Caput XXVIII. Testimonium S, Leonis,
Sanctus Leo, licet junior Theodoreto esset, eodem tamen saeculo floruit, ut patet ex epist. Theodoreti ad Leonem, et ex altera Leonis ad Theodoretum.
Quatuor testimonia ex Leone citari solent. Primum est serm. vn. de passione Domini, ubi sic ait: « Ut ergo umbrae cederent corpori, et cessarent imagines sub praesentia veritatis, antiqua observantia novo tollitur Sacramento, hostia in hostiam transit, sanguinem sanguis excludit, et legalis festivitas, dum mutatur, impletur. » Haec ille. Secundum est serm. 14. de passione Domini: « Ipsum, inquit, per omnia et spiritu, et carne gustemus. » Tertium est serm. 6. de jejunio septimi mensis: «Sic sacrae mensae communicare debetis, ut nihil prorsus de veritate corporis Christi, et sanguinis ambigatis. Hoc enim ore sumitur, quod fide creditur, et frustra ab illis Amen respondetur, a quibus contra id, quod accipitur, disputatur. » Quartum est in epist. 23. ad Clerum, et populum Constantinopolitanum: « In Ecclesia Dei, in omnium ore tam consonum est, ut nec ab infantium linguis veritas corporis et sanguinis Christi inter communis Sacramenta fidei taceatur. » In duobus postremis locis probare nititur S. Leo Christum habuisse veram carnem contra errorem tunc exortum Eutychetis; id vero probat ex Eucharistia. Neque enim acciperemus veram carnem, si Christus non haberet veram carnem.
Respondet Petrus Martyr, argumentum
Leonis in eo consistere, quod non esset Eucharistia symbolum corporis Domini, si Christus non haberet corpus. Sed fallitur, nam adhuc esset symbolum corporis, quale ponebant Eutychiani, nimirum apparentis: possunt enim etiam corpora apparentia signo aliquo reprassentari. Praeterea Leo dicit idipsum oro sumi, quod fide creditur. At fide credimus Christum habere veram carnem: veram igitur carnem ore sumimus. Et qui respondet, Anien, dum suscipit Sacramentum, non confirmat confessione sua, id quod accipit, esse symbolum, sed esso corpus: sacerdos enim non dicit, Accipe symbolum, sed, Accipe corpus, ut etiam ex Ambrosio supra notavimus. Denique dicit linguas infantium non tacere corporis Domini veritatem in Sacramentorum celebratione: infantes autem simpliciter loqui solent, non figurate, et symbolice.
Chapter 44 of 133