Caput II. Probatur ex verbis institutionis Dominion, Sacramentum Eucharistiae esse rem permanentem, et in eo corpus Domini permanenter existere
Jam vero Catholici omnes conveniunt, panem rite consecratum, sive corpus Domini sub specie panis contentum vere, et proprie
esse Sacramentum, sive sumatur, sive servetur in pyxide. Id quod expresse habetur in. Concilio Tridentino, sess. xm. cap. 3 et 6. et can. 4. et 7.
Esse autem hoc verissimum, probatur primo ex verbis Domini in institutione-Sacramenti prolatis. Verba Domini (Hoc est corpus, Hic est sanguis) prius dicta sunt, quam fieret actio manducandi, et bibendi; ergo ante illam actionem fuit corpus Domini pr assens in crena, et proinde etiam Sacramentum Eucharistiae confectum. Consequentia probatur dupliciter. Primo, quia juxta Augustinum tractat. 80. in Joan. « accedit verbum ad elementum, et fit Sacramentum. » Sed ante actionem comedendi, et bibendi, verbum ad elementum accessit; ergo ante actionem comedendi, et bibendi factum est Sacramentum. Secundo, verba Domini mox atque prolata fuerunt, vera fuerunt. Sed prolata sunt ante illam actionem manducandi, et bibendi: ergo ante illam vera fuerunt; ergo fuit vere corpus Domini, et proinde Sacramentum, ante illam actionem.
Ad hoc argumentum Illyricus, Calvinus, et Kemnitius respondent. Illyricus negat antecedens: dicit enim Dominum locutum esse de pane in actu existente, id est, dum comedebatur. Et posset id confirmari ex verbis Domini: nam Evangelistse dicunt, panem datum discipulis, et postea dictum esse: Hoc est corpus meum. Nam Matth. xxvi. sic legimus: Accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite, hoc est corpus meum. Itaque videmus simul concurrisse probationem verborum Domini, et actionem manducandi: nam sicut post panis distributionem immediate secuta est prolatio verborum, ita etiam post eamdem distributionem immediate secuta est manducatio.,
Despondeo: Non oportet attendere in hac re, quae verba Evangelistse prius posuerint, et quae posterius: illi enim certis de causis sibi notis aliquando mutant ordinem verborum, Nam Marcus cap. xiv. sic ait de calice: Et accepto calice gratias agens dedit cis; cl biberunt ex illo omnes, et ait illis: Hic est sanguis meus novi Testamenti. Ubi si attendamus ordinem verborum Evangel istae, colligemus verba illa ( Hic est sanguis) dicta esse post actionem bibendi; quod nemo admittit: quia tunc nihil demonstraret prono-
men (Hic) et verba essent falsa, vel oporteret post actionem bibendi remansisse partem aliquam vini consecrati, et de ea dictum esse: Hic est sanguis; quod aperte pugnaret cum sententia adversariorum. Oportet igitur colligere ex verborum sensu, et significatione, non ex ordine, quo sunt scripta, quid prius, et quid posterius in sacra ccena factum sit.
Porro sensus verborum cogit, ut dicamus prius fuisse a Domino prolata illa verba: Hoc est corpus, et Hic est sanguis; quam dederit discipulis cibum illum, et potum. Nam illa verba: Hoc est corpus, continent rationem, cur debuerit comedi ille cibus: et similiter illa verba: Hic est sanguis, continent rationem, cur debuerit bibi ille potus. Unde Matth. xxvi. ponitur particula causalis, cum dicitur: Hic est. enim sanguis, etc. Prius autem debuit ratio illa a Domino explicari, et etiam percipi ab audientibus, quam eis daretur panis ille comedendus, nimirum et scirent, quid acciperent. Praeterea si invitantur ad bibendum, quia, est sanguis; ergo prius fuit sanguis, quam illi biberent. Ad ha)c Lucus cap. xxii. et Paulus i. Corinth. xi. scribunt: Hic est calix novum Testamentum in sanguine meo, Ergo in calice fuit sanguis, et non solum in ore sumentium; et sane prius in calice, quam in ore sumentium; nam ex calice ad os pervenit, non contra. Adde verba Pauli i. Corinth. x: Panis quem frangimus, nonne communicatio corporis Domini est? et calix cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Domini est? Hic enim aperte Paulus indicat, panem prius consecrari, et mutari in corpus Domini, quam frangatur, et distribuatur: dicit enim id, quod frangitur, non esse futurum, sed jam esse corpus Domini. Unde Chrysostomus in commentario ejus loci: «Quid est, inquit, in calice, quod ex latere Christi fluxit »? Huc etiam pertinent illa capitis xi: Non dijudicans corpus Domini: ubi, dum arguit Corinthios, quod non discernerent corpus Domini ab aliis cibis, qui in mensa ponebantur, significat potuisse discerni, et proinde ibi fuisse ante manducationem. Denique, in omnibus Liturgiis etiam antiquissimis, Jacobi, Basilii, et Ghrysostomi, et in nostra Latina, qua} S. Petri et Clementis esse censetur, verba Dominica: Hoc est corpus, Hic est sanguis, multo ante pronuntiantur, quam panis sanctificatus distribuatur, et manducetur.
Alia solutio (si tamen alia) est Joannis Calvini lib. iv. Instit. cap. 17. §. 37. ubi non disputat, quid Dominus prius pronuntiaverit, sed contendit verba Domini: Hoc est corpus meum, non ante impleri, et verificari quam ipsa manducatio reipsa exerceatur. Id vero probat, quia Dominus simul conjunxit piceceptum, et promissionem; preeeeptum enim fuit: Accipite, et comedite; promissio autem: Hoc est corpus meum, non debet autem promissio impleri, nisi praeceptum impleatur. Itaque accipientibus, et manducantibus, juxta Domini mandatum, panis ille fit corpus Christi: sed extra illum usum non fit, quia non est annexa promissio, nisi tali mandato. Illustrat rem totam Calvinus similitudine: <t Mandatum, inquit, dedit Deus, cum diceret: Invoca me; promissionem addidit: Exaudiam te. Si quis invocato Petro, aut Paulo, hac promissione glorietur, nonno omnes clamabunt eum perperam facere? »
Htcc Calvini solutio non magno negotio refutari potest. Nam in primis, si verba illa, Iloc est corpus, promissionem continerent, certe per verbum futuri temporis expressa fuissent, ut factum videmus in similibus promissionibus: sic enim de Baptismo legimus Marci ult.: Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit. Et in exemplo Calvini: « Invoca me, et exaudiam te. » Iloc autem loco non dixit Christus, Iloc erit, sed, Hoc est corpus meum.
Deinde, si ista verba promissionem praecepto annexam continerent, impletio ejus promissionis non comitaretur, sed sequeretur manducationis; proinde non haberent fideles Sacramentum, et ipsum corpus Domini, dum manducarent, sed solum posteaquam manducassent: atque ita non manducarent corpus Domini, ne in Sacramento quidem, quod est absurdissimum, et ipsis etiam Galvinistis repugnans. Id autem sequi probatur, quia id videmus in omnibus similibus promissionibus; semper enim actio procedit, qiue imperata fuit, et tandem sequitur impletio promissionis. Et ratio etiam reddi potest hujus ordinis, quia impletio promissionis est eflcctus actionis imperata), et semper causa est prior suo effectu, saltem natura. Itaque sicut prior est Baptismus, quam remissio peccatorum, et prior est invocatio, quam exauditio, ita prior erit manducatio, quam preesentia corporis Domini, sive in re, sive in Sacramento. Quod autem hoc sit absurdum, etiam ex Calvini sententia, probatur. Nam cum tractatur de Communione impiorum, de quibus Apostolus ait i. Corinth. xr. Qui manducat indigne, judicium sidi manducat (i), Calvinus dicit, hoc interesse inter pios, et impios, quod pii, dum sumunt ore corporali Sacramentum, simul sumunt ore fidei ipsum verum Domini corpus: impii autem sic sumunt ore corporali Sacramentum, ut non sumant ore fidei corpus Domini. Vide Calvinum lib. iv. Institut. cap. 17. §. 34. Omnes igitur, qui communicant, Sacramentum manducant ore corporali: at quomodo manducant, si non prius incipit esse Sacramentum, quam absoluta sit manducatio?
Tertio, Scriptura, et Patres corpus Domini non solum in ore fidelium, sed etiam in altari, et vasis sacris agnoscunt; ergo verba illa extra manducationem verificantur, et non in sola manducatione Sacramentum consistit. Antecedens probatur ex illis Pauli ocis: Panis quem frangimus, et Calix benedictionis, et Hic calix novum Testamentum est, et Non dijudicans corpus Domini, i. Corinth. x. et xi. Concilium Nicaenum dicit, in sacra mensa Agnum Dei situm esse: quem Canonum Nicaeni Concilii esse fatetur Calvinus lib. iv. Institut. cap. 17. §. 3fi. Optatus Milevitanus lib. vi. contra Parmenianum, vocat altare sedem corporis Christi, et calices, Christi sanguinis portatores. Chrysostomus liorn. 24. in priorem ad Corinthios, dicit cumdcm Christum nunc in altari consistere, qui aliquando in prajsepi a Magis fuit adoratus, Cyprianus in sermone de lapsis dicit, corpus Domini fuisse in arca. Cyrillus Hierosolymitanus catechesi quinta mystagogica, jubet accipi dextera manu. Augustinus concione prima et secunda, in Psal. xxxui. dicit, Christum portasse in manibus corpus suum, quando de eo, quod in manibus habebat, dixit: Hoc est corpus meum. Sive autem portaverit corpus suum verum, et naturale, ut nos credimus, sive in Sacramento tantum, ut CalvinisUe volunt, nihil interes t ad id, quod nunc tractamus: semper enim concludimus, Sacramentum ante manducationem confectum fuisse, et proinde falsum esse, quod ait Calvinus, verba illa: Hoc est corpus meum, non adimpleri, nisi dum panis manducatur. Et quia ejusmodi testimonia passim
occurrunt, non modo in Patribus, sed etiam in ipsis haereticorum scriptis, manifeste colligimus Calvini sententiam improbabilissimam esse, et cum ipso suo auctore pugnantem.
Restat Kemnitii responsio. Is animadvertens, non posse ullo modo defendi, quod majores sui responderant, in sola sumptione Sacramentum consistere: alia via sibi ingrediendum esse consuit. Itaque docuit quod Lutherani dicunt, Sacramentum hoc in solo usu consistere, non debere restringi ad solum usum manducationis, sed ad omnem usum, sive omnem actionem, qum exercetur in co> na. In ccena autem quinque actiones fuisse, acceptionem panis in inanibus, benedictionem, fractionem, distributionem, manducationem; et de his omnibus intelligi posse illud: Hoc est corpus meum, ut sit sensus: Hoc quod accepi, quod benedixi, quod fregi, quod distribui, quod manducatis, est corpus meum. Ex quo deducit Sacramentum Eucharistico, et ipsum corpus Domini fuisse ante manducationem in sacra mensa, tamen non fuisse ante omnem actionem coeme; nec superesse post omnem actionem coeme, et eo modo in sola actione consistere.
At Jucc responsio est omnium absurdissima. Nam aut vult Kemnitius in istis quinque actionibus simul sumptis consistere hoc Sacramentum, aut in singulis seorsim. Si in omnibus simul sumptis, tunc redit opinio Calvini, et Illyrici: Nam non erit perfectum, et integrum Sacramentum, nisi peracta manducatione, atque ita falsum erit, quod dicit Kemnitius, ante manducationem esse corpus Domini in mensa. Si in singulis seorsim; ergo quinque erunt Sacramenta Eucharistia}; eaque diversissima.
Praeterea, vel ita est in singulis, ut sit formaliter quaelibet illarum actionum, aut ut tantum coexistat singulis. Non potest esse formaliter quaelibet illarum actionum, quod sic probo. Actio accipiendi, quae est omnium prima, non potest esse formaliter Sacramentum Eucharistiae; nam quod est formaliter acceptio, non existit, nisi dum accipitur. At hoc Sacramentum existit post acceptionem, dum frangitur, distribuitur, manducatur; ergo etc. Rursus, actio manducandi, quae est ultima, non potest esse formaliter hoc Sacramentum, quia tunc non existeret, nisi dum manducatur: existit autem ante manduca¬
tionem, dum accipitur, frangitur e tc. Denique actiones intermedia;, benedictio, fractio, distributio, non possunt esse formaliter hoc Sacramentum, quia tunc non existeret, nisi dum ilice actiones fiunt.
Atqui existit ante illas, et post ilLas; ergo non est aliqua illarum, sed tantum coexistit illis; ergo est res permanens: nam quod est aliquid, et non est actio transiens, necessario est res permanens.
Tertio probo, Sacramentum hoc necessario esse rem permanentem ex doctrina Kemnitii, ac per hoc probo doctrinam ipsius seipsam destruere. Sacramentum Eucharistia), et praesentia corporis Domini durant toto tempore, quo fit sacra caena. Sed inter unam actionem, et aliam, srepe intercedit, aut certe intercedere potest tempus (quis enim prohibet quominus minister post fractionem panis aliquantulum quiescat, antequam illum distribuere incipiat? Vel qui Sacramentum de manu ministri accepit, aliquamdiu retineat, antequam manducare aggrediatur?) Queero igitur, utrum illo tempore interjecto inter duas actiones, Sacramentum, et corpus Domini perseverent, an non. Dici non potest non perseverare, nam tunc non in toto tempore coma: Sacramentum, et corpus Domini adessent, quod est contra adversarium: et prmterea oporteret Christi corpus tempore coeme saepius accedere, et recedere, quod est omnino ridiculum. Quis enim credat Christi corpus adesse, dum panis accipitur in manibus, et statim evanescere, deinde iterum adesse, dum panis frangitur, et finita fractione evanescere; tum iterum redire, dum distribuitur panis, et rursus continuo abire? Ergo necesse est confiteri Sacramentum, et corpus Domini preesens adesse tempore illo interjecto inter duas actiones, et proinde rem esse permanentem: quod enim manet omni actione cessante, non potest dici res transiens, sed manens.
Quarto, ex posito fundamento in argumento superiori, probo etiam post omnem actionem coeme, Sacramentum, et corpus Domini perseverare in ea parte Sacramenti, qua: non fuerit a communicantibus consumpta. Nam perseverat Sacramentum, et corpus Domini in eo tempore, quod est interjectum inter distributionem, et manducationem, si quis velit (ut diximus) aliquantulum lifcrerc, et quiescere ante manducationem; ergo perseveraret etiam, si quis differret manducationem illam in alterum diem
vel mensem. Si enim perseverare potest per quadrantem horte, cur non per integram horam? Et si per horam, cur non per diem? Et si per diem, cur non per mensem? Et si per mensem, cur non per annum? Et tandem semper dum species ilhe non consumuntur.
Ex his solvitur argumentum primarium adversariorum, quod ex Scriptura petitum hujusmodi est: « Sacramenta pendent a divina institutione, ita ut Sacramenta non sint, si non servetur in illis conficiendis ritus, et institutio Domini. At Dominus jussit panem benedici, frangi, distribui, manducari, non autem jussit servari in pyxide, gestari in supplicatione, exhiberi adorandum in Ecclesia; ergo non est Sacramentum, cum servatur in pyxide, gestatur, adoratur, sed solum cum benedicitur, frangitur, distribuitur, manducatur. i)
Respondeo dupliciter. Primo, negando consequentiam, quia asservatio in pyxide, gestatio, et adoratio non repugnant ullo modo divina) institutioni. Dominus enim jussit panem benedici, et manducari; sed non jussit continuo post benedictionem manducari, praesertim totum, et ab omnibus: unde non repugnat institutioni dilatio manducationis, modo ad eum finem benedictio, seu consecratio ordinetur.
Atque hoc fecit Ecclesia: semper enim consecrat Eucharistiam in ordine ad manducationem, sed conservat aliquam partem Sacramenti, non ut non manducetur, sed ut tempore opportuno manducetur, nimirum, ut deferatur ad aegrotos, quandocumque necesse fuerit. Oportet enim ob varios, et maxime repentinos casus Eucharistiam semper esse paratam: eo autem tempore, quo conservatur, nihil impedit, quominus possit vel gestari, vel ostendi ad devotionem populi excitandam.
Secundo dico, si quis legitimus Sacerdos existens Eucharistiam consecraret, iis servatis, qua) ad Sacramenti essentiam requiruntur, non tamen in ordine ad manducationem, sed ad quamvis alium finem is quidem male faceret, tamen verum Sacramentum conficeret, et perseveraret Sacramentum illud, quamdiu species illa) panis perseverarent. Ratio est, quia institutio Domini non complectitur solum essentiam Sacramenti hujus, sed etiam Sacramenti usum: benedictio enim, seu consecratio ad Sacramentum faciendum pertinet; distributio, et manducatio ad usum. Porro res non pendet quoad
esse suum, ab usu. Sicut ergo, si quis faciat sedem, cujus sedendo usus est, et tamen nemo unquam ibi sedeat, non propterea desinet esse sedes; imo etiam si quis faciat sedem, non ut ibi sedeatur, sed ut in spectaculo exhibeatur, adhuc erit verissima sedes: sic etiam sacrosanctum Sacramentum non desinit esse Sacramentum, licet nemo illo utatur ad id, ad quod est institutum.
Chapter 80 of 133