Caput II. Testimonium S. Ignatii
Secundus auctor Apostolorum tempore est S. Ignafius, de cujus epistolis dubitari non potest, cum eae citentur ab Eusebio, Athanasio, Hieronymo, Theodoreto, et aliis veteribus frequentissime. Is ergo in epist. ad Smyrnenses (ut citat Theodoretus dialog. 3.) sic ait: « Eucharistias, et oblationes non admittunt, quod non confiteantur Eucharistiam esse carnem Salvatoris, quee pro peccatis nostris passa est, quam Pater sua benignitate suscitavit. »
Ad hunc locum Beza respondet in Dialogo Cyclops, fateri se veram carnem Christi nobis dari fide manducandam. At Ignatius non dicit, carnem Christi nobis dari quocumque modo, sed dicit Eucharistiam esse carnem Christi. Petrus Boquinus in lib. de Ccena Domini, respondet Ignatium disserere contra eos, qui negabant Christum habuisse veram carnem: et ex Eucharistia argumentum duxisse, quia si Christus non habuit veram carnem, non potest Eucharistia esse caro vera, id est, signum, seu symbolum verse carnis.
At contra; nam Innatius dicit/ haereticos illos, contra quos agit, omnino repudiasse Eucharistiam, ne fateri cogerentur, Christum habuisse veram carnem, si Eucharistiam, quae est ipsa caro Christi, admisissent. Observandum enim est, haereticos illos (ut ex ipsa epistola ad Smyrnenses patet) docuisse Christum putative natum, passum, mortuum, resurrexisse: ac per hoc non negasse Christum habuisse carnem aliquam visibilem, et apparentem, sed negasse habuisse eum veram carnem humanam. Ex quo sequitur, ut non debuerint repudiare imagines, et figuras carnis Christi, sed solum ipsam veram carnem. Nam corpora humana apparentia depingi possunt, et figuris exprimi, licet vere humana non sint, ut patet c!e imaginibus Angelorum. Ergo haeretici illi non negabant Eucharistiam significare posse carnem Christi, sed negabant esse carnem Christi (ut Ignatius diserte dicit) nc videlicet cogerentur admittere, Christum habuisse veram carnem. Reprehenduntur autem ab Ignatio; igitur Ignatius contrarium sentiebat, nempe Eucharistiam esse vere et proprie Christi carnem. Habentur alia loca in epist. ad Rom. et in epist. ad Ephes. sed facilius eludi possunt.
Porro ex Ignatio objicit Petrus Martyr in lib. contra Gardinerum i. part. objecto 149. illa verba ex epist. ad Pbiladelphienses: « Rogo vos, ut instetis uni fidei, uni praedicationi, una Eucharistia utentes: una est caro Domini Jesu, et unus ejus sanguis, qui pro nobis effusus est: unus etiam panis pro omnibus confractus, et unus calix totius Ecclesiae. » Notat enim Petrus Martyr Ignatium distinguere panem, ct calicem, a carne, et sanguine Christi, cum dicat: « Una caro, unus sanguis: unus etiam panis, unus calix.» Ex quo sequi videtur, ut in Sacramento non sit nisi panis, et vinum, quae tamen carnem, et sanguinem, queo sunt res Sacramenti, significent. Addit etiam argumentum ex nomine panis, ct fractionis, quae non conveniunt proprie, nisi vero pani.
Respondeo: Quod attinet ad r omina panis et fractionis, non esse faciendam novam quaestionem, cum sint ista ipsa vocabula Pauli, 1. Corinth. xi: Panis, quem frangimus etc., de quibus supra diximus. Quod autem pertinet ad illam distinctionem carnis, et sanguinis a pane, et calice, dico Ignatium distinguere carnem, ut in cruce passam, et sanguinem, ut in cruce fusum, a sacramento To.m. IV.
Eucharistiae; et rectissime. Sacramentum enim Eucharistiae, sive contineat vere (ut nos credimus) Christi carnem, sive non contineat, est signum repraesentans carnem Christi, nt morientem in cruce, ct sanguinem, ut in cruce effusum, et proinde distinguitur ab illis. Vult autem co loco Ignatius hortari ad unitatem et charitatem consectandam, et ad schismata, ct haereses fugiendas. Itaque monet ut in una fide maneant, eidem praedicationi dent operam, et una utantur Eucharistia, id est, simul communicent, non faciant schismata, non erigant contraria altaria. Probat autem debere eos simul communicare, quia unum est sacramentum Eucharistia, unum autem sacramentum esse, probat, quia una est caro Christi, et unus sanguis. Quae probatio efficax esset, etiamsi hoc sacramentum significaret tantum carnem Christi, ut adversarii volunt: sed est efficacior, si sacramentum non tantum significet, sed etiam vere contineat Christi carnem.
Chapter 18 of 133