Caput XVIII. Testimonium. S. Grerjorii Naziauzeni
Sanctus GregoriusNazianzenus, qui eodem tempore floruit quo superiores Patres, in 2. orat, de Paschate ita loquitur: « Absque confusione et dubio comede corpus, et sanguinem bibe, si saltem vita} desiderio teneris, neque sermonibus, qui de carne habentur, fidem deneges, neque ob passionem offendaris; constans esto, firmus, et stabilis, in nulla re propter adversariorum sermones, fluctues ». IIicc ille. Ubi hortatur ad fidem erga tantum mysterium, etiamsi adversarii, id est, philosophi gentiles nos irrideant, quod dicamus nos carnem Christi manducare: ha}c autem cohortatio supervacanea esset, si tantum in signo Christi carnem manducaremus.
Respondet Petrus Martyr, Gregorium loqui de fide passionis Christi, atque hortari Christianos, ut certa fide credant Christum habuisse veram carnem, et vere esse mortuum, et hoc modo spiritualiter manducent carnem Christi. At non disputabat eo loco Gregorius de passione, sed de Eucharistia, cujus figura fuit manducatio agni paschalis; explicat enim eo loco varios ritus, quibus manducabant Judaei paschale magnum, et accommodat illos ad manducationem Eucharistico. Et quoniam inter alios ritus Judaeorum unus erat, ut baculis nixi manducarent, dicit eo baculo significari, ut etiam nos firmi, et sta-
Chapter 34 of 133