Caput XVIII. Indigne sumere Eucharistiam omnes illos, qui accedunt cum conscientia peccati mortalis
Esse autem verissimam Ecclesia? Catholicae sententiam, probatur primo ex cap. G. Joannis. Nam in eo capite etiamsi negent adversarii, tractari de Sacramento Eucharistia?, quod ad symbola attinet, tamen concedunt agi de spirituali manducatione, et etiam de fructu, seu effectu Eucharistia?. Dicunt enim in eo capite tractari in genere de manducatione corporis Domini, qua?, et in Sacramento, et extra Sacramentum fieri potest: sed postea Matt. xxvi. Dominum addidisse symbola. In hoc igitur capite nusquam docetur, Eucharistiam institutam ad vitam spiritualem conservandam, et augendam, ut patet ex cap. 6. Joan. ubi nusquam dicitur: Qui manducat hunc panem, resurget a peccatis, vel vivere incipiet; sed dicitur: Non esuriet, non morietur, vivet in x ternum, in me manet et ego in eo et similia. Quare adversarii si verum fateri velint, id quod docent, non ideo docent, quia in verbo Dei habeatur, sed quia necessario sequitur ex doctrina Lutheri.
Secundo probatur ex illis verbis ejusdem capitis: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Ex quo loco discimus propriam rationem hujus Sacramenti esse, ut sit cibus spiritualis. Quod etiam aperte clamat tum externa species panis, et vini; tum actio per quam nobis applicatur, quae est manducatio, et potatio. At absurdissimum est cibum, et potum dare mortuis, cum inde non magis nutriri possint, quam si lapides essent.
Quare inepte argumentatur Calvinus lib. iv. Instit. cap. 17. § 42. ubi probat Eucharistiam nullum afferre emolumentum sanis, et justis; quia est cibus quidam, et sine cibo homines tabescunt, et deficiunt. Nam quodsine cibo homines tabescant, non id efficit, ut cibus non debeat dari nisi aegrotis, sed ut debeat dari sanis, ne aegrotent: sanis enim periculum imminet aegrotandi, et tabescendi; alioqui homines corporaliter sani, non deberent corporaliter manducare. Denique etiam si cibus non daretur nisi aegrotis, tamen numquam probabit Calvinus, debere dari mortuis: non igitur dari debet illis, qui sciuntur mortui esse Deo.
Tertio probatur ex figuris, et similitudinibus divinae Scripturae. Nam in primis Agnus paschalis, qui erat figura evidentissima Sacramenti hujus, non poterat edi, nisi ab hominibus purificatis, et mundis: et potius permittebat Deus, ut aliqui differrentin alterum mensem manducati onemAgni paschalis, quam ut non purificati manducarent, Num ix. et ii. Paralip. xxx. Deinde panes propositionis, qui etiam erant figura Eucharistia;, non nisi a mundis edi poterant, ut patet I Reg. xxi. Denique quicumque aliqua immunditia pollutus edebat de carne sacrificiorum, peribat anima ejus de populo suo. Levit, xxn.
Deinde in Testamento novo Joan. xm. Dominus lavat pedes discipulorum, antequam eis Sacramentum edendum porrigat et Matth. xxii, severissime punitur, qui ad convivium regium sine veste nuptiali intrare praisumpsit. Denique Luca; xv, filius prodigus, prius patri reconciliatur, et vestimentis, et annulo ornatur, et tum demum ad vitulum saginatum edendum admittitur.
Quarto probatur ex cap. x. prioris ad Co¬
rinthios, ubi dicitur: Unus panis, et unum corpus sumus, qui de uno pane participamus. Hinc enim intelligimus hoc Sacramentum non prodesse nisi membris unitis cum capite et aliis membris, et de eodem spiritu viventibus, ut declarat Augustinus tract. 26. in Joan. et hoc idem testatur externum symbolum panis, et vini, qua; fiunt ex multis granis, vel uvis in unam rem coeuntibus. At qui sunt in peccato mortali, ii non sunt membra viva Christi, et Ecclesia;, neque vivunt de Spiritu Christi; ergo nihil eis Sacramentum prodest; imo nocet potius, quia mentiuntur eo signo, se esse id, quod non sunt.
Quinto probatur ex verbis S. Pauli I. Corinth. xi. Probet seipsum homo, et sic de pane illo edat. Qui enim manducat, et bibit indigne, judicium sibi manducat, et bibit. Hunc locum adversarii mire depravant, omnia enim referunt ad probationem, dum fidem habeamus.
Petrus Martyr in commentar, illius loci, facit tres gradus indigne accidentium. Primum eorum, qui plane sunt aQsoi, et nihil credunt. Secundum eorum qni habent fidem historicam, sed nihil curant de poenitentia, et proposito emendanda; vitee: atque hos omnes, qui carent vera fide justificante, in judicium rntemse mortis sumere Sacramentum. Tertium eorum, qui sunt ornati vota fide, et tamen remissius, et nogligentius vivunt; et hos dicit utiliter accipere, non in judicium temporalis castigationis, de quibus idem Apostolus dicit Dum judicamur autem a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. Pari ratione Kemnitius et alii, omnia exponunt de fide, seu fiducia erga promissiones.
Sed longe aberrant a scopo B. Pauli. Si quidem Apostolus non reprehendit Corinthios quod nihil crederent, aut quod tantum historicam ficlem haberent, aut quod non satis fiderent promissis Dei, aut denique quod non haberent propositum vita; mutanda;: nihil horum in toto illo capite inveniri poterit. Sed reprehendit Corinthios, quod quidam ex eis ditiores afferent in Ecclesiam sumptuosam ccenam, quam sumerentpost Communionem mysteriorum et eam seorsim ab aliis, maxime pauperibus, absumerent: in quo multis modis peccabant. Nam et Christi corpus injuria afficiebant, dum cum illo miscerent alios cibos, ut notat Augustinus epistol. 118. cap. iii. et proximum offendebant, et Ecclesiam ipsam scandalizabant, dum ipsi laute convivarentur, pauperibus videntibus, et esurientibus: et denique peccabant intemperantiae, et crapulae vitio. Id patet ex verbis Apostolis qui haec sola vitia reprehendit: Alius, inquit, esurit, alius ebrius est; et, Numquicl domos non habetis ad manducandum, et bibendum? aut Ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos, qui non habent? Et in tine concludit: Itaque, fratres mei, cum convenitis, invicem expectate; si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium decidatis. Cum ergo B. Paulus peccata quaedam circa mores reprehenderit in Corinthios, cum addit: Probet seipsum homo, et sic de pane illo edat, nihil aliud monere censendus est, nisi ut quisque videat, an habeat conscientiam ejusmodi, vel aliorum peccatorum: qui enim cum conscientia peccati accedit, judicium sibi manducat, et bibit.
Deinde probatur hoc idem ex traditione, et consensu Patrum. Ac primum in Graecis Liturgiis clamat diaconus: « Sancta sanctis.» Quibus verbis non arcentur soli Catechumeni ut perperam exponit Kemnitius in 2. par. Exam. pag. 506. sess. xm. cap. 7. sed omnes peccatores, ut recte exponit Chrysostomus hom. 61. ad populum Antiochenum. Justinus in Apolog. 2. prope finem: « Porro, inquit, alimentum hoc apud nos appellatur Eucharistia, quod nulli alii participare licitum est, quam veram esse doctrinam nostram credenti, et lavacro propter remissionem peccatorum, et regenerationem abluto, et ita ut Christus tradidit, viventi. » Cyprianus lib. iii. epistol. 14. reprehendens quosdam qui admittebant ad Eucharistiam peccatores nondum absolutos: «Nondum, inquit, poenitentia acta, nondum exomologesi, nondum manu cis ab episcopo, et clero imposita, Eucharistia illis datur, cum scriptum sit: Qui ederit panem, aut biberit calicem Domini indigne; reus erit corporis, et sanguinis Domini. » Similia habet in Epistol. 15. et 16. et in toto lib. delapsis, ubi et verbis et exemplis ostendit, quam perniciosum sit ad Eucharistiam accedere cum conscientia peccati lcthalis.Basilius ex professo de hac re agitlib. n. de Baptismo cap. 3. cujus capituli titulus est: « An tutum sit, si quis non repurgatus ab omni inquinamento carnis, et spiritus edat corpus Domini. » Ambrosius lib. vi. in Luc. cap.
- exponens, cap. 9. « Ubique, inquit, mysterii ordo servatur, ut prius per remissionem peccatorum vulneribus medicina tribuatur: postea alimonia mensse caelestis exuberet. » Et lib. vn. cap. 66. in comment. cap. 15. Lucse, exponens parabolam de filio prodigo affirmat non debere ullum ad Eucharistiam accedere, nisi signaculum justitiae custodierit, vel receperit.
Deinde etiam facto idem probavit, cum Theodosium Imperatorem non admisit post caedem quamdam factam Thessalonicae, ad Communionem, nisi publica poenitentia peracta, et peccato plane purgato. Cujus rei meminit ipse in epist. 28. ad Theodosium ubi hortatur illum ad poenitentiam; et in ovatione de obitu ejus, ubi ejus poenitentiam laudat. Scribit etiam totam historiam Theodoretus, lib. v. cap. 17 et Sozomenus lib. vii. cap. 24. et Paulinus in vita B. Ambrosii.
Hieronymus in comment. cap. i. ad Titum ex figura panis propositionis, probat summam puritatem requiri in his, qui ad Eucharistiam accedunt. Chrysostomus nihil saepius repetit, quam puros, et purgatos esse debere, qui ad Eucharistiam accedunt, idque multis et argumentis, et exemplis probat: homil. 30. in Genes, homil. 83. in Matth. homil. 45. in Joan. hom. 21. in priorem ad Corinth. homil. 3. in epist. ad Ephesios, in quo ultimo loco fusissime undique desumptis argumentis probat purissimam animam esse debere, queo ad Sacramentum hoc accedat: « Cum tali, inquit, puritate accede semper, sine hac ne praesumas unquam. Regem utique non audeas osculari, siquidem os tuum olet graviter, et Regem coelorum impudens oscularis, anima tua vitiis olente etc. » Augustinus tract. 26. in Joan. « Innocentiam, inquit, ad altare portate.»
Denique vide Leonem serm. 2. de Resurrectione, Cyrillum lib. iv. in Joan. cap. 17. Isichium lib. vn. in Levit, cap. 16. Gregoriumlib. n. cap. i. in lib. i. Regum, et Bernardum in serm. de coena Domini.
Postremo accedant etiam rationes. Prima ratio. Sacramentum Eucharistiie diversum est a Sacramento Baptismi, et a Sacramenrnentis eseteris; ergo finem proximum, sive effectum proprium habere debet diversum a fine, et effectu aliorum Sacramentorum. Sed alia Sacramenta habent pro fine, seu effectu remissionem peccatorum; igitur
Eucharistia alium finem, seu effectum proprium habere debet, quam remissionem peccatorum.
Et quidem apud Lutheranos illos, qui tria Sacramenta admittunt, Baptismum, Eucharistiam, et absolutionem, argumentum nostrum evidenter concludit. Nam Baptismus habet pro fine proximo remissionem originalis peccati, et aliorum, qua) cum illo adjuncta inveniuntur, unde regeneratio proprie vocatur, et ablutio. Absolutio habet pro fine proximo remissionem peccatorum commissorum post Baptismum: quare Eucharistia, si Sacramentum est, et ah illis duobus diversum, alium finem debet habere, quam remissionem peccatorum. Apud Calvinistas autem, et alios Lutheranos, qui non agnoscunt nisi cluo Sacramenta, idem argumentum paulo aliter fieri potest. Nam ipsi loco Sacramenti Absolutionis Baptismum substituunt; dicunt enim Baptismum sufficere ad peccata delenda usque ad finem vitee: per memoriam enim Baptismi semel accepti, omnia peccata deleri putant. Quod si ita est, quorsum opus fuit Sacramentum Eucharistia) instituere ad peccata delenda?
Secunda ratio sumitur ex consuetudine Ecclesia) antiquissima, Eucharistiam dandi neophytis immediate post Baptismum, ut patet tam ex Ambrosio, in lib. de iis, qui initiantur mysteriis, et ex catechesibus mystagogicis Gyrilli Hierosolymitani; tum ex ipso usu Ecclesia), qui adhuc viget. Si enim per Baptismum homines ita abluuntur ab omnibus peccatis, ut sancti, et immaculati dici possint, juxta illud Apostoli, I Corinth. vi: Abluti estis, justificati estis, sancti ficati estis, certe Eucharistia immediate superveniens post Baptismum, non invenit peccata, qute tollat; non igitur est effectus ejus primarius remittere peccata.
Tertia ratio. Semper in Ecclesia consuetudo fuit arcendi a Communione Catechumenos, energumenos, et pcenitentes, id est, cos, qui poenitentiam agunt, sed nondum absoluti, et reconciliati sunt. Id patet tum ex Chrysostomo homil. 60 et 61. ad populum; tum ex usu Ecclesia); tum ex antiquis Conciliis, ut Ancyrano can. i. 5. 6. et 7. Nicamo I, can. 11, et 12. Elibertino in singulis fere canonibus, et aliis multis: pleni enim sunt tomi Conciliorum, ejusmodi decretis. At si Eucharistia nihil est aliud nisi pharmacum
a)grotorum, et solatium peccatorum (ut Calvinus dicit) et si ejus effectus primarius est (ut Lutherus, et Kemnitius volunt) remittere peccata; quare Catechumeni, et pcenitentes isto pharmaco fraudantur? quare non datur eis dum aegrotant, sed solum, quando per Baptismum, vel reconciliationem sanatisunt.
Nec respondere possunt, Catechumenos, et pcenitentes non esse idoneos ad Communionem, quod careant fide, vel proposito mutanda) vitae, vel etiam poenitentia, quae sola adversarii requirunt. Nam multi Catechumeni, et multi pcenitentes ista omnia habent: et non admittuntur ad communionem, nisi prius per Baptismum Catechumeni, et {pcenitentes per absolutionem a peccatis solvantur. Effectus igitur Eucharistiae non est tollere peccata mortalia, et vera praeparatio ad Eucharistiam, est a peccatis plano absolutum, et purgatum esse.
Quarta ratio sumitur ex doctrina, et consuetudine adversariorum. Nam omnes fatentur ante Communionem requiri fidem; et aliqui eorum requirunt etiam poenitentiam, et aliqui quoque bsolutionem, ut supra ostendimus. At fides etiam sola justificat, apud Lutheranos; et multo magis poenitentia, quia tunc annuntiatur remissio peccatorum ex verbo Dei, et fide apprehenditur. Quid igitur faciet Eucharistia? certe peccata invenit sublata et purgata.
Ad hoc argumentum respondere conatur Kemnitius, sed quo magis se expedire nititur, eo se magis impedit, et involvit. Tres solutiones adhibet. Prima est in Exam. cap. 2. pag. 361. ubi dicit remissionem peccatorum non esse in anima, sicut colorem in subjecto, ita ut hoereat immobiliter, et ideo opus esse perpetuo, et quotidiano exercitio fidei; imo nullum esse momentum, quo non oporteat per fidem apprehendere Christum, et remissionem peccatorum, si eam retinere volumus. Quare licet per fidem, et poenitentiam acquiratur remissio peccatorum, tamen per fidem in usu Sacramenti acquiri etiam remissionem peccatorum.
Hiec solutio ineptissima est. Nam vel vult Kemnitius remissionem peccatorum, non durare nisi quandiu actus fidei durat: vel vult aliquantulum quidem permanere et lnercre, sed non diu. Si dicat primum, ut revera indicant ejus verba, nihil unquam dictum fuit absurdius. Nam tunc sequeretur, eos,
Chapter 95 of 133