Skip to the text

Caput XXX

Testimonium Eusebii Emisseni, seu Fausti Rhegiensis, seu Cxsarii Arelatensis.

Postremus in hac setate quinta sit nobis Eusebius Emissenus, seu quicumque fuit auctor ejus celeberrimi sermonis de corpore

Domini, qui incipit: « Magnitudo coelestium beneficiorum. » Citatur quidem hic sermo nomine Eusebii Emisseni a Paschasio Corbeiensi, qui ante annos ferine 800. floruit: tamen certum est, non esse illius Eusebii Emisseni Greeci, cujus meminit Hieronymus in Catalogo virorum illustrium. Meminit enim in hoc ipso sermone hseresis Pelagiame, qua; exorta est post mortem Eusebii illius Emisseni Gra;ci. Et praeterea auctor hujus sermonis sine dubitatione Latinusfuit, non Graecus: et ut ex ejus homiliis ad Monachos, et ex homilia de S. Maximo, colligitur, Abbas fuit Monasterii Lirinensis. Quare nonnulli non sine causa suspicantur auctorem omnium illarum homiliarum esse Faustum Gallum, qui teste Gcnnadio, ex Abbate Lirinensi Episcopus Rhegiensis factus est, et floruit ad finem IV. saeculi. Alii tamen existimant eas homilias esse B. Caesarii, qui teste Trithemio ex Abbate Lirinensi Episcopus Arelatensis factus est.

Quicumque tandem fuerit, insignis auctor est etiam adversariorum testimonio: ac* de Eucharistia haec docet. Primo nihil esse ambigendum de veritate corporis Domini in Eucharistia: « Recedat, inquit, omne infidelitatis ambiguum, quandoquidem qui auctor est muneris, ipse testis est veritatis. » Et infra: « Ad cognoscendum, et percipiendum sacrificium veri corporis, ipsa te roboret potentia consecrantis. »

Secundo docet, non esse credendum sensibus: « Yere, inquit, unica, et perfecta hostia fide aestimanda, non specie, nec exteriori censenda visu, sed interiori affectu. »

Tertio docet, vere, et realiter mutari panem in carnem: « Invisibilis, inquit, sacerdos visibiles creaturas in substantiam corporis, et sanguinis verbo suo secreta potestate commutat. » Ilaec ille. Ac deinde probat, id esse credendum exemplis rerum similium, quia eodem jubente Deo repente ex nihilo substiterunt excelsa coelorum, profunda fluctuum, vasta terrarum etc.

Quarto docet, corpus Christi totum esse in qualibet parte Sacramenti: « Quod corpus, inquit, sacerdote dispensante tantum est in exiguo, quantum esse constat in toto, quod cum Ecclesia fidelium sumit, sicut plenum in universis, ita integrum esse probatur in singulis. » Haec ille. Ubi si loqueretur de pane, non diceret, tantum esso in exiguo, quantum in magno, sive in toto: et si loqueretur de corpore Christi, ut est in coelo, et

fide solum a fidelibus mentibus apprehenditur, non diceret, dispensari a sacerdote.

Quinto docet, post consecrationem non esse amplius panem: « Quando, ait, benedicenda} verbis coelestibus creaturae sacris altaribus imponuntur, antequam invocatione summi numinis consecrentur, substantia illic est panis, et vini; post verba autem Christi, corpus et sanguis est Christi; quid mirum autem si ea, qua} verbo creare potuit, possit creata convertere? Imo jam minoris videtur miraculi, si id quod ex nihilo agnoscitur condidisse, jam conditum in inclius valeat commutare. Require quid ei possit esse difficile, cui facile fuit visibilia, et invisibilia voluntatis imperio suscitare. »

Porro ex hoc auctore unum proferunt testimonium adversarii. Confert enim hic auctor mutationem panis in corpus Christi, cum ea mutatione, qua} sit in nobis per justificationem: qua} sane mutatio non est substantialis, sed accidentalis, ut omnes fatentur.

Atqui hoc ipsum nobis maxime favet. Iste enim auctor non probat mutationem substantialem fieri in Eucharistia ex alia substantiali mutatione, sed probat non esse impossibilem mutationem substantialem in Eucharistia ex alia mutatione, accidentali quidem, sed vera, ac reali, et magis difficili, ac mirabili, quam sit mutatio substantialis panis in corpus Christi. Justificatio enim impii, et vera ac realis mutatio est anima} a peccato ad gratiam: et mirabilior est, quam ipsa creatio coeli et terra}, ut Augustinus testatur tract. 72. in Joan. Et simul ostendit, non esse mirum, si dicamus panem mutari, cum nulla exterius appareat mutatio: nam etiam in nobis nulla mutatio apparet exterius, cum tamen interius in anima maxima mutatio fiat. Sed verba Eusebii audiamus: (t Ut tibi novum, et impossibile non debeat videri, quod in Christi substantiam terrena et mortalia commutantur, teipsum, qui jam in Christo es regeneratus, interroga. Dudum alienus a vita, peregrinus a misericordia, a salutis via intrinsecus mortuus exulabas, subito initiatus Christi legibus, et salutaribus mysteriis innovatus in corpus Ecclesiae non vivendo, sed credendo transisti, et de filio perditionis adoptivus Dei filius fieri occulta puritate meruisti, in mensura visibili permanens, major factus es teipso invisibiliter etc. »

Chapter 46 of 133