Caput XXXI. Testimonia Patrum 17, relatis Remigii, et Primasii
Hactenus expendimus testimonia Patrum* qui primis quinque saeculis floruerunt, quns sibi favere Calvinus jactaverat. Nunc breviter annotabimus sequentium aetatum pauca testimonia, tum propter audaciam Petri Martyris, qui posteriores etiam, ut Theophylactum et Bern ardum pro suo errore citare non dubitavit; tum etiam, ut appareat continuatio doctrina} Catholicae ad nostram aetatem a temporibus Apostolicis, quod adversarii de sua doctrina demonstare nullo modo possunt. Igitur ex aetate sexta duo testimonia proferemus, unum Remigii, alterum Primasii.
Rcmigius floruit in Galliatempore Clodove. Regis ad initium anni Domini 500. et in haec verba scripsit in commentar, cap. 10. prioris ad Corinth. « Panis, inquit, quem frangimus in altari, nonne participatio corporis Domini est? Utique primum consecratur, et benedieitura Sacerdotibus, et a Spiritu sancto, etdeinde frangitur, cum jam licet panis videatur, in veritate corpus Christi est. » Et infra:
« Caro quam Yerbum Dei Patris assumpsit in utero virginali, in unitate sua} persona}, et panis, qui consecratur in Ecclesia, unum corpus sunt; sicut enim illa caro, corpus Christi est, ita iste panis transit in corpus Christi, nec sunt duo corpora, sed unum corpus. »
Primasius floruit tempore Y. Synodi, circa annum Domini 550. ut patet ex ipsa V Synodo collat. 2. Scripsit autem in cap. 10. epist. ad Hebr. in ham verba: « Est unum corpus Christi cum illo, quod suscepit de utero virginali; non multa corpora etc. » ubi contendit hoc interesse inter sacrificia vetera, et sacrificium Christianorum, quod illa quotidie mutabantur; nec enim idem agnus bis immolatur, sed hodie unus, cras alius: at Christiani in diversis altaribus, et temporibus, semper idem Christi corpus sacrificant. Quod certe non potest intelligi de pane materiali: is enim quotidie mutatur; nec de pane ut significat corpus Christi; nam hoc modo etiam Hebrad idem corpus semper immolassent, quippe qui omnibus suis victi-
Chapter 47 of 133