Skip to the text

Caput XXXII

mia eumdem Christum repraesentabant: nec potest intelligi do corpore, ut est in coelo, et fide apprehenditur; nam Primasius dicit immolari a sacerdotibus in altari: cogimur ergo intelligere, ipsum verum Christi corpus, quod utrique unum est, vere in altari adesse, et sub specie panis ac vini, a sacerdotibus immolari. Ex quo testimonio apertissimo illud etiam colligitur, S. Augustinum nihil aliud sensisse, quam Catholici sentiunt. Fuit enim Primasius Augustini doctrina} addictissimus.

Testimonia Patrum VII xtatis S. Gregarii, et Isichii.

Sanctus Gregorius, qui ad initium septimi sieculi, id est, anno G01. Roma; sedebat in cathedra Sancti Petri, ita loquitur, homil. 22. in Evangelia: « Qukl sit sanguis agni, non jam audiendo, sed bibendo didicistis; qui sanguis super utrumque postem ponitur, quando non solum ore corporis, sed etiam ore cordis hauritur » et lib. iv. Dialog. cap. 58. « Quis fidelium habere dubium possit, in ipsa immolationis hora ad sacerdotis vocem ctelos aperiri, in illo Jesu Christi mysterio Angelorum choros adesse, summis ima sociari, terrena coelestibus jungi, unum quid ex visibilium, atque invisibilibus fieri? » Ha}c ille. Ubi satis aperte descripsit pnesentiam veram et realem corporis Christi codestis, summi et invisibilis, in specie panis terreni, imi, et visibilis.

Idem quoque Gregorius insigni miraculo probavit, vere panem in carnem Domini converti, ut testantur Joannes Diaconus lib. ii. vita; Sancti Gregorii, cap. 41. et Paulus Diaconus in vita ejusdem Gregorii. Addit vero Paulus Diaconus patrato miraculo ita Gregorium fuisse locutum ad mulierem, qua) de veritate corporis Domini in Eucharistia dubitaverat: « Disce veritati, vel modo etiam contestanti credere: Panis, quem ego dabo, caro mea est, et sanguis meus vere est potus. Sed preescius Conditor nostra} infirmitatis, ea potestate, qua cuncta fecit ex nihilo, et corpus sibi ex carne semper Virginis operante Spiritu sancto fabricavit, panem et vinum aqua mixtum, manente propria specie in carnem et sanguinem suum, ad Catholicam pre¬

cem ob reparationem nostram Spiritus sui sanctificatione convertit. » lla)c ille.

Isichius Hierosolyma) Presbyter, ac deinde Episcopus, sancti Gregorii a)quulis fuit: falluntur enim, qui eum Hieronymi, et Augustini temporibus floruisse dicunt.Nam episcopus fuit Hierosolyma), ut -Glossa ordinaria in Levitic. testatur: nullus autem fuit Hierosolyma) Episcopus, qui Isichius diceretur, nisi ille ad quem scribit sanctus Gregorius libro 9. Registri epistol. 40. Et praderea exponit hic auctor in comment. in Levitic. versionem Hieronymi, tanquam communem, et receptam in Ecclesia, cum satis constet, eam non fuisse ita communiter receptam, nisi longo tempore post ipsius Hieronymi obitum.

Igitur Isichius lib. ii. in Levitic. cap. « Est, inquit, locus sanctus altare: ibi enim sanctus sanctorum requiescit: » Et infra, explicans ritum, quo igni tradebatur quidquid ex Agno Paschali homines comedere non potuerant, dicit eo ritu significari, ut quod non possumus capere in mysterio Eucharistia), id omnipotentia; Dei relinquamus: « Ergo inquit, ex hoc, quod agitur sensibiliter, significatio cujusdam intelligibilis rei eis, qui intendunt, provenit; ut quando ad comestionem sacrificii deficimus, et comedere illud integre non possumus, mente forsan lacessente, sive deficiente, utrum ea qua) videtur, corpus oporteat intelligi Domini, in quod oculis nec Angeli possunt prospicere, non relinqui, sed etiam tradi ea igni oportet Spiritus, ut ea comedat, qua) nobis sunt ex infirmitate inesibilia. Quomodo autem comedat? Cum cogitaverimus virtuti Spiritus esse possibilia ea, qua) nobis impossibilia videntur. » Et lib. 6. cap. 22. « Per ignorantiam, inquit, percipit, qui virtutem ejus et dignitatem ignorat, qui nescit, quia corpus hoc et sanguis est secundum veritatem». Et infra: « Sanctificationem, inquit, mystici sacrificii, et. a sensibilibus ad intelligibilia translationem, commutationem, ei qui verus est sacerdos, videlicet Christo oportet dari, id est, ipsi dc eis miraculum caniore, et imputare: quia per ejus virtutem, et prolatum ab eo verbum, qua) videntur, tam sanctificata sunt, quam cunctum carnis excedunt sensum. »

Sed objicit Petrus Martyr in lib. contra Gardinerwn, objecto 187. illa verba Isichii ex lib. ii. in Levit, cap. 8. Propterea carnes emn panibus comedi praicipiens, ut nos intelligeremus, illud ab eo mysterium dici, quod simul panis, et caro est. » At hoc testimonium si quos haereticorum juvaret, Lutheranos juvaret, qui in Sacramento verum panem, et verum Christi corpus agnoscunt, non autem Zwinglianos et Calvinistas, qui tanto intervallo separant panem a corpore Christi, quanto summum coelum abest ab ima terra.

Sed nec Lutheranos juvat, quia ibidem Isichius dicit, Eucharistiam esse panem et carnem, quia corpus Christi, quod in Eucharistia sumimus, est.panis vitee, qui de ccelo descendit.

Sed instat Petrus Martyr: «Sed per panem hoc loco intelligere debemus non panem triticeum, sed panem coelestem; id est, carnem Christi; ergo cum Isichius ait, mysterium Eucharistiae esse panem, et carnem, sensus erit, esse carnem, et carnem; quod sane par absurdum videtur. » Respondeo: Objectionem istam non nobis, sed ipsi Isichio fieri debere. Ipse enim sententiam suam ita exposuit, ut per panem, non panem triticeum, sed panem coelestem intelligendum diceret. Nulla autem est in ejus verbis absurditas: id enim dicere voluit, Eucharistiam ejusmodi cibum esse, ut carnis, et panis appellationem mereatur ob varios suos effectus, quemadmodum etiam Dominus Joan. vi. ait: Panis, quem ego dabo, caro mea est. Sed de his satis.

Testimonia Patrum VIII. letatis Joannis Damasceni, et Ephiphanii, ejus aequalis.

Joannes Damascenus tempore Leonis Iconomachi floruit circa annum Domini 740. Scripsit vero dcEucharistialib.lv. de fide, cap. 14. pro instituto suo plenissime, et apertissime. Nam cum aliquot argumentis probasset, nihil esse Deo impossibile, ita subjungit: « Quemadmodum omnia, qmecumquc fecit Deus, Spiritu sancto cooperante fecit, sic et nunc Spiritus sancti operatione luce super naturam operatur, qua3 non potest capere nisi sola fides. » Et infra: « Panis, vinumque, et aqua per invocationem Spiritus sancti supernaturaliter transmutatur in corpus et sanguinem Christi: et non sunt duo, sed unum et idem. Non est figura panis et vinum «orporis, et sanguinis Christi; absit

enim hoc, sed est ipsum corpus Domini deificatum. )>

Epiphanius Damasceni aequalis, et doctissimus, in disputatione cum Gregorio, quae habetur in YII Synodo act.G. t. m. multis verbis probat, Eucharistiam non esse figuram corporis et sanguinis, sed ipsum verum corpus, et sanguinem Domini. «Nunquam invenies, inquit, neque Dominum, neque Apostolos, neque Patres incruentum illud sacrificium, quod a Sacerdote offertur, imaginem dixisse; verum ipsum corpus, et ipsum sanguinem. »

Chapter 48 of 133