Skip to the text

Caput IV. Probatur eadem veritas testimoniis Patrum

Ultimo loco probanda est eadem veritas testimoniis Patrum: semper enim in Ecclesia ista fides viguit. Ac primum ipso tempore Apostolorum, Clemens Romanus lib. viii. constit. cap. 13. in alia editione, cap. 20. jubet peracta Communione, quod superrest de corpore Domini, reponi a Diaconis cum debita reverentia in pastophorio. Quid autem sit pastophorium, explicat Hieronymus in comment. cap. xxn. Isaia?, ubi dicit, pastophorium significare tabernaculum, seu thalamum, ubi templi Pra?positus habitat. Hinc igitur Apostoli vas illud, in quo Sacramentum asservandum recondebatur, pastophorion dixerunt, quod in eo Sacramento vere Christus sit, qui est verus templi Pra?-

positus. Opera autem Clementis, etsi non ab omnibus recipiantur, tamen Kemnitius repudiare non potest, quippe qui (ut infra videbimus) utitur ejusdem Clementis testimonio contra Catholicos.

Post annum Domini 100. priuio speculo post Apostolos, Justinus in Apologia n. prope finem, scribit post sacra peracta in Ecclesia, dari consuevisse Eucharistiam Diaconis deferendam ad absentes fratres, qui aliqua de causa impediti fuerant, ne interessent celebrationi mysteriorum. Quo loco dubitari non potest, quin Diaconi non ante discederent ex conventu Ecclesia}, quam tota actio finiretur: ex quo apertissime sequitur, post ipsam actionem totam, fuisse in Eucharistia verum Sacramentum, ac verum Christi corpus. Nam alioqui quorsum ille labor deferendi Eucharistiam ad absentes?

Eodem speculo I renonis in epist. ad Victorem Papam, quam refert Eusebius lib. v. histor. cap. 21. testatur morem fuisse illius 1 emporis, ut Papa Eucharistiam mitteret in signum pacis, et communionis ad. alios Episcopos. At quid, qupcso, mittebat, si Eucharistia non est, nisi dum manducatur, vel dum peragitur sacra Ccena?

Post annum Domini 200. Tertullianus in lib. ii. ad Uxorem, testatur consuevisse suo tempore deferre Christianos Eucharistiam ad suas domos, ut ibi eam opportuno tempore sumerent: «Non sciet, inquit, maritus, quid in occulto ante omnem cibum sumas? »

Eodem steculo Cyprianus in serm. de lapsis: « Mulier qmedam, inquit, cum arcam suam, in qua sanctum Domini fuerat, indignis manibus tentasset aperire, igne inde surgente deterrita est. » At quid, obsecro, in illa arca includi potuit, si Eucharistia (de ea enim loquitur) extra actionem Ccena}, neque corpus Domini est, neque Sacramentum?

Eodem speculo Dionysius Alexandrinus in epist. adFahium, quam refert idem Eusebius lib. vi. hist. cap. 30, scribit, Serapionem quemdam in extremis agentem misisse puerum ad Presbyterum, ut ad se veniret cum Sacramento Eucharistiai: sed Presbyterum forte tunc aegrotantem non potuisse per se accedere, sed misisse, per eumdem puerum particulam Eucharistia?. Ex quo loco apertissime patet, morem fuisse asservandi Eucharistiam propter aegrotos: neque enim presbyter ille tunc sacram Coe nam celebra-

vit, quippe qui aegrotabat, et forte hora intempestiva erat.

Eodem speculo S. Tharsicius Martyr (ut scribitur in vita S. Stephani I. Pappe, et apud Pedani in Martyrologio dic 15. Augusti) cum Eucharistiam deferret, et paganis quaerentibus, quid illud esset, noluisse aperire, ab illis continuo necatus est, et tamen divino miraculo ita Sacramentum disparuit, ut nu inquam sacrilegi illi invenire illud potuerint.

Post annum Domini 300. exstat insigne testimonium Concilii I Nicpeni, canon. 11. alias 18. filius 20. ubi jubet Synodus, ut in absentia Presbyterorum, Diaconi Eucharistiam porrigant. Ex quo evidenter colligitur, Eucharistiam servari solitam in Ecclesia, ut distribui posset quovis tempore, etiam quando Coma non celebratur. Nam loqui Concilium de tempore, quo sacra Ccena non celebratur, perspicuum est, quia Ccena sine Presbyteris celebrari non potest: Diaconis enim non est data auctoritas offerendi, ut in eodem canone legimus. Est autem hic observandum, istam partem canonis non haberi in omnibus editionibus, tamen haberi expresse apud ltufinum, lib. x. hist. cap. 0. Canones autem, quos Rufinus descripsit esse ipsos veros, et authenticos Nicpeni Concilii canones, testatur etiam S. Cyrillus in epist. ad Concilium Carthaginiense, qme exstat in tom. 1. Conciliorum in actis Concilii Africani: quod est observandum propter Kemnitium, qui in dubium revocare istum canonem contendit.

In eodem Nicpeno exstat canon. 13. et quidem in omnibus editionibus, in quo Patres jubent, ut secundum antiquam regulam in mortis articulo nemini denegetur sacra Communio: qui canon spcpo postea renovatus fuit in Conciliis posterioribus. Certum autem est, pegrotos in articulo mortis exislentes ad Ecclesiam venire non potuisse: certum est etiam non potuisse celebrari in cubiculis singulorum pegrotanti uin totam actionem Ccena;, etprpescrtim secundum opinionem adversariorum, qui damnant Missas privatas; ergo ncccssc est, ut Eucharistia servaretur consecrata pro pegrotis, vel certe extra actionem publica; C cerne, quam solam pro vera Ccena agnoscunt adversarii, Eucharistia pegrotis prpeberetur.

Eodem speculo Rasilius in epist. ad Cposurium Patritiam, testatur, Anachoretas qui non poterant commode spepius Ecclesias fre-

quentare, consuevisse Eucharistiam secum in eremum deferre: qua) epist. licet non habeatur in omnibus exemplaribus, tamen passim citatur etiam ab ipso Kemnitio.

Eodem saeculo Gregorius Nazianzenus in orat, in Gorgoniam testatur, sanctam illam foeminam nocturno tempore in Ecclesia ad altare procubuisse, et partem Eucharistiae, quam forte servaverat de more illius temporis, in conspectu habuisse. Quod etiam testimonium clarissimum est; neque enim tunc sancta Gcena celebratur, cum et nocturnum tempus esset, et ipsa sola in templum ad orandum se recepisset.

Eodem saeculo Ambrosius in orat, de obitu Satyri fratris sui, cap. 7. scribit, eum in oratio involutam Eucharistiae particulam suspendisse ad collum suum in periculo naufragii, et eo auxilio fretum se dejecisse in mare, ac liberum ad littus evasisse.

De hoc exemplo multa garrit Petrus Martyr in lib. contra Gardinerum, objecto 88. Primo dicit, hanc esse fabulam ab Ambrosio, non tam ut Episcopo, aut Theologo, quam ut Rhetore narratam. Sed refellitur mendacium istud ab ipso Ambrosio, qui eam historiam narrat, ut inde religionem Satyri demonstret, et ut rem verissimam, et multis notam refert.

Secundo, reprehendit Ambrosium, ac dicit, eum excusari non posse, quod factum illud Satyri laudaverit. Sed ad Ambrosii defensionem, satis est illum esse Ambrosium, istum esse infelicem apostatam.

Tertio dicit, inde refutari hujus temporis superstitiones. Nunc enim Eucharistia sub clavibus asservatur, nec sine pompa, et luminibus producitur; tunc omnibus etiam Catechumenis, qualis erat Satyrus, permittebatur. At nunc sub clavibus servatur propter abusus, qui paulatim exorti sunt: tunc autem, cum simpliciores essent Christiani, necdum coepissent ad magias abuti Sacramentis, facilius permittebantur, nec tamen etiam tunc licebat Catechumenis Eucharistiam sumere, aut etiam videre. Unde ibidem Ambrosius dicit, Satyrum non fuisse ausum Eucharistiam videre, et multo minus ore percipere, sed ne omni praesidio careret, j ussisse sibi a fidelibus, qui in eadem navi erant, et Eucharistiam secum habebant, particulam involutam oratio sibi tradi. Quod autem creverit honor externus sanctissimi Sacramenti, praesertim devotione interna

decrescente, nemini displicere potest, nisi hostibus Christi, et religionis.

Quarto dicit, crimen idololatria) Satyrum commisisse, dum spem in Eucharistia posuit; et tamen ibidem continuo addit, fortasse Deum ornare voluisse reliquias illas Eucharistiae, miraculo, ut quondam ossa Elisei, et pallium Elia). At quomodo ista cohaerent, ut Deus miraculo ornaverit Eucharistiam in gratiam idololatriae? num Deo fortasse placet idololatria, ut etiam miraculis confirmare voluerit?

Quinto dicit, Satyrum forte alicunde sulfuratum illam particulam Eucharistiae. At Ambrosius dicit, eum accepisse a Christianis, qui erant in navi.

Sexto dicit, illas reliquias non fuisse Sacramentum, sed tantum reliquias quasdam panis, quae extra usum Ccenae Sacramenta dici non possunt. At Ambrosius disertis verbis vocat Sacramentum: « Quos, inquit, initiatos esse cognoverat, ab his divinum illud fidelium Sacramentum poposcit. »

Post annum 400. S. Joannes Chrysostomus in epistola priore ad Innocentium Papam, quae exstat tum inter opera ejusdem Chrysostomi, tom. v. apud NiCephorum lib. xm. cap. 19. scribit, milites quosdam ad vesperam magni Sabbati Sanctuarium ingressos tantum excitasse tumultum, ut etiam sacratissimus Domini sanguis, qui in Sanctuario erat, in eorum vestes effunderetur. Quod autem id gestum non fuerit, dum sacra Ccena celebraretur, sed extra illam actionem, patet ex eodem loco: ibi enim Chrysostomus dicit, hoc factum esse, cum mulieres jam praeparentur ad Baptismum. Itaque tum imminebat Baptismus, qui in Sabbato Paschali celebrari solet: constat, autem mysterium Eucharistia) semper celebrari post Baptismum, non ante, vel simul cum Baptismo, nimirum, ut neophyti tunc primum sancto illi mysterio intersint, et Eucharistiam percipiant. Quare sanguis ille Dominicus, qui in Sanctuario erat, non tunc consecrabatur, aut distribuebatur, sed aliquo alio die consecratus fuerat.

Eodem sseculo S. Hieronymus in epist. ad Rusticum, laudat Exuperium Tholosae Episcopum, quod ob inopiam voluntariam cogeretur Christi corpus in canistro portare.

Eodem sseculo S. Cyrillus in epistol. ad Calosyrium, insanire dicit eos, qui asserunt, Eucharistiam, si in alterum diem servetur, vim suam amittere: ubi apertissime errorem istum nostrorum adversariorum reprehendit.

Post annum Domini 500. S. Benedictus, ut in ejus vita scribit S. Gregorius, lib. ii. dialogorum cap. 24. cum defunctus quidam monachus sepeliri nequiret, misit aliquos, qui Eucharistiam super pectus mortui ponerent, et eo facto sepeliri potuit. Et sane delatio Eucharistia) cum supra mortui pectus poneretur, non fuit ulla actio Ccense Dominica), neque S. Benedictus Eucharistiam tunc consecravit, quippe qui sacerdos non erat, sed habebat in Ecclesia sua asservatam, de more totius Ecclesiae. Ubi etiam notandum est mendacium Petri Martyris in lib. contra Gardinerum object. 38. quo in loco, ut hoc exemplum odiosum faciat, scribit jussu Benedicti, Eucharistiam in os mortui fuisse injectam: « Benedictus, inquit Pseudomartyr, jussit Eucharistiam in os inferi defunctae mulierculae»); quod est apertum mendacium. Nam haec sunt verba S. Benedicti, referente S. Gregorio: « Ite et hoc Dominicum corpus supra pectus ejus cum magna reverentia ponite. » Neque credendum est, relictum Dominicum corpus in sepulchro cum homine mortuo, sed tantum positum supra pectus ejus, dum collocaretur in tumulo, ac deinde continuo ablatum. Nisi forte loquatur Petrus Martyr de eo, quod scribit Gregorius cap. superiore de duabus sanctimonialibus: sed in eo etiam mentiretur iste miserrimus Pseudomartyr; non enim Benedictus jussit inferi Eucharistiam in os earum defunctarum mulierum, sed pro illis Domino immolari.

Eodem saeculo monachi quidam sancti Gregorii a Constantinopoli Romam navigantes, in navi secum Eucharistiam deferebant, ut in periculo naufragii non sine communione discederent. Refert Joannes Diaconus in vita S. Gregorii lib. n. cap. 33.

Post annum Domini 600. in Synodo, quae dicitur Quinisexta can. 52. statuunt Patres illi, ut in Quadragesima solum die Sabbati, et die Dominico consecratio fieret, aliis diebus communicarent ex pracsanctificatis. Itaque servabant Eucharistiam consecratam, ut minimum sex diebus, id est, a die Dominico usque ad sequentem feriam sextam.

Atque haec ex Patribus satis esse possunt: Nam tempora posteriora ab adversariis plane contemnuntur: Et praeterea exstant multa decreta Conciliorum de hac re, ut Turonensis, Wormatiensis, Aurelianensis; qua) vide apud Burckardum lib. v. decreti,

et Ivonem par. 2. decreti, et Gratianum de consecratione dist. 2.

Chapter 82 of 133