Caput XVII. De effectu Eucharistiae, et de praeparatione ad Communionem: sententiae haereticorum
Quaestio de effectu Eucharistiae auleo conjuncta est cum quaestione de praeparatione ad Communionem, praesertim ex sententia adversariorum, ut nullo modo separari queant. Nos igitur primum fideliter referemus quid adversarii de utraque quaestione sentiant. Deinde explicabimus, et probabimus veritatem. Tertio solvemus eorum objectiones. Quarto addemus aliquid de praeparatione minus principali.
Quod igitur ad primum attinet, Lutherus novorum paradoxorum in perniciem multorum millium animarum seminator, tria docuit. Primo effectum primarium Sacramenti Eucharistiae esse remissionem mortalium peccatorum. Secundo, non requiri ad dignam praeparationem Communionis, ut quis non sit sibi conscius peccati mortalis, imo quo plurium, et majorum sibi conscius est, eo esse aptiorem ad Eucharistiam. Tertio, ad praeparationem Eucharistiae non requiri, ut quis per confessionem, et pcenitentiam a peccatis justificetur, sed satis esse fidem, qua certo credat sibi in eo Sacramento omnia peccata esse remittenda.
Hanc esse Lutheri sententiam patet ex multis ejus testimoniis. In concione de digna praeparatione ad Sacramentum Eucharistiae, habita anno 1518: « Optima, inquit, dispositio est, nonnisi ea, qua pessime es dispositus, et e contrario, tunc pessime es disposi¬
tus, quando optime es dispositus. » Et probat, quia Christus etiam in hoc Sacramento non venit vocare justos, sed peccatores: et ibidem suadet poenitentiam non agere ante Communionem, sed postea. Ibidem dicit esse perniciosum errorem, si quis accedat nixus ea fiducia, quod sit confessus, et quod non sit sibi conscius peccati, et quod orationes, et alia praemiserit. Hos enim omnes dicit, in judicium accipere corpus Domini, quia his praeparationibus non fiunt puri, sed magis polluuntur; fiunt autem puri per fidem, quam dicit esse solam, et summam dispositionem. Similia habet in concione de confessione et Eucharistia, habita anno 1519. ubi dicit, illum esse aptissimum ad Communionem, qui in foeda crimina prolapsus est, quae male afficiunt animum. In lib. de Captivit. Babylonica cap. de Eucharistia, edito anno. 1520: «Concludimus, inquit, ex omnibus his, quibusnam Missa parata sit, et qui digne communicent, nempe soli illi, qui tristes, afflictas, perturbatas, confusas, et erroneas habent conscientias. Nam verbum di vi me promissionis hujus Sacramenti, cum exhibeat remissionem peccatorum, secure accedit, quicumque peccatorum suorum vexatur, sive morsu, sive titillatione. »
Est autem hic obiter notandum, intra paucas lineas apertissimam contradictionem inveniri in verbis Lutheri: nam paulo infra, id est, in ultimis verbis illius capitis, sic habet: « Fides sola est pax conscientiae, infidelitas sola turbatio conscientiae. » Haec ille. Et tamen ibidem in medio sententiarum allegatarum, hortatur Christianos, ut cum fide indubitata accedant. Quae sane nullo modo cohaerent. Nam si illi soli digne accedunt, qui habent turbatam conscientiam et sola infidelitas turbatio conscientiae est; ergo soli illi digne accedunt, qui carent fide; qui enim fidem habent, pacatam (ut ipse dicit ) conscientiam habent, non perturbatam. Viderit ergo ipse, quomodo et cum fide, et cum infidelitate, cum pacata, et cum turbata conscientia accedendum sit.
In lib. de abroganda Missa, edito anno 1521. docet furorem esse praeparatoriis confessionibus, et orationibus se mundos reddere ante Communionem, cum non debeant accedere, nisi qui egent remissione peccatorum. In tractatu de Communione populi, edito anno 1523. docet non debere admitti ad Communionem, nisi eos, qui dicunt se accedere, quia vexantur conscientia peccati mortalis. Quo testimonio Lutherus B. Virginem, et omnes Apostolos post acceptum Spiritum sanctum excommunicavit: neque enim isti dicere poterant, se vexari conscientia peccati mortalis. In sermone de Eucharistia, habito anno 1326. dicit illum esse aptissimum ad communicandum qui ante, et retro est peccatis contaminatissimus: et sine peccatis mortalibus nullum debere accedere. Denique similia habet in lib. contra articulos Lovanienses, edito anno 1345. paulo ante vita3 ipsius finem. Atque heee de Lutherisententia.
Martinus Kemnitius in 2. par. Examinis, sess. xm. cap. 2. et 7. admittit, et propugnat pro viribus primum Luth eri pronuntiatum, effectum primarium Eucharistiae esse remissionem peccatorum mortalium. Alia duo non solum non aperte affirmat, sed potius contrarium, saltem quoad modum loquendi docet. Vult enim requiri ad dignam praeparationem Eucharistiae poenitentiam, et propositum non peccandi: et addit etiam apud suos in more positum esse, ut prius examinentur, et absolvantur, qui accessuri sunt ad Communionem. Quod habetur quoque in Confessione Augustana cap. de Confessione, et cap. de Missa, ubi dicunt, neminem se admittere ad Communionem, nisi antea discussum, et absolutum.
Sed (ut mox videbimus) doctrina ista Kemnitii ipsa secum pugnat: nec enim ullo modo ista cohserere possunt, ut Eucharistia accipiatur ad remissionem mortalium peccatorum, et tamen nemo accedere permittatur nisi prius a peccatis fuerit absolutus.
Addit Kemnitius, se non negare alios esse etiam effectus Eucharistiae, ut quod animam nutriat; roboret, et omnia Christi bona communicet: et inde queritur de Concilio Tridentino, quod can. 5. damnet Lutheranos, quasi sentiant, nullum esse alium effectum Communionis, nisi remissionem peccatorum.
Sed immerito Kemnitius conqueritur. Nam Concilium canon. 5. neque Lutheranos nominat; etsub distinctione loquitur. Haec enim sunt verba Concilii: « Si quis dixerit, vel praecipuum fructum sanctissimae Eucharistiae esse remissionem peccatorum, vel ex ea non alios effectus provenire, anathema sit. » Cum igitur Kemnitius solam priorem partem hujus canonis contra se esse fateatur, accipiat quod suum est, reliquum dimittat aliis.
Multa praeterea pro more suo mendacia admiscet Kemnitius, quae longum esset re¬
ferre. Unum tantum quam brevissime anno tabo, quod est in Examine cap. 2. pag. 359. ubi dicit Catholicos ita dividere gratiam justificationis inter Missae sacrificium, et sumptionem Eucharistiae, ut Missae sacrificio tribuant ex opere operato remissionem peccatorum mortalium sine ullo negotio vel periculo peccatoris, cui fit illa remissio: sumptioni Eucharistiae tribuant solum remissionem venialium, et eam non sine magno periculo sumentis, qui nisi purus accesserit, in judicium sumet. Atque hinc fieri dicit, ut homines apud Catholicos retrahantur a Communione, et allidantur ad emendas Missas.
Sed hoc impudentissimum est mendacium. Nullus enim Catholicorum unquam scripsit, sacrificium Missae ex opere operato remittere peccata mortalia sine ullo negotio peccatoris, nec ullus in Ecclesia est usus petendi, nedum emendi missas pro remissione peccatorum. Imo multo amplius tribuimus sumptioni Eucharistiae, quam dicimus ex opere operato conferre gratiam gratum facientem, quam sacrificio missae, ut pro peccatore aliquo offertur, quod solum docemus impetrare peccatori aliquod speciale auxilium, quo is pausatim ad mentem redeat, et non sine ullo negotio, ut Kemnitius mentitur, sed per veram contritionem, confessionem, et satisfactionem ad remissionem peccatorum tandem perveniat.
Joannes Calvinus lib. iv. Inst. cap. 17. §. 40. 41. et 42. multa dicit, quae videntur inter se omnino pugnare, et ob quae non eodem modo ab omnibus accipitur Calvini sententia. Nam. §. 40. sic ait: « Cibus hic spiritualis si in animam inciderit malitia, nequitiaque pollutam, majore illam ruina praecipitat. » Haec ille. Ubi videtur negare, quod Lutherani dicunt, per Eucharistiam remitti peccata mortalia, et requirere cum Catholicis, ut homo ante per poenitentiam justificetur, quam ad Sacramentum accedat. Praeterea §. 42. dicit requiri fidem, et charitatem ad dignam sumptionem Eucharistiae, et reprehendit quosdam, quod requirant fidem, et charitatem nimis perfectam, et absolutam, cui nihil addi potest: quos dicit errare non in re, sed in modo. Itaque in his duobus locis videtur Calvinus cum Catholicis sentire. Quos autem reprehendit Calvinus, quod requirant perfectissimam fidem, et charitatem, ii non sunt Catholici, sed Anabaptistec. Nam de An abaptistis refert Augustinus Marloratus in expositione, quam ex variis scriptoribus collegit in cap. xi. prioris ad Corinthios, eos ante Communionem protestari, se habere tantam charitatem, quantam habuit Christus in cruce pendens.
Porro idem Calvinus, §. 41. aperte Catholicos reprehendit, quod requirant ad dignam prceparationem, ut homo sit in statu gratiae: et in statu gratia? esse definiant, purum, ac purgatum esse ab omni peccato. Et §. 42. apertissime testatur, Eucharistiam remittere peccata mortalia, et nisi peccata adsint, frustra sumi, ut Lutherus dicebat: «Meminerimus, inquit, has sacras epulas aegrotis esse pharmacum, peccatoribus solatium, pauperibus largitionem; quae sanis, justis, et divitibus, si qui reperiri possent, nullum afferent operae pretium. » Et infra: « Cum in vitam detur, intelligimus nos sine ipso in nobis plane mortuos esse. » Haec ille.
Quae duo Calvini pronuntiaita secundum veram theologiam inter se manifeste pugnant. Nam animam non esse pollutam nequitia, et habere fidem, et charitatem, quae in primo pronuntiato Calvinus requirit, hominem sine dubio justum, vivum, et sanum constituunt: et tamen in secundo pronuntiato requirit idem Calvinus ut homo non sit justus, sed peccator; non sanus, sed aegrotus; non vivus, sed mortuus; alioqui nihil ei prodesse dicit Eucharistiam. Sed quamvis haec inter se pugnent, secundum principia vera? Theologiae, tamen secundum principia ipsius aliquo modo cohaerent. Nam cum dicit, animam non debere esse pollutam, sed fide, et charitate pra?ditam, significat, ut ipse se exponit, non debere habere propositum peccandi, seu perseverandi in peccato, sed desiderium potius bene vivendi, et fiduciam remissionis. Quare simul erit homo immundus, et mortuus, quia revera peccata mortalia habet; et erit tamen non immundus, quia non habet affectum, nec propositum permanendi in illis.
Jam vero Catholica Ecclesia in Concilio Tridentino, sess. xiii. cap. 2. et 7. etean. 5. et 11. duo docet. Primo, effectum Eucharistiae pra?cipuum non esse remissionem peccatorum mortalium, sed nutritionem animal, et preeservationem a peccatis, et alia qua? sequuntur ex augmento gratia?, et charitatis, quam secum affert hoc Sacramentum. Secundo docet, pra?parationcm ad Eucharistiam non esse solam fidem, sed veram.
poenitentiam, et confessionem peccato rum si quis post Baptismum in peccata mortalia lapsus sit.
Et quia de aliis effectibus Eucharistia? conveniunt nobiscum adversarii, ut Kemnitius fatetur, tota quaestio ad hunc articulum revocatur: Utrum Sacramentum Eucharistiee exhibeat remissionem peccatorum mortalium, quorum homo conscientiam habet: sive (et est idem) Utrum ad digne communicandum requiratur, ut homo non habeat conscientiam peccati mortalis. Catholici enim omnes docent, Eucharistiam non remittere ejusmodi peccata, quorum homo conscientiam habet, et ideo requiri ut antea purgentur. Hairetici autem contrarium sentiunt: nec possunt aliter sentire, si sequi velint principia suae doctrina?. Nam illi non agnoscunt aliam justificationem, quam remissionem peccatorum: non enim volunt infundi gratiam, quae hominem reipsa justum coram Deo, vel justiorem efficiat. Volunt autem Sacramenta omnia esse instrumenta justificationis; quare coguntur dicere, Sacramenta omnia remittere peccata, eumque esse proprium illorum effectum.
Chapter 94 of 133