Skip to the text

Caput V. Diluuntur responsiones adversariorum ad testimonia Patrum

Ad haec, et hujusmodi testimonia Joan. Calvinus uno verbo respondens, lib. iv. Institui. cap. 17. § 39. « Sed enim, inquit, qui sic faciunt, habent veteris Ecclesiae exemplum. Fateor. Verum in re tanta, et in qua non sine magno periculo erratur, nihil tutius est, quam veritatem sequi. » Haec ille. Sed non fuit unquam quaestio, tutiusue sit sequi veritatem, an falsitatem, sed quaestio est a qua parte stet veritas: et sane nisi plane desipimus, tutius est in re tanta, et in qua non sine magno periculo erratur, veterem Ecclesiae consuetudinem et doctrinam, quam novas adinventiones sequi.

Petrus Martyr a Calvino in hac parte non dissentit, nisi quod impudentius, et nominatim nunc Ambrosium, nunc Nazianzenusn, nunc Bernardum, nunc Damascenum, nunc alios reprehendit.

Unus est Martinus Kemnitius, qui sic omnia confundit, ut nescias, utrum Patres sequi, an ab eis dissentire, constituerit. Duae tamen colliguntur ex ejus verbosissima disputatione responsiones. Prima est, illa testimonia simpliciter admittenda, quae habent ab ipsa actione Ccenee missam fuisse Eucharistiam ad absentes, vel ad aegrotos, ut eam continuo sumerent: existimat enim toto illo tempore perseverare actionem, sive usum Coenae.

Hic autem multis modis deficit responsio Kemnitii. Primo, quia haec responsio non potest aptari manifeste, nisi unico testimonio S. Justini; reliqua enim asservationem indicant Eucharistiae, non delationem ab ipsa Coenae actione.

Secundo, quia si verum est, quod toties Kemnitius repetit, non esse Sacramentum, nisi dum fit, quod Christus expresse fecit, aut fieri jussit, quomodo erit Sacramentum in illa delatione ad absentes? neque enim Christus detulit ad absentes, aut deferri jussit.

Tertio, supervacanea est ista delatio, secundum priAcipia Lutheranorum; ergo a.

Kemnitio non fuit admittenda. Nam (ut Calvinus colligit ex communi Lutheranorum doctrina, quam etiam agnoscit, et recipit Kemnitius in fine disputationis in 6. cap. sess. xiii. Concil. Trident.) vel qui deferebant Eucharistiam ad absentes aut cogrotos, in domibus eorum erant recitaturi institutionem, ac C cense ritum repetituri, aut non. Si recitaturi institutionem ac Coeme ritum repetituri erant, quid opus erat tam longe panem asportare? nonne ex illa ipsa domo panem, accipere potuissent? Et praeterea si illa delatio intra actionem Cee na) concluditur, et ideo perseverat in ea corpus Domini, ut ibidem Kemnitius docet, quid opus est nova consecratione? Si autem non erant institutionem repetituri, nihil utilitatis absentibus illis attulissent: non enim symbola externa sine verbo quidquam prosunt, nec Sacramenta dici possunt, nisi adhibeantur ad confirmandum verbum.

Adde quarto, certum esse illos, qui tempore Justini deferebant Eucharistiam ad absentes, non consuevisse in domibus eorum ritum Coeme celebrare, et eo modo Eucharistiam consecrare: nam Diaconi erant, non Sacerdotes, ut Justinus clarissimis verbis testatur. Diaconis autem nunquam licuisse Eucharistiam consecrare certissimum est, tum ex Concilio Nicaeno supra citato, et ex Hieronymo in epist. ad Evagrium, aliisque Patribus, tum ex perpetua totius Ecclesia*, praxi. Quare necesse est, ut Kemnitius, aut rejiciat testimonium Justini, aut fateatur, non esse opus repetere consecrationem Eucharistia) in domibus eorum, ad quos defertur, cujus tamen contrarium ipse affirmat loco notato.

Altera responsio Kemnitii complectitur alia testimonia Patrum, qui in hac re errasse videntur; qua) autem de iis dicit, ad quatuor capita revocari possunt omnia. Primum igitur dicit, posse illis ignosci, quia simpliciter erraverunt, ut Cyprianus dicit de iis, qui ex ignorantia in calice Dominico solam aquam ponebant lib. n. epist. <‘>. Secundo dicit, non defuisse alios antiquos Patres, qui contrarium sentirent, et proinde non fuisse universalem consuetudinem asservandi Eucharistiam. Et citat Clementem, Origcnom, lsichium, Niccphorum, Concilium Mati sco n ense II. Humberlum, et Cabrielem. Tertio dicit, consuetudinem, qua) alicubi fuit asservandi Eucharistiam, fuisse abrogatum postea, quia nimirum advertit

tandem Ecclesia, pugnare cum institutione Christi illam asservationem: citat autem pro hae abrogatione Concilium Toletanum, et Cccsaraugustanum. Denique quarto dicit, veteres, qui Eucharistiam asservabant, sine superstitione id fecisse, quia asservabant, ut manducaretur: nunc a Catholicis asservari superstitiose, quia non ad manducationem, sed ad pompam, et gestationem, et adorationem, et alios ejusmodi fines alienos a Christi instithtione, asservatur. Et luec est summa verbosissima), et confusissima' disputationis Kemnitiame.

Ad primam partem hujus responsionis dico, valde dissimilem esse causam illam, de qua Cyprianus loquitur, ab hac nostra. Nam Cyprianus loquitur, de paucis quibusdam Sacerdotibus, qui ex simplicitate contrarium morem servabant in sacrificio celebrando ah eo, qui in tota servatur Ecclesia: quocirca merito illos reprehendit, et tamen ignosci vult eorum simplicitati. At doctrina, et consuetudo asservanda) Eucharistia?, non a paucis, nec pauco tempore servata est, sed a Patribus omnium artatum, et ab ipso Nicaeno Concilio, et ab omni omnino Ecclesia. Quis autem ferat, ut post annos 15(50. unus minister Brunsuicensis dicat se ignoscere Concilio Nicaeno, plurimis Patribus, et luti Ecclesia) Christi simpliciter erranti?

Ad secundam nego ulla esse testimonia contraria nostra) sententiae. Clemens Itomanamus primo loco adducitur, qui in S?. epist. jubet, ut tot ponantur in altari holocausta, quot populo sufficere posse videntur: si quid autem supersit post Communionem, non servetur in crastinum, sed a clericis, absumatur. Despondeo, intelligi debere hunc locum exceptis bis partibus, quae servandae erant pro Communione infirmorum: nolebat enim nimis multum Eucharistiae conservari. Porro ex ipso Clemente manifeste probo partem Eucharistia» asservari debuisse: nam in illa secunda epistola non procul ab initio sic ait: « Tribus gradibus commissa sunt Sacramenta divitiorum secretorum, Presbytero, Diacono, et Ministro, qui eum timore, et tremore reliquias fragmentorum corporis Dominici custodire debent, no qua putredo in sacrario inveniatur, ne cum negligenter agitur, portioni corporis Domini gravis inferatur injuria, n Ihec ille. At qiue custodia adhibenda esset, et qnodnani periculum putredinis timeri potuisset. si nihil servandum fuisset? Idem

etiam Clemens lib. vm, Constit. cap. 13. alias 20. jubet peracta Communione, quod superest corporis Domini, a Diaconis in pastophorium inferri, ut supra citavimus. Adde, quod lvo Carnotensis par. 2. Decreti, et Burckarduslib. v. decreti inseruerunt decretum istud Clementis de consumendis reliquiis, in medio variorum decretorum, in quibus expresse jubetur Eucharistia asservari pro aegrotis; quod certe non fecissent, si decretum istud adversaretur asservatiorii hujus Sacramenti.

Secundo loco profertur Origenes, seu Cyrill. in cap. vii. Levitic. hom. 5. ubi sic ait:

« Dominus panem quem discipulis dabat non distulit, nec differri jussit in crastinum. » Despondeo: Verum est Dominum non jussisse Eucharistiam a se consecratam differri in crastinum; sed non potest inde colligi, non debuisse unquam postea Eucharistiam conservari: multa enim Dominus per se non jussit, qmc postea per Apostolos jussit, etiam circa Sacramentum Eucharistiae, ut Augustinus testatur in epist. 118. Neque Origenes hoc agebat, ut probaret non posse Eucharistiam conservari, sed cum docere vellet, placere Deo sacrificium laudis recens, et novum, ac spirituale, non autem vetus, usus est exemplo Domini, qui Eucharistiam «a se consecratam, continuo manducari jussit; et illo etiam testimonio Evan gei i i, ubi Dominus prohibet portari panem in via, et altero testimonio ex lib. Josue, ubi Gabaonitae reprehenduntur, quod panes veteres attulissent, ut deciperent Israelitas. Et sane non vult Origenes ostendere, non licere nunc deferre panes in via, aut uti pane veteri; sed simpliciter utitur illis exemplis, quatenus aliquo modo propositum ipsius adjuvant.

Tertio loco profertur Isichius lib. ii. in Levit. Cap. 8. ubi dicit, morem esse Ecclesiae comburendi id, quod superest ex Sacramento Eucharistiae. Sed ibidem est solutio. Nam Isichius addit, non prohiberi asser vationem Sacramenti per unum, vel duos, vel plures dies, sed comburi debere id, quod vel ob temporis diuturnitatem, vel alia de causa per manducationem consumi nequit: id quod expresse etiam cautum est in Concilio Aurelianensi, testibus Ivone et Burckardo locis supra citatis; statuit enim Concilium, ut species corruptae duntaxat comburerentur, non autem id quod per manducationem absumi potest. Vide Guitmimdum lib. n. et

Algerum lib. ii. cap. 1. qui docent, tunc solere absumi species Saeramenlales igni, quando aliquid accidit, unde horror sit eas manducare: ignis enim est elementorum omnium purissimum.

Quarto profertur Nicephorus lib. xvii. hist. cap. 25. ubi refertur morem fuisse iu Ecclesia Graeca, ut reliquiae Eucharistiae darentur pueris innocentibus manducandae: quod idem antea scripserant Evagrius lib. iv. his(. cap. 35. et Gregorius Turonicus lib. i. de gloria Martyrum cap. 10. Sed et hic nulla difficultas: loquuntur ii auctores de reliquiis, quae nimirum superabundabant. Nam (ut supra diximus) non debent nimis multae particula: Sacramenti conservari, sed quot pro aegrotorum necessitatibus requiruntur. Quare non quotidie fiebat illa reliquiarum consumptio, sed solum feria quarta, vel sexta, quando videlicet renovabatur Sacramentum in pyxide. Et eadem responsio adhibenda est ad Concilium II Matisconensc ean. G. ibi enim statuit, ut feria ‘quarta, et sexta advocentur innocentes parvuli, et indicto eis jejunio, detur ipsis si quid ex Sacramenti particulis consumendum est.

Quinto profertur Humbertus in lib. contra Nicetam, qui reprehendit morem Graecorum, qui in Quadragesima, ut supra diximus, ex Concilio Trullano, utuntur praosanetifieatis quotidie, excepto Sabbato, et Dominica. Verum Humbertus non reprehendit Sacramenti asservationem, sed quod Graeci sacrificium Missae ex illis praesanctificatis celebrarent: sacrificium enim vere fieri nequit, nisi panis consecretur, et consumatur.

Sexto profertur Gabriel Biel, qui lect. 3G. in canonem Missae sic ait: « Postquam corpus suum consecravit, non sistebat in consecratione. Neque dedit discipulis, ut ipsum honorifice conservarent, sed dedit in sui usum, dicens: Accipite, et manducate. » Respondeo: Hoc vere est impudenter tractare scripta Catholicorum auctorum, et velle per fas et nefas haereticos facere eos, qui semper haeresibus fortissime fas restiterunt. Gabriel enim in isto ipso opere fortissime defendit sacrificium, et adorationem Eucharistiae, et transubstantiationem, et alia id genus: ad quae refellenda adversarii excogitarunt istam sententiam de praesentia Christi solum in usu ccenae. Praeterea exstant tres sermones ejusdem Gabrielis habiti in festo corporis Domini, in quo agitur celo-

berrima illa gestatio corporis Domini, in publica supplicatibne. In loco autem citato Gabriel disputat de primario fructu, et usu Eucharistia?, ac docet, multo amplius prodesse Eucharistiam, dum reipsa manducatur, quam dum in pyxide conservatur. Id quod verissimum est, et probatur a Gabricle ex verbis Domini, in quibus non fit mentio asservationis honorificae, sed solius manducationis: inde enim manifeste colligitur, primarium fructum non consistere in asservatione, sed in manducatione.

Denique antiquissimus ille usus mittendi Eucharistiam Episcopis peregrinis in signum pacis, et Communionis, cujus meminit Irenarns apud Eusebium lib. v. histor. cap. 24. aperte indicat, Eucharistiae usum non fuisse solam manducationem: nulla enim necessitas erat, qua cogeret Episcopos illos, vel in itinere communicare Dominico corpori, vfel mox atque in urbem venissent.

Ad tertiam partem responsionis, nego fuisse unquam in Ecclesia Catholica abrogatam consuetudinem asservandi Eucharistiam. Concilium autem Toletanum I. can. 14. et Caesaraugustanum can. 3. non prohibent asservari in Ecclesia Eucharistiam, sed jubent fidelibus communicantibus, ut in Ecclesia communicent, et non secum asportent venerabile Sacramentum, ut aliquando fiebat. Ratio autem hujus prohibitionis redditur in Concilio Lateranensi sub Innocentio III. cap. 20. ne videlicet abutantur aliqui tanto Sacramento ad veneficia, et alia hujusmodi scelera. Ex quo sequitur prohibitionem istam nihil facere contra sententiam nostram, sed eam potius mirifice confirmare. Nam si extra usum coense non esset Sacramentum, neque corpus Domini, posset permitti cuicumque panis ille sanctificatus: neque enim periculum esset ullius sacrilegii, si extra usum Coena) nihil esset, nisi merus panis. Concilia igitur, quse tam severe propter pericula sacrilegiorum prohibent Sacramenti asportationem, manifeste indicant etiam extra usum crenae verissimum permanere, tum corpus Domini, tum etiam Sacramentum.

Ad quartam partem responsionis brevissime respondeo, falsum esse, apud veteres non fuisse alium Sacramenti usum, quam ad manducandum: id quod patet ex testimoniis supra allatis. Nam Gorgonia soror Nazianzeni, ipso Nazianzeno teste in oratione de obitu Gorgonia), Sacramento Euchari¬

stia) usa est ad impetrandam a Deo corporalem sanitatem, Christi corpus in Sacramento adorando, invocando, oculis applicando. Satyrus, Ambrosii frater, eodem teste Ambrosio in oratione de obitu Satyri, eodem Sacramento ad collum appenso, usus est ad naufragium evitandum. Cyrillus Hierosolymitanus catechesi quinta mystagogica, monet communicantes, ut post communionem digito tangant labia sanctificata contactu corporis, et sanguinis Domini, et deinde eodem digito sanctificent per contactum oculos frontem, et alia membra. Augustinus lib. 22. de Civit. Dei cap. 8. scribit a suis Presbyteris oblatum fuisse Deo sacrificium Dominici corporis ad curandum domum quamdam a daemonum vexatione.

Deinde, falsum est etiam, quod Kemnitius dicit, apud nos non servari Eucharistiam ad manducationem, sed ad alios fines alienos ab institutione: nam, ut supra diximus, primarius finis servandi Eucharistiam semper fuit, et est, manducatio: servatur enim potissimum ob viaticum infirmorum. Interim autem dum non consumitur, nihil prohibet sumere ex eo alias utilitates, ut Patres fecerunt.

Denique quidquid de hoc sit, tota ista quarta pars responsionis extra propositum adducta est. Nam ad quEestionem quam tractamus, utrum extra usum manducationis, Eucharistia sit Sacramentum, et corpus Domini, impertinens est, in quem usum hoc Sacramentum conservetur. Quidquid enim sit de isto usu, evidenter probatur ex consensu veterum, Sacramentum permanere extra usum ccena), quandoquidem illud conservabant.

Chapter 83 of 133