Caput XXXIV. Testimonia Patrum IX aetatis Thenphy lacti et Paschasii
Thcopliylaetus post annum Domini 800. omnium consensu floruit, ac de veritate corporis Domini Chrysostomum imitatus apertissime et copiosissime scripsit.In cap.xxvi. Matth. «Porro dicens, Hoc est corpus meum, ostendit quod ipsum corpus est panis, qui sanctificatur in altari, et non respondens figura. Non enim dixit: Hoc est figura, [sed, Hoc est corpus: ineffabili enim operatione transformatur, etiamsi nobis videatur panis ». Yide etiam eumdem in cap xiv. Marci, et in cap. vi. Joan. et in cap. x. et ii. prioris adCorinth. in quo ultimo loco explicans illa verba: Non dijudicans corpus Domini, sic ait: « Si certiores essemus, quisnam, et quantus sit illo, qui nobis in conspectu adjacet, nulla ferme rei alterius ope indigeremus, sed solus ille, et continentiam nobis, et vigilantiam compararet. »
Sed invenerunt in Theophylacto unum verbum, quod pro se arriperent adversarii. Nam in cap. 13. Marci, dicit Theophylactus, panem transmutari in virtutem carnis Christi; ex quo exponi volunt, quod idem habet in cap. xxvi. Matth. et in cap. vi. Joannis, panem transmutari in carnem Domini. Itaque sensum esse volunt omnium istorum locorum, panem per mutationem Sacramentalcm fieri instrumentum di vi me virtutis, quo nimirum animi nostri excitentur ad fidem. Ita Petrus Martyr disputat libro contra Gardinerum, objecto 13.
At nimia impudentia est de Theophylacti testimoniis 'disputare, cum ipse in cap. vi.
Joan. diserte dicat non esse panem post consecrationem, licet oculis videatur; et transformari ineffabili operatione (nulla autem ineffabilis operatio requiritur ut sit instrumentum exetandae fidei) et non esse figuram, sed ipsum corpus; et ita verti panem in carnem Christi per consecrationem, ut vertebatur olimper nutritionem, cum Dominus hic in terris viveret: et denique oportere in Eucharistia sumenda simpliciter credere, et non dicere, Quomodo potest id fieri? etc. Quod ergo Theophylactus dicit mutari substantiam panis in virtutem carnis Christi, significat mutari in essentiam carnis Christi, quae vim habet nutriendi animos, ut substantia panis vim habet nutriendi corpora: idem enim est, ac si dixisset, sub speciebus panis antea erat vis quaedam nutriendi corpora, nimirum substantia panis, nunc est vis quaedam nutriendi animos, nimirum substantia carnis Christi. Adde, quod si Theophylactus dicere voluisset panem fieri instrumentum divinae virtutis, non dixisset mutari in virtutem carnis Christi, sed in virtutem Spiritus sancti: nam spiritus sanctus est (ut ibidem ait Petrus Martyr) qui n sacra functione utitur Sacramento tanquam instrumento; imo nec dixisset, transelementari, sed fieri. Quis enim tam absurde loqueretur, ut si dicere vellet, calamum aptari oportere: ut fiat instrumentum scribae, diceret calamum transelementari in virtutem scriptoris?
Eodem saeculo floruit Paschasius Abbas Gorbeiensis, qui librum accuratissimum scripsit de corpore Domini ducentis ferine tinnis, antequam Berengariana hseresis nasceretur. In eo sic ait cap. 1. « Omnia qutecumque voluit Dominus fecit in coelo, et in terra, et quia voluit, licet figura panis, et vini hic sit, tamen oinmino nihil aliud, quam caro Christi, et sanguis post consecrationem credenda sunt », et infra prolixe id probat. Idem in epist. ad Frudegardum ex professo idem probat: et rursus in libello de institutione Sacramenti: « Nec, inquit, ita dixit cum fregit, et dedit cis panem. Ilsec est, vel in hoc mysterio est queedam virtus, vel figura corporis mei: sed ait non ficte, Hoc est corpus meum, et ideo, hoc est quod dixit, non quod quisque fingit. »
Chapter 49 of 133