Skip to the text

Caput VII. De materia Eucharistiae, sitne azymo pane, an fermentato Sacramentum *hon fidendum

Sequitur nunc, ut materiam Sacramenti hujus explicemus: de qua satis constat inter nos, et adversarios, panem triticeum, et vinum ex vite ad materiam assumendum esse, sed duae restant controversiae. Una circa panem; altera circa vinum.

Prior controversia est, utrum panis azymus, an fermentatus esse debeat: quae sane controversia, circa annum Domini 1053. est exorta, ut Leo Papa IX. testatur in epist. ad Michaelem Episcopum Constantinopolitanum, cap. 5. Tunc enim primum Graeci reprehendere coeperunt Latinos, quod azymum panem in Sacramento Eucharistiae assumerent, unde etiam azymitas nos vocare ausi sunt; in qua sententia ad hanc usque diem perseverant. Siquidem in censura, quam nuper edidit Ilieremias Constantinopolitanus Patriarcha ad Confessionem Lutheranorum cap. 10. quod est de ccena Domini, affirmat Christum fermentatum panem consecrasse, nec posse in azymo hoc Sacramentum confici, quod azymus non sit verus panis, quodque azyma ad Judaismi figuras pertineant.

Haeretici autem Lutherani, et Zwingliani non disputant de necessitate fermenti (quippe res etiam longe graviores pro adiaphoris habent) tamen, et verbis, et factis Graecorum consuetudinem Latinorum consuetudini anteponunt, atque fermentatum panem aptiorem esse censent ad Sacramentum conficiendum, quam azymum. Naminprimis Illyricus cum suis collegis centur. xi. cap. 8. describit schisma Graecorum et Latinorum propter quaestionem de azymo, sed ita describit, ut satis aperte victoriam Graecis tribuat. Deinde Joannes Calvinus lib. iv. Institut. cap. 17. §. 43. tria dicit. Primo, non multum referre azvmone. an fermentato utamur, Secundo,

addit ex historiis constare, usque ad tempora Alexandri Papae totam Ecclesiam pane fermentato usam. Tertio, dicit Alexandrum Papam instituisse, ut in azymo Sacramentum conficeretur, idque eum fecisse, non alia ratione, nisi ut novo illo spectaculo populum in admirationem traheret; ubi satis aperte usum azymorum reprehendit. MartinusKemnitius in 2. par. Examinis Concilii Tridentini sess. xxn. cap. 7. Calvino assentitur, perinde esse uti azymo, vel fermentato, sicut perinde est uti vino albo, vel rubro. Denique Calvinistae, fermentato pane utuntur Graecorum more, quod certe non facerent, nisi morem illum meliorem esse judicarent.

Quia vero praecipuum fundamentum, tum Latinorum, tum Graecorum est factum Christi (neque enim dubitari potest, quin illuti sit melius, et faciendum, quod Christus fecit) ideo ista quaestio ab alia pendet, utrum Dominus Sacramentum instituerit primo die azymorum, quando fermentum inveniri non poterat in omnibus finibus Israel, an vero ante cum diem. Si enim Dominus Sacramentum instituit in primo die azymorum, certum erit, azymo pane usum fuisse in ejusmodi institutione. Nam Exod. xn. et xm. praecipitur sub poena mortis, ne fermentatus panis inveniatur in domibus, aut in ullo alio loco filiorum Israel. Si alio tempore instituit, res non erit omnino certa.

S. Thomas in iv. dist. 11. quaest. 2. art. 5. quaest. 3. scribit, quocumque tempore Christus Sacramentum instituerit, semper posse convinci in azymo Sacramentum institutum fuisse. Nam ante Sacramenti institutionem Pascha manducavit, ut omnia Evangelia testantur: Pascha autem sine azymis manducari non poterat, ut patet ex cap. xii. Exodi.

Et quidem S. Thomas recte judicavit, ab immolatione Paschae incipere usum azymorum, sed tamen Graeci nonnulli ex doctioribus contra sentiunt potuisse anteverti immolationem Paschae, licet usus azymorum in reliquo victu non anteverteretur. Itaque Euthymius in comment. cap. xxvi. Matth. et post eum Nicephorus lib. i. hist. cap. 28. dicunt, Christum comedisse suum Pascha legale ante primum diem azymorum, et ideo manducasse quidem agnum Paschalem eo ritu, quem lex praescribebat, id est, cum azymis, et caeteris rebus necessariis: tamen ea ccena legali finita, dimissis azymis rediisse ad panem communem, quo vesci licebat.

quia nondum advenerant dies azymorum, et proinde in pane communi, id est, fermentato Sacramentum instituisse. Duo enim praecepta distincta de azymo inveniuntur. Unum, ut agnus Paschalis, cum azymis comedatur. Alterum, ut septem diebus sola azyma edantur in quovis convivio. Dominus igitur ex Graecorum sententia servavit primum praeceptum, quia ad illud obligabatur, cum agnum manducare vellet: secundum non servavit, quia nondum venerat tempus, quo illud obligare inciperet. Quare necessario quaestio ista disputanda est de tempore, quo Christus Sacramentum instituit, ut nullum omnino Graecis effugium relinquatur.

Sunt igitur de praesenti quaestione sententiae quatuor. Prima est Graecorum, qui affirmant Dominum manducasse suum Pascha, et Sacramentum instituisse die 13. seu luna

  1. mensis primi: sequenti autem die post Christi mortem ad occasum solis, incanpissc tempus paschale Judaeorum, et fermenti abjectionem. Ita docent Euthymius, et Nicephorus supra citaiti.

Est enim observandum aqud Hebraeos menses omnes numerari a novilunio, et idem esse apud eos primam lunam, secundam lunam, etc. et primum diem mensis, secundum diem mensis etc. Porro secundum legem Exodi xii. die 14. primi mensis, id est, die

  1. a novilunio, post solis occasum, incipiebant dies azymorum, et durabant septem diebus, id est, usque ad diem 21. inclusive. Qui omnes dies erant Paschales, et azymorum dies vocabantur, tamen primus, et ultimus, id est, 13 et 21. soli erant solcnmes, et festivi, ita ut non liceret in eis opera servilia facere, ut patet Levitic. xxm. Dicunt ergo Grseci feria 3. in Gcena Domini fuisse diem •13. mensis apud Hebraeos; et proinde nondum incepisse tempus azymorum: feria autem G. in qua Dominus mortuus est, dicunt fuisse profanum, non festivum sed illo ipso die post occasum solis coepisse tempus azymorum, quia ille erat dies 14. et postea die Sabbati fuisse 15. diem, et solemnissimum.

Secunda sententia est Ruperti in commentario Levitic. cap. xxm. etMatth. cap. xxvi. ubi docet Hebraeos, ex quadam traditione Patrum suorum, nunquam solitos fuisse celebrare duos dies festos continuos, et ideo quando festum azymorum occurrebat feria sexta, ex illa traditione differri solitum in

Sabbatum sequens, sic tamen, ut celebratio Pascha; nunquam mutaretur. Ex quo collidit eo anno, quo Dominus mortuus est, die Jovis fuisse quidem 14. lunam, contra Oileorum opinionem, et ille ipso die ad vesperam, tum Dominum, tum Hebraeos comedisse suum Pascha; diem autem Veneris non fuisse festum azymorum, sed diem prophanum, ut etiam Graeci volunt; sed prophanum fuisse, quia secundum praedictam traditionem dilatum fuerit illud festum in diem Sabbati.

Haec sententia Ruperli non solum falsa mihi videtur, sed etiam non respondet ad potissimum Cnecorum fundamentum. Nam si dies azymorum incipiebant die Sabbati; ergo die Jovis ad vesperam post agnum paschalem manducatum cum pano azymo licebat ex sententia Graecorum, redire ad fermentatum, et illo uti toto sequenti die: non ergo convinci potest Sacramentum in azymo pane institutum secundum Ruperti sententiam, nisi prius ostendatur cum immolatione agni quandocumque illa fieret, coepisse usum azymorum per septem dies continuandum.

Tertia sententia est Pauli Burgensis in additione ad Lyranum in commentario cap. xxvi. Mattii, quem auctorem multi recentiores sequuntur. Et in iis est Calvinus, qui in illud Matthaei xxvi: Scitis quia post biduum etc., ita hanc sententiam defendit, ut dicat nullo cavillo posse eludi ejus argumenta. Haec sententia non differt a sententia Ruperti, nisi in eo, quod Rupertus dicebat ex traditione majorum differri festum azymorum aliquando in diem, sequentem, celebrationem autem Pascha; numquam mutari. Burgensis autem dicit utrumque differri, et inde colligit eo anno, quo Dominus mortuus est, Hebraeos manducasse suum Pascha die Veneris ad vesperam, Christum autem die Jovis ad vesperam.

Caeterum haec etiam sententia non prebatur. Sciendum est enim mutationem illam dierum apud Hebraeos ex traditione Patrum, quae a multis annis viguit, et modo viget, non sic esse intelligendam, quasi dies

  1. lunae, seu mensis aliquando occurrat die Veneris, et ipsi tunc transferant festum in diem 16. id est, in Sabbatum: id enim falsum est, et absurdissimum. Sed qui Kalcndariis praesunt apud Hebraeos, ita accom-

modant novilunia, praesertim initio anni, ut nunquam accidat diem primum, et consequenter diem 45. primi mensis esse feria 2. vel 4. vel 6. et hoc est quod ipsi flos Yt3£P vulgo dicunt, id est, non contingit Pascha dio 2, 4 et 6. Neque videtur mala ista consuetudo: neque pugnat aperte cum lege praecipiente festum azymorum celebrari die 15. secundum calculum astronomicum, paucissimis notum, sed secundum computum communem et vulgarem Kalendariorum totius populi: secundum computum autem vulgarem communium Kalendariorum, semper illud servatur, ut festum azymorum agatur die 15. mensis. Neque absimilis est apud nos consuetudo, qui pro termino Paschali habemus lunam 14. post aequinoctium vernum, et tamen in aequinoctio, et in ipsa luna 14. inveniendis non observamus motum verum solis et lunae, sed observamus dies in Kalendario notatos, qui non raro nonnihil discrepant a vero motu: sed aliter fieri non potest, si certa aliqua regula tenenda est. Imo ante correctionem Kalen darii Gregorii XIII. jussu factam, distabat dies aequinoctii in Kalendario positus ab aequinoctio vero totis decem diebus, et novilunia in Kalendario notata distabant quinque diebus a veris noviluniis, et tamen melius erat Kalendarium illud quamvis incorrectum sequi, quam nullam habere communem regulam festorum inveniendorum. Ex quo sequitur, quod si tempore Christi fuisset tale Kalendarium, quale modo Hebraei- habent, non fuisset licitum, nec liberum ulli aliter festos dies celebrare, nec etiam praetextu errantis Kalendarii: alioqui debuisset quisque sibi suum Kalendarium fabricare, et suo modo numerare dies mensium, quod intolerabile fuisset, et aperte malum et illicitum.

Quare posita hac sententia, necessario dicendum esset Christum manducasse agnum paschalem die 13. mensis, ut dicunt Graeci, idque fecisse, non ut mutaret ordinem festorum, sed ut quoquo modo (licet extra tempus) manducaret agnum paschalem, quia sequenti die erat moriturus, et non poterat cum caeteris agnum comedere: proinde non tenebatur ad usum azymorum (nisi in comestione agni paschalis) quia nondum venerant dies azymorum, et idcirco potuisse in fermentato Sacramentum instituero. Vides

igitur ox hac sententia fundamentum Ecclesiae Latina) funditus tolli.

Quarta sententia est communis Theologorum in 4. dist. ii. Christum Sacramentum instituisse illo ipso tempore, quo secundum legem, et secundum Hebraeorum (qui tunc vivebant) consuetudinem abjiciebatur fermentum ex toto Israele, ita ut non licuerit ullo modo co uti, qui erat dies mensis primi 14. illo enim die ad vesperam inchoabantur azymorum, et sequens dies 15. erat dies solemnis azymorum. Quae sententia verissima est, et sola Graecos evidenter convincit: quocirca breviter probanda est, et simul omnes aliae refellendae.

Chapter 85 of 133