Caput XXXV. Testimonia Patrum X. aetatis, Stephani Eduensis, et Fulberti Carnotensis
Stephanus Episcopus Eduensis, qui floruit circa annum Domini 950 (ut Joannes Garctius testatur) sic ait in lib. de Sacramento altaris, cap. 15. (Exstat hic liber tom iv. Bibliothecee sanctorum Patrum). « Itaque fides nostrq est, et vere credendum est, quod sacerdote proferente, ha?c verba: IIoc est corpus meum, jam non est panis terrenus, sed ille panis, qui de coelo descendit, mediator Dei, et hominum Jesus Christus. »
Fulbertus Episcopus Carnotensis vir sanctissimus, et doctissimus floruit ad finem hujus decima? retatis. Nam Adelmannus Episcopus Brixinensis in epistola ad Berengarium indicat, se et Berengarium discipulos olim in adolescentia fuisse sancti senis B. Fulberti, quem suum Socratem appellat. Si igitur Berengario adolescentulo Fulbertus senex erat, necesse est Fulbertum floruisse ante annum Domini 1000, siquidem constat Berengarium circa annum Domini 1040. cum sua hseresi apparere coepisse.
Hic igitur sanctissimus vir in epistola ad Adcodatum, quae excuti solet cum libris Paschasii, sic loquitur: « Quia corpus suum, quod semel pro nobis offerebat in pretium, paulo post a nostris visibus sublaturus erat in coelum; ne sublati corporis fraudaremur praesenti munimine, corporis nihilominus, et sanguinis sui pignus salutare nobis reliquit, non inanis mysterii symbolum sed compaginante Spiritu sancto corpus Christi verum, quod quotidiana veneratione sub visibilis creaturae forma invisibiliter virtus secreta in sacris solemnis operatur. Et infra: Dubitari nefas est, ut ad cujus nutum cuncta subito ex nihilo substiterunt; si pari potentia in spiritualibus sacramentis terrena materies panis, et vini naturam, et meritum generis sui transcendens, in Christi substantia commutetur, cum ipse dicat: Hoc est corpus meum; Hic est sanguis meus. »
Chapter 50 of 133