Skip to the text

Caput XII

jectioncs alias profert contra Concilium Tridentinum in materia mixtionis aquae cum vino, quae non tam Concilium premunt, quam ipsum Kemnitium. Primo, accusat Concilium quod tam acriter pugnet pro aqua in calice, cum interim totum calicem contra Dei mandatum populo abstulerit. Sed de hac re infra disputandum erit: interea id solum observamus, defuisse adversario, quod de re proposita diceret, et idcirco ad alia digressionem fecisse.

Secundo, accusat Concilium, quod falso insimulet Lutheranos, qui asserant, mixtionem aquae pugnare cum Christi institutione. At Concilium non nominat Lutheranos, sed generatim damnat eos, qui id asserunt: non defuisse autem qui id assererent, supra ostendi ex Nicolao Yillagagnonio.

Tertio, accusat Concilium, quod propter rem indifferentem, qualis est mixtio aquee cum vino, anathematizet eos, qui contrarium sentiunt. At Concilium non anathematizat (ut patet ex can. 9.) nisi eos, qui negant eam mixtionem fieri debere tamquam pugnantem cum institutione Christi, non est autem res indifferens, sed dogma necessarium, et ad fidem pertinens, quod Ecclesia nihil doceat pugnans cum Christi institutione. Deinde, licet ponere aquam in calice, ex se fortasse sit res indifferens, quia sine illa Sacramentum constare posset; tamen posteaquam expresse imperatum, vel a Deo immediate, vel per Concilia et Ecclesiam, ut id fiat, non est res indifferens, sed necessaria.

Quarto, accusat Concilium, et totam Ecclesiam, quod istam mixtionem aquee faciant cum opinione falsa, quasi id esset necessarium et prseceptum, cum sit res libera. At jam diximus, non esse liberum, quod per Ecclesiam expresse praecipitur. Deus enim non reliquit liberum obedire, vel non obedire Ecclesiae, sed plane jussit, cum ait Luc. x. Qui vos audit, me audit.

Quinto, accusat Ecclesiam, quod existimet non posse esse calicem Domini, nisi aqua adsit, et hanc vocat falsam opinionem necessario taxandam. At opinio illa, quod attinet ad modum loquendi, S. Cypriani est lib. n. epist. 3. Quod ad rem attinet, non est Ecclesiae Catholicae, fortasse etiam nec S. Cypriani: nam, ut supra diximus, major pars Theologorum docet, non esse aquam de necessitate Sacramenti.

Ultimo, accusat Ecclesiam, quod tribuat mixtioni aquae cum vino id, quod erat tribuendum communioni, nimirum unire fideles cum Christo. At Kemnitius nimis crassus fuit, si intelligere non potuit unionem populi cum Christo fieri per mixtionem aquae cum vino, non reipsa, sed solum quoad significationem. Sed de hiswhactenus.

Quibus verbis fiat consecratio Eucharistia.

De forma, quae est altera causa Sacramenti Eucharistiae, quinque sunt controversiae, sed ex iis, aliis in locis explicatae sunt quatuor. Prima controversia est, utrum aliqua verba necessario requirantur ad Eucharistiam conficiendam. Secunda, utrum ea verba debeant esse consecratoria, an concionalia, id est, utrum dici debeant ad populum instruendum, an potius ad materiam consecrandam. Tertia, utrum certa quaedam, et determinata verba esse debeant. Ac tres istae satis accurate explicatae sunt in lib. de Samentis in genere, cap. 19,20 et 21. Quarta est, quaenam sint illa verba, sive utrum illa sola verba: Hoc est enim corpus meum, Hic est enim calix etc. pertineant ad formam in Sacramento Eucharistiae. Atque ista sola quaestio hoc loco explicanda est: ex cujus explicatione manebunt etiam aliae tres explicatae, ut notum est. Si enim illa sola verba constituant formam Sacramenti, certe sequi tur, verba aliqua requiri, quod petebatur in prima quaestione: et verba illa esse consecratoria, non concionalia, quod secunda quaestio postulabat; et verba esse certa, et determinata, de quo erat quaestio tertia. Quinta quaestio esse posset de sensu illorum verborum: sed de hac re fusissime egimus primo libro de Eucharistia, ubi singulas voces diligenter excussimus.

Est igitur quaestio hoc loco tractanda, utrum illa sola verba: Hoc est est enim corpus meum, et, Hic est enim calix sanguinis, etc. ad formam Sacramenti hujus pertineant. Et quidem Ecclesia catholica magno consensu docet, illa sola verba ad formam pertinere. Ita enim habemus in Concilio Florentino in instructione Armenorum, et in Catechismo

Concilii Tridentini: et idem docent Theologi cum Magistro sententiarum lib. iv. dist. 8. et Jureconsulti apud Gratianum distinet. 2. de consecratione; et super caput, CumMarthse, extra, de celebratione Missarum. Et si enim Theologi disputent, nec inter se omnino conveniant, utrum singulae voces, quae habentur in forma consecrationis calicis in Latinis Missalibus, sint de essentia formae tamen omnes conveniunt, omnes illas voces esse de integritate formae, ita ut sine peccato nulla earum omitti possit, et consensus in hac re sufficit, ut habeamus aliquid certi in consecratione, et confectione tanti Sacramenti.

Habemus autem contra hanc veritatem magnum numerum adversariorum. Graeci recentiores contendunt, non solis istis verbis, sed quibusdam aliis precibus confici Sacramentum. Ita ex professo docent, Marcus Episcopus Ephesinus in lib. de verbis consecrationis, et Nicolaus Gabasila in explicatione Liturgiae cap. 29 et 30. ubi conatur Latinos convincere ex ipsa etiam Latina Liturgia, qua nos omnes utimur. Eamdem sententiam breviter indicat Hieremias Patriarcha Constantinopolitanus in Censura ad Augustanam Confessionem cap. 10.

Haeretici hujus temporis nihil adhuc certi statuere potuerunt, cum inter se valde dissentiant, et in hoc solo conveniant, ut non integre admittant Ecclesiae Catholicae sententiam: referam igitur breviter opiniones. Prima eorum est, qui verba omnino rejiciunt ab hujus Sacramenti confectione quam sententiam referunt Kemnitius in 2. par. Exam. Concilii Tridentini. sess xm. cap. 1 et Joachimus Westphalus in lib. qui inscribitur: Recta fides de Coena. Videtur ea sententia Martinum Bucerum habere auctorem: is enim in cap. xxvi. Matth. aperte scribit, non esse necessarium, ut recitentur verba, quod nulla Scriptura id doceat; Domiilus enim jus sit panemfrangere, et manducare, sed non jussit dici super panem: Hoc. est corpus meum.

Secunda sententia est aliorum, qui verba quidem recitari volunt, sed per modum concionis,: eu lectionis ad instruendam fidem, non ad elementum consecrandum. Ita Calvinus docet lib. iv. Institut. cap. 17. § 39. Dominus enim non alloquebatur panem, sed Apostolos, cum ait: Accipite, etc. manducate. Hoc est corpus meum et Quocirca in formula Sacramentorum ministrandorum

praescribit Calvinus lectionem ex cap. ii. prioris ad Corinth. et concionem ministri, et paucas quasdam praefatiunculas. Hanc sententiam Lutherani passim rejiciunt ac praesertim Kemnitius loco notato, licet eam ex Luthero hausisse Sacramentarii videantur. Lutherus enim in lib. de Captivit. Babyl. cap. de Baptismo, aperte scripsit, parum referre quibus verbis Sacramentum conficiatur, modo adsit fides accipientis: Sacramenta enim consistere in promissione, quae non accipitur nisi fide.

Tertia est aliorum sententia, qui, quoad modum loquendi, proxime accedunt ad veritatem, tamen reipsa parum dissentiunt a Calvino, et multum dissentiunt ab Ecclesia. Hi dicunt, verba certa requiri ad consecrationem, quae non historice tantum, sive ad instruendum, sed etiam ad consecrandum adhibeantur. Ilaec est Kemnitii sententia loco citato, quae in quatuor, ut ipse eam exponit, differt a sententia Catholicorum. Primo enstimat ipse, ad essentiam formae pertinere omnia verba, quae Dominus in institutione locutus est, nimirum: Accipite et manducate etc. et inde Catholicos reprehendit, quod formam consecrationis valde mutilaverint. In quo tamen, vel fallitur, vel mentitur; nos enim in Missa etiam illa verba dicimus: Accipite et manducato etc. licet ea distinguamus a verbis, quae sunt de essentia formae. Quare non mutilamus verba Domini sed tantum indicamus, quae in eis verbis ad essentiam formae pertineant.

Secundo dicit, sola Christi verba debere pronuntiari; ex quo arguit Catholicos, quod quaedam addiderint, ut ex canone Missae perspicuum est. Sed in hoc etiam fallitur, aut mentitur. Nam verba omnia quae dicimus, Christi sunt, licet non ex eodem loco habeantur, ut infra ostendemus; et praeterea verba illa, quae adduntur, ut enim, in forma consecrationis corporis, et, mysterium fidei, in forma consecrationis sanguinis, non putamus ad essentiam forma; pertinere.

Tertio affirmat, verba consecrationis pronuntiari quidem a ministro, sed non pendere ullo modo a persona; ipsius qualitate, ut consecratione, vel intentione. Et hinc distinguit suam sententiam a sententia Catholicorum, quod nimirum ipse dicat, consecrationem fieri a Deo per os ministri; Catholici autem existiment consecrationem esse opus hominis, et ideo considerent an sacerdos sit consecratus, et an intentionem habeat etc. Sed in hoc tertio valde Kemnitius aperte fallitur. Catholici enim non negant, consecrationem esse opus Dei per ministrum, sed dicunt Deum non uti ministerio humano in hac re, quomodo uteretur ministerio picee, aut asinee Balaam, sed uti ministerio hominis, ut homo est, quomodo utuntur Principes ministerio legatorum, aut judicum; et proinde non posse quemlibet esse ministrum, sed eum solum, qui Deo ad hoc ordinatus est. De qua re disputavimus fuse in libris de Sacramentis in genere.

Quarto dicit, verba Sacramentalia non debere recitari mere historice, ut nimirum Calvinistae faciunt; nec etiam ita ut magicum quid sonare videantur, ut videlicet Catholici faciunt, sed ita ut Deo operante efficacia sint ad faciendum, ut panis sit, et dicatur corpus Christi, et vinum sit, et dicatur sanguis, quod ex natura sua illis non conveniebat. Est autem hoc loco diligenter notandum verba Kemnifcii aliud sonare, aliud significare. Nam dedita opera obscure loquitur, quia facile non poterat a Galvinismo recedere, quin in sententiam Catholicorum veniret; neque contra, a sententia Catholica recedere, quin in Calvinismum laberetur. Revera autem in Calvinismum labitur, licet in modo loquendi ab eo alienissimus videatur.

Cum igitur dicit, ac saepius repetit, per verba Sacramentalia panem fieri corpus, et vinum fieri sanguinem, non idem affirmat quod similibus verbis Catholici solent. Nam nos Catholici dicimus verba Sacramentalia ex divina institutione esse vera instrumenta consecrationis, ita ut vim habeant tannuam instrumenta Dei, convertendi panem in corpus Domini, et vinum in sanguinem Domini, et hoc illi impie etblaspheme magiam, et incantationem vocant; ipse autem vult verba esse efficacia, ut instrumenta Dei, non ad faciendam conversionem panis in carnem, sed ad significandam praesentiam corporis Christi cum pane. Nam quod hoc solum tribuat verbis Sacramentalibus, perspicuum est primo, quia ipsi non credunt mutari panem in corpus Domini; ergo non tribuunt verbis efficaciam veram mutandi panem in corpus Domini; secundo, sentiunt ipsi (ut supra ostendimus) corpus Christi esse ubique; ergo verbA non faciunt, ut corpus Christi insipiat esse praesens. Tertio, Joannes Brentius, a quo in hac re non dissentit Kemnitius, aperte docet, verba consecrationis non facere, sed annuntiare solum prae¬

sentiam corporis Christi. Nam in libro contra Henricum Bullingerum, qui inscribitur Recognitio, illo argumento probat oportere Lutheranos credere Ubiquitatem corporis Domini, quia alioqui non possent probare praesentiam corporis Domini, nisi per efficaciam consecrationis papistiese; atque ita cogerentur fateri, verba Domini non solum annuntiare praesentiam corporis Domini, sed etiam facere. Quarto, si Kemnitius veram effipaciam mutandi substantiam panis tribue ret verbis Sacramentalibus, sine dubio non objiceret nobis magicam incantationem, nisi etiam sibi eam communem esse vellet. Quinto denique, ipse ibidem Kemnitius cum explicat quomodo per verba illa panis fiat corpus Christi, nihil aliud dicit, nisi nos certos reddi per ea verba, distribui in ccena Domini verum corpus, et sanguinem Christi: ergo ex ejus sententia per verba panis fit corpus, quia significatur, et annuntiatur praesentia corporis Domini, ut alii clarius dixerunt.

Hinc habemus, Kemnitium verbis quidem admittere verba Domini esse consecratoria, reipsa autem non agnoscere ullam veram consecrationem, sed solam instructionem fidei: quae sententia refutata est in libris de Sacramentis in genere. Nos igitur hoc loco probare conabimur, contra Greecos, et alios sive schismaticos, sive haereticos, verba Domini: Hoc est enim corpus meum, et Hic est enim calix sanguinis etc.c t necessario requiri, et sola sufficere ad Sacramentum Eucharistiae conficiendum: proinde reliqua, quae in Liturgiae actione pronuntiatur, sive sint lectiones, sive preces, utiliter quidem adhiberi ad praeparandos animos ad tam magnum mysterium, non tamen in eis vim ullam inesse ad Sacramentum conficiendum.

Chapter 90 of 133