Caput XXV
ritum ab institutione Eucharistiae sub duplici specie; et Ecclesiam veterem ista eadem expertam esse, et tamen, iis non obstantibus, ministrasse Communionem sub utraque specie. Nam Christus instituit quidem sub duplici specie, sed non juissit dari omnibus sub duplici. Ecclesia autem vetus ministrabat sui) duplici specie, quando Christiani erant pauci, et pra)terea non omnes accipiebant utramque speciem, ut supra ostendimus. Crescente autem multitudine magis, et magis, apparuit incommodum, et sic paulatim desiit usus sub utraque, ut paulo post dicemus.
Tertium incommodum est, quod multi abhorrent a vino, et vel natura abstemii sunt, vul educatione, ut in calidis regionibus. Assuefiunt enim pueri, et pueri te etiam nobiles aqua) potui, unde multi postea etiam in matura aetate non possunt absque nausea vinum gustare. Quid ergo isti facturi sunt? abstinebunt a Communione perpetuo? ad id non licet per divinas leges.
Joannes Brentius hoc incommodo adductus in Apologia pro Confessione Wirtembcrgensi in 2. par. secundae pericopes, admittit abstemios posse sub una specie communicare, non obstante jure divino utramque speciem praecipiente. At ubi legit ipse a divino man- ' dato generaliter posito excipi debere abstemios vel si Ecclesia Brentii jus habet interpretandi jus divinum, ac declarandi in eo mandato non comprehendi abstemios, cur Ecclesia Catholica jus non habebit interpretandi idem jus divinum, ac declarandi in eo non comprehendi nisi sacerdotes sacrificantes?
Quartum incommodum est, penuria vini. Siquidem in multis regionibus vinum non crescit, et quod aliunde affertur, partim summo pretio emitur, partim non diu conservatur: ex quo oporteret plurimos, aut nunquam, aut rarissime communicare, si non posset fieri Communio sub una specie. Certe in Japonia, adeo nulla est copia vini, ut vix ad sacra facienda commode haberi possit. Et scribit Volaterranus lib. vii Geographiae, ab Innocentio VIII, concessum Norwegiis, ut sine vino sacrificarent, quod vinum in Norvegia non crescat, et aliunde i mportatum continuo acescat. Quod quidem Pontifex ille concessit, si tamen concessit, vel quod ejus sententiae esset, non esso de jure divino, ut sacrificium in utraque specie
necessario confici debeat; quae sententia suos habet patronos, ut Gabrielem lect. 84. in Ganonem Missa, et Joannem Majorem in iv. distinet. 13. quaest. 3. et alios quosdam; vel quod judicaverit, jus divinum ita interpretandum esse ut excipiatur casus necessitatis. Etsi enim sacrificium est imperfectum sine utraque specie, tamen praestat imperfectum habere, quam nullum; praesertim cum duae illae species, partes sacrificii sint integrantes potius, quam essentiales.
Denique hi c incommodum ipsis etiam adversariis adeo visum est magnum, ut Philippus Melanchthon in lib. de usu integri Sacramenti, scripserit Ruthenos ob vini inopiam recte facturos, si pro vino uterentur tou uopogsXivo;, id est, aqua mellita, seu mcdone. Sed quis dedit Philippo auctoritatem mutandi Sacramentorum materiam?
Quanto sapientius Ecclesia Catholica non mutat Sacramentorum materias, sed incommodo illi medetur, unam speciem tantum populis ministrando; quod quidem Deo placere signis, et prodigiis aliquando demonstratum est. Scribit Alexander Alesius in iv. parte summa) Theologicae, quaest. 11. memb. 2. art. h. g. in nova editione, quosdam Monachos aliquando, apud quos usus erat unius speciei, coepisse utramque speciem postulare: sed interim accidisse, ut cum sacerdos inter sacrorum solemnia hostiam frangeret, totum parente concavum sanguine ex ipsa hostia profluente repleretur. Quo significare voluit Deus frustra illos tumultuari pro calice sanguinis, cumjomnia haberent in specie illa panis, quam de more solebant ccipcre. I
Solvuntur objectiones ex Scriptura 'petitie.
Restat nunc, ut ad argumenta adversariorum respondeamus, qua) illi partim ex Scripturis, partim ex Patribus, partim ex ratione desumunt. Primus Scriptura) locus est Joan. vi: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Quem locum soli Bohcmi objiciunt: Lutherani enim, et Calvinistae non existimant Joan. vi. de Sacramento Eucharistia? tractari.
Tres solutiones a Catholicis datae sunt. Prima est communis, quam etiam in i. lib. attigi, dum locum Joannis exponerem;vim hujus praecepti in re, quae sumitur, non in modo sumendi consistere. Continent enim verba illa: Nisi manducaveritis, non simplex praeceptum, sed medium, seu remedium conservandae vitae per Baptismum acceptae, et consequenter praeceptum, quia tenemur conservare vitam. Unde non obligant ista verba Caitechumenos, quia nondum vitam per Baptismum acceperunt, quam conservare debeant; neque infantes baptizatos, quia non egent conservatione vitae, cum eam non possint amittere sine usu rationis. Porro remedium conservandae vitae non consistit in speciebus panis, et vini, neque in modo manducandi, et bibendi, sed in sumptione corporis, et sanguinis Domini: quocumque enim modo illa sumantur, modo vere sumantur, sumentem nutriunt, et reficiunt. Caro enim Domini vere est cibus, et sanguis vere est potus: ad solam igitur sumptionem illa verba obligant, non ad modum sumendi. Sumuntur autem vere tam corpus quam sanguis sub qualibet specie; igitur praecepto satisfaciunt, qui sub una specie Sacramentum percipiunt. Accedit, quod ipse Dominus quod dixerat: Nisi manducaveritis;, et biberitis, declaravit cum diceret: Qui manducat me, vivet propter me. Idem enim est manducaro carnem Christi, et bibere sanguinem ejus; et totum Christum sumere: totum autem manducando suminus, ut ipse fatetur.
Quod si adversarii omnino convincerent, quod tamen non faciunt, vim praecepti consistere in modo manducandi et bibendi, et plane sub praecepti obligationem cadere sumptionem sub talivel tali specie, adhunc nihil obtinerent; tunc enim adhibenda esset secunda solutio, quae ejusmodi est; in Scripturis saepenumero conjunctio, et accipitur pro disjunctiva; ut Actorum m: Argentum et aurum non est mihi. Est enim sensus: Argentum, vel aurumnon est mihi; sive, neque argentum, neque aurum est mihi: non enim aliter recte S. Petrus docuisset, se pecuniariam eleemosynam facere non potuisse. Joan. xv: Sinon venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent { 2). Sensus est: Si neque venissem, neque locutus fuissem: sub intelligitur enim negatio praecedens, more
Hecbraicse linguae, quam aliquando interpretes imitantur. Hebraei enim ut plurimum simplicem conjunctionem ponunt, cum tamen subintelligant negationem praecedentem; ut Psalm. i. in Hebraeo est: Non surgunt impii in judicio, et peccatores in concilio justorum. Sed quia subintelligitur negatio, ideo recte Latini verterunt: Non resurgunt impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum. Caeterum, ut dixi, interpretes non raro imitantur phrasim Hebraicam: et hoc modo verba Domini Hebraice, vel Syriace a 'Domino pronuntiata, Joannes quidem Graece scripsit, sed phrasim Hebraicam servare potuit, ut hic sit sensus: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et nisi biberitis ejus sanguinem, id est, si neque manducaveritis, neque biberitis etc. vel, si non manducaveritis, aut non biberitis. Esse autem hoc modo ista verba intelligenda, probatur ex verbis sequentibus. Nam Dominus paulo post addit: Qui manducat me vivet propter me. Et rursus ibidem: Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. Quae sane falsa essent, si conjunctive, et non disjunctive intelligerentur illa verba: Nisi manducaveritis, etc.
Sed etiamsi adversarii has duas solutiones confutare possent, quod hactenus non fecerunt, et omnino convincerent, verba Domini intelligenda esse de modo manducandi, et bibendi, et conjunctim, non disjunctim: adhuc haberemus praesidium tertiae solutionis. Multa enim praecepta sunt in Scripturis, quae dantur universae Ecclesiae, sed implenda per aliquos, non per singulos: quod observandum esse monet B. Augustinus in explicatione Scripturarum, lib. m. doctrinae Christianae, cap. 17. Tale est illud: Crescite, et multiplicamini; id enim dicitur humano generi, sic tamen, ut satis sit, si per aliquos species humana propagetur, et non cogantur omnes liberis procreandis operam dare. In hunc igitur modum possunt haec verba explicari: Nisi manducaveritis etc. id est, nisi sint in Ecclesia aliqui, qui hoc Sacramentum sub utraque specie sumant, non habebitis vitam in vobis. Si enim nulli tales sint, consequenter nulli erunt, qui Sacramentum conficiant, nulli qui ministrent: atque ita peribit totus fructus saluberrimi Sacramenti. Sed de hoc loco satis dictum est.
Secundus locus, qui est plane Achilles
Lutheri, Buceri, Philippi, Culvini, Kemnitii, Hamelmanni, et omnium aliorum, sunt illa verba Matth. xxvi: Bibite ex hoc omnes; id enim edictum esse dicit Calvinus, aeterni Dei, quo omnes coguntur ad utramque speciem Sacramenti percipiendam.
Respondeo: Haec verba dicuntur solis Apostolis, qui tum ad mensam cum Christo sedebant. Id probo hac ratione: Particula, omnes, non semper in Scriptura accipitur universalissime pro omnibus certi alicujus generis.. A lio qui illud Pauli: Omnes quserunt quae sua sunt, includeret etiam sanctissimos quosque, et illud: Omnes peccaverunt, Christum quoque comprehenderet; et illud •.Clamaverunt ommes, Crucifige cum, et similia, in Apostolos Domini convenirent.
Videndum igitur est, an illud: Bibite ex eo omnes, universalissime capiatur, an pro aliquo certo genere. Et quidem universalissime, id est, pro omnibus hominibus capi non potest: nam sequeretur debere Sacramentum dari Tureis, Judseis, Ethnicis; et illi enim homines sunt. Oportet igitur pro certo genere hominum illud accipere: quajro igitur quod sit illud hominum genus. Si dixerint omnes viros, excludentur fcemime: si omnes fideles, includentur infantes, quos tamen etiam adversarii excludunt. Dicent, esse omnes fideles adultos. Sed in primis gratis hoc dicent; nec enim id facile probare poterunt. Deinde includentur abstemii, quos tamen ipsi plerumque excipere solent. Denique repugnat Marcus apertissime, qui sic ait cap. xiv: Et biberunt ex eo omnes; ista enim verba respondent illis: Bibite ex eo omnes. Quare eodem modo accipitur, omnes, apud Matthamm, et apud Marcum. Apud Marcum autem non intelliguntur per omnes omnes fideles adulti: nec enim verum esset: Biberunt ex eo omnes; ergo nec apud Matthaeum intelligi possunt omnes fideles adulti. Quod si forte dicant apud Marcum per, omnes, intelligi omnes fideles adultos, quia in Apostolis biberunt omnes: colligimus jam non obligari fideles ad calicem Domini bibendum, quia mandatum jam impleverunt; jam enim biberunt, ut eis fuerat imperatum.
Restat igitur, ut mandatum solis Apostolis datum fuerit. Id quod potest etiam confirmari ex circonstantiis totius illius loci Evangelistse Matthaei. Omnes enim clamant, haec verba solis Apostolis dicta esse. Coenantibus, inquit, eis. Quid est, eis, nisi Apostolis? Sequitur: Accepit Jesus panem, et benedixit, ac
fregit, deditque discipulis suis. Quibus discipulis dedit, nonne illis qui cum illo coenabant? Sequitur: Et ait, Accipite, et comedite, hoc est corpus meum. Certe illis dixit: Accipite, et comedite, quibus dedit comedendum; dedit autem Apostolis solis, ut jam ostendimus. Sequitur:A7 accipiens calicem, gratias egit, et dedit illis. Quibus illis? iisdem, quibus dederat panem, id est, solis Apostolis. Sequitur: Dicens, Bibite ex hoc omnes. Quibus hoc dixit, nisi illis, quibus dedit calicem? nam dedit dicens. Dedit autem solis Apostolis; ergo solis Apostolis dixit. Sequitur: Et hymno dicto exierunt in montem Oliveti, tunc dicit illis: Omnes vos scandalum patiemini in me ctc. Qui dixerunt hymnum cum Christo? qui exierunt in montem Oliveti? qui erant omnes illi scandalum passuri in illa nocte? nonne soli Apostoli? Clarissime igitur patet, verba illa ad solos Apostolos pertinere.
Sed videamus nunc quid afferant adversarii, ut probent illa dici ad omnes fideles. Lutherus in lib. de captiv. Babyl. cap. de Eucharistia tribus argumentis probat, illud: Bibite ex hoc omnes, non ad solos Apostolos dictum esse.
Primum est, quia non sine mysterio Dominus non dixit, Manducate ex hoc omnes; sicut dixit: Bibite ex hoc omnes; nimirum prsevidebat futuros, qui dicerent, panem omnibus datum, calicem non item. Idem argumentum habet Calvinus in antidoto articulorum Parisiensium, art. 7.
Respondeo: Negamus, Christum non dixisse: Manducate ex hoc omnes. Tametsi enim id Evangelistee non scripserint, Ecclesia tamen ex Apostolica traditione edocta, in sacro Canone Missre disertis verbis ponit, Christum dixisse: Manducate ex hoc omnes. Quam partem Canonis refert etiam S. Ambrosius lib. iv. de Sacram, cap. 5. et post eum Pachasius in lib. de corpore Christi, cap. 15. Sed quid si etiam certo constaret, a Christo dictum non fuisse: Manducate ex hoc omnes, ut ab eo dictum fuisse constat: Bibite ex hoc omnes, quid inde adversarii nostri lucrarentur? omnimo nihil: causa enim ejus diversitatis esset in promptu. Dominus enim panem fregit, et unicuique partem suam dedit, non autem dedit panem integrum, quem inter se dividerent, ideo non fuisset necesse dicere: Manducate ex hoc omnes. At calicem unum et eumdem dedit, ut ex eodem biberent omnes; dixit igitur: Bibite ex hoc omnes, ut intelligeret primus, non totam sibi exhauriendum, sed tantum relinquendum, quod omnibus sufficeret.
Secundum argumentum. Iisdem dictum est: Manducate, quibus dictum est: Bibite. Vel igitur totum Sacramentum datum est solis presbyteris, vel simul etiam laicis. Si laicis etiam, ergo omnibus dictum est: Manducate et bibite. Si solis presbyteris, ergo non licet laicis dare ullam partem Sacramenti, nec eis dictum erit, Manducate; non enim temere dandum est, cui Christus prima institutione non dedit. De hac ratione ita gloriatur Lutherus: « Ego, inquit, fateor, ista me ratione mihi invicta superatum, nec legisse, nec audivisse, nec invenisse, quid contra dicam. »
Respondeo: Christus prima illa institutione, Apostolis solis dedit totum Sacramentum ut ante probatum est. Nec tamen valet illa Lutheri consequentia; Christus non dedit laicis, ergo non potest dari a nobis. Nam etsi non dedit, non tamen prohibuit dari: et alibi jussit etiam dari, cum ait: Hoc facite, de quo loco postea dicemus.
Tertium argumentum Christus dixit: Ille est sanguis meus, qui pro vobis, et pro multis effundetur. Hic clarissime vides, sanguinem dari omnibus, pro quorum peccatis fusus est. Quis autem audeat dicere pro laicis non esso fusum? ergo omnibus datur, et omnibus dicitur: Bibite. De hoc argumento sic Lutherus triumphat: « Hoc, inquit, maxime omnium urget, penitusque me concludit. »
Respondeo: Argumentum hoc vere concludit non pro Luthero, sed contra ipsum. Nam si sanguis Domini dandus esset omnibus, pro quibus fusus est, dandus esset omnibus omnino hominibus, etiam Tureis, Judicis, Ethnicis, et quibuscumque impiis. Sanguis enim ille pro omnibus fusus est, ut Scripturae passim tradunt, Coloss. i., I Corinth. xv., I Joan. ii, et alibi.
Philippus in Confess. August. in artic. de utraque specie, probat illud: Bibite ex hoc omnes, dictum esse non solum Apostolis, sed etiam aliis, quia Ecclesia Corinthiorum a Paulo, qui a Domino edoctus fuerat, instituta utraque specie utebatur.
Respondeo: Argumentum est nimis infirmum. Ecclesia enim Corinthiorum utebatur utraque specie, quia Paulus, vel Domini
exemplo, vel aliunde ostendit, et tradidit, licitam esse Communionem sub utraque specie. Sed nec Paulus citavit illud mandatum: Bibite ex hoc omnes; nec ullo verbo docuit, esse necessariam omnibus Communionem sub utraque specie.
Joannes Calvinus lib. iv. Institui, cap. 17. § 18. 19. et 50. antequam solutionem nostram refellat, ita praefatur: « Alterum, inquit, effugium est, solos Apostolos in hujus Coena: participationem a Christo admissos, quos jam in sacrificiorum ordinem allegerat, et cooptaverat. Velim tamen mihi ad quinque postulata respondeant: quibus elabi non poterunt, quin facile cum suis mendaciis revincantur. » Haec ille. Sed nec postulata illa quinque aliquid momenti habent ad refellendum id quod asserimus.
Primum postulatum est: « Quo oraculo revelata sit nobis ea solutio. » Respondeo: Oraculo Spiritus sancti per Scripturam Matthaei, et Marci, ut supra ostendimus.
Secundum: «Cur meliore illo saeculo ab Apostolis ad mille usque annos postea sine exceptione omnes fiebant utriusque symboli participes? Ignorabatne vetus Ecclesia, quos Christus convivas ad ccenam suam admisisset? » Respondeo: Falissimum est, quod Calvinus assumit; jam enim ostendimus in Communione domestica, et aegrotorum, et laica clericorum, et in ipso etiam publico coetu in templis sub una specie fuisse communicatum in antiquissima Eci lesia. Deinde si esset verum, quod ipse assumit, non propterea sequeretur verba illa: Bibite ex hoc omnes, dicta esse aliis, quam Apostolis. Nam Ecclesia uti potuit utraque specie, quia Dominus id non prohibuit, etiamsi non jussor it.
Tertium postulatum: « Cur de pane simpliciter dixit, ut ederent, de calice, ut omnes biberent?» Quartum: si Dominus solis Apostolis, ut sacerdotibus Sacramentum dedit, quo jure datur nunc, vel ex parte, laicis?.Ad hoec responsum est Paulo ante; sunt enim hiec Lutheri argumenta, primum et secundum.
Ultimum postulatum: « An mentiebaiur Paulus, cum dicebat Corinthiis se accepisse a Domino, quod illis tradiderat? Nam postea traditionem declarat, ut omnes promiscue utroque symbolo communicarent. » Respondeo: Apostolus nequaquam mentiebatur:
sed plane mentitur Calvinus, dum ei tribuit, quod ipse non dicit. Non enim Paulus ita declarat traditionem Domini, ut dicat decere omnes divino mandato sub utraque specie communicare. Sed de loco Pauli infra plura dicemus; et jam aliquid diximus in solutione argumenti Philippi.
Martinus Kemnitius loco cit. in Exam. pag*. 635. addit hoc argumenum, quod more suo verbosissime persequitur. Christus dixit: Accipite, edite, bibite; sed priora duo Synodus Tridentina vult ad laicos etiam pertinere; ergo et tertium illud, liibite, ad laicos pertinet: nulla enim assignari potest causa diversitatis.
Respondeo: Removeantur meandacia, et argumentum per se corruet. Nusquam enim Synodus Tridentina scriptum reliquit, illa verba: Accipite, edite, ad laicos pertinere; illud autem, Bibite, non pertinere. Concilium id solum docet, non teneri eos, qui Sacramentum non conficiunt, sive laici sint, sive sacerdotes, jure divino ad utramque speciem: curautem qui conficiunt, ad utramque speciem teneantur, ratio est, quia sacri- - ficium integrum esse, et integre consumi debet.
Hermannus Hamelmannus in lib. de utraque specie par. 2. duo argumenta profert, praeter argumenta Lutheri. Primum est: Si solis Apostolis dictum esset: Bibite ex hoc omnes; ergo soli Episcopi communicare deberent sub utraque; illi enim soli Apostolis succedunt. Respondeo: Etiam Sacerdotes succedunt Apostolis quatenus ad illos etiam pertinet praeceptum conficiendae Eucharistiae, quod datum fuit Apostolis per illa verba: Hoc facite in meam commemorationem. Quare Sacerdotes etiam, propter perfectionem Sacramenti, tenentur sumere utramque speciem cum conficiunt Eucharistiam.
Secundum argumentum Hamelmanni. Dominus ait. Mare, xm: Quod vobis dico, omnibus dico; ergo illud: Bibite ex hoc, dictum Apostolis, omnibus dictum esse censendum est. Respondeo: Marcus non absolute, et simpliciter posuit: Quod vobis dico, omnibus dico, sed addidit. Vigilate. Id ergo omnibus dictum est, ut vigelemus, et ad judicium praeparemur, de quo in eo loco Dominus concio natus fuerat, et multa omnibus utilia dixerat. Alioquisi omnia quae dicta sunt Apostolis, ad omnes pertinerent, oporteret omnes
ire per mundum universum, et praedicare Evangelium omni creaturae, et alia id genus, qua) nemo sana) mentis concederet. Atque haec de primario adversariorum fundamento.
Tertium testimonium Scripturae est illud Lucae: Hoc facite; jubet enim Dominus, ut faciant, quod ipse fecit. Ipse autem tria fecit: consecravit, sumpsit, et distribuit omnibus praesentibus utram que speciem: debent igitur Apostoli, et qui eis succedunt, non tantum consecrare et sumere, sed etiam omnibus praesentibus dare speciem utramque. Et confirmatur argumentum ex illa particula: Similiter et. calicem. Nam ista particula (ut Kemnitius diligenter observari jubet pag. 533 et 535). Significat eamdem esse rationem panis, et calicis; et sicut Dominus accepit, et dedit panem, et dixit: Hoc facite; ita quoque similiter accepisse et dedisse calicem, et dixisse, Hoc facite.
Respondeo: Mirabilis est providentia Dei in sanctis litteris: nam ut non haberent haeretici justam excusationem, sustulit eis omnem, tergiversandi occasionem. Nam Lucas illud Iioc facite, posuit post datum Sacramentum sub specie panis, post datum autem calicem illud non repetivit, ut intell. geremus jussisse Dominum, ut sub specie panis omnibus distribueretur Sacramentum; sub specie autem vini non item.
Nec quidquam momenti habet illud, similiter, quod tantopere Kemnitius urget: nam non refert illud, similiter, nisi acceptionem; est enim sensus, similiter postquam coenavit accepit calicem. Quod autem non referat omnia, qua) Christus fecit circa panem, ut vellet Kemnitius, patet, quia Christus panem non solum accepit, et benedixit, et dedit, sed etiam fregit, et fractum divisit inter accumbentes: calicem autem non fregit, nec divisit ipse discumbentibus, sed dedit integrum, ut unus alteri porrigeret. Praeterea Paulus I Corinth. xr. cum habeat eamdem particulam, similiter, non tamen habet, dedit, sed solum, accepit. Non igitur illud, similiter referri potest ad verbum, dedit. Quod autem non referat illud mandatum, Hoc facite, perspicuum est ex ipso contextu; sic enim legimus; S aniliter et calicem, postquam coenavit, dicens: Hic calix, etc. Ubi decet subintclligi verbum, cum quo bene cohaereat ille accusativus, calicem: tale autem verbum non est,
Hoc facite. Quse enim esset hsec oratio, Similiter et calicem hoc facite? Sententia ergo illa est, quam diximus: Similiter et calicem accepit dicens, etc.
Quartum testimonium Scripturae est in verbis illi B. Pauli. I Corinth. xi. E(jo accepi a Domino, quod et tradidi vobis, etc. Traditio Apostolica sine dubio omnes obligat: tradidit autem Paulus omnibus utramque speciem esse sumendam. Et praeterea Paulus tam post speciem panis, quam post speciem vini repetit Domini mandatum: Hoc facite. Et denique postea adjungit: De pane illo edat, et de calice bibat. In hoc argumento mire sibi placent adversarii. Lutherus in lib. de captivit. Babylon, cap. de Eucharistia: «Ultimo, inquit, stat invictus Paulus, omnium obstruens ora, etc. » Et infra: « Non dicit, inquit, permisi vobis. » Et infra: « Tradidisse est praecepisse. » Et in libro contra Anglise Regem: « Hoc argumentum, inquit, dixit assertori Sacramentorum, Noli me tangere. »
Respondeo: In ultimis verbis nulla est difficultas; illud enim: De pane illo edat, etc. sequitur post ea verba: Probet seipsum homo, et sic de pane illo, etc. Quibus verbis non jubet Apostolus, ut fideles edant panem, vel calicem bibant absolute; sed modum praescribit, quo uti debent, si edere, et bibere velint utiliter.
Porro illa verba: Ego tradidi vobis, in nullo auctore significarunt unquam, Ego praecepi, seu imperavi. Et deinde, quam esset pulchra illa verborum Pauli connexio, si ita efferretur: Ego tradidi vobis, id est, mandavi, quoniam Dominus Jesus, in qua nocte tradebatur? Et illud I Corinth. xv: Tradidi vobis, quoniam Christus mortuus est, quam pulchre hoc modo interpretaremur: Praecepi vobis, quod Christus mortuus est? Adde, quod Kemnitius in 2. par. Exam. pag. 541. non est veritus Prophetae Germanico Luthero in faciem resistere. Scripsit enim illud tradidi, non significare Praecepi, cujus tamen contrarium, ut supra citavimus, Lutherus dixerat.
Sed tamen alio modo ex eodem verbo Kemnitius argumentatur, et ut ipse dicit, pulcherrimum conficit argumentum. Paulus enim cum ait, tradidi, non prxcipit; non enim ausus fuit in usu Sacramentorum aliquid praecipere, sedtradit Christi praeceptum. Et ne putemus eum tradere praeceptum
solis presbyteris, qui erant Corinthi, in prin-, cipio epistolae dicit se scribere omnibus qui erant Corinthi; imo etiam omnibus aliis Christianis. Nam addidit: Cum omnibus qui invocant Nomem Domini nostri Jesu Christi.
Sed haec omnia falsa, frivola, et ineptissima sunt. Nam in primis falsum est, Paulum tradidisse praeceptum Christi de utraque specie sumenda. Quid enim tradiderit, explicat, cum ait: Quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem, etc. Ubi videmus tradi historiam de institutione Sacramenti, non autem praeceptum de utraque specie sumenda.
Deinde falsum est, Paulum nihil fuisse ausum praecipere circa usum tanti Sacramenti; illud enim: Probet seipsum homo, praeceptum Pauli est, nec enim dn Evangelio legitur. Et illa: Cum convenitis invicem exspectate; et, Qui esurit, domi manducet, ejusdem Apostoli sunt: qui etiam plura se ordinaturum asserit, cum ait: C vetera cum venero disponam. Quare Augustinus epistol. 118. Apostolorum praeceptum esse dicit, ut hoc Sacramentum a jejunis sumatur.
Postremo falsum est, epistolam ad Corinthios scriptam esse ad omnes fideles, ita ut omnia, queo ibi habentur, ad omnes pertineant. Num enim ad omnes pertinet: Auditur inter vos fornicatio, qualis nec inter Gentes? et: Alius dicit: Ego sum Pauli, ego Apollo, ego Cephsel Porro illud in inscriptione: Cum omnibus qui invocant nomen Domini, non significat scribi epistolam ad omnes, sed significat scribi ad Corinthios, quibus Apostolus precatur pacem, et gratiam cum omnibus, qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi. Nec tamen negamus, quin epistola illa aliquo modo ad omnes pertineat; doctrina enim, quee 'ibi traditur, communis est omnibus; sed non ideo omnia, qua) ibi dicuntur, ad omnes pertinent, ac si ad omnes scripta essent.
Jam vero illud, Hoc facite, quod in hac epistola bis ponitur, nihil causa) nostree officit. Nam post panis consecrationem absolute ponitur: Hoc facite in meam commemorationem; post calicem autem idem repetitur sed cum cpnditione, Hoc, inquit, facite quotiescumque bibetis. Et certe non sine causa Spiritus sanctus modum loquendi mutavit. Non significant igitur hsec verba posteriora ut calix debeat dari, vel sumi necessario, sed
Chapter 102 of 133