Caput VIII. Probatur Christum instituisse Sacramentum
- die mensis secundum legem, et secundum
morem Hebraeorum,
Igitur probatur ex textu omnium quatuor Evangelistarum. Matthaeus cap. xxvi. sic ait:. Prima die azymorum., accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? Marcus cap. xiv. Prima autem die azymorum, quando Pascha immolabant. Lucas cap. xxn. Venit dies azymorum, in quanecesse erat occidi Pascha. Haec loca refellunt tres superiores sententias.
Ac primus Graecorum error manifeste refellitur: nusquam enim in tota Scriptura dies primus azymorum dicitur dies 13. mensis, sed solum 14. vel 15. ut patet ex libro Exod. cap. xii. et xm. et Levit, cap. xxm. ex Num. cap. xviii.
Respondent Graeci aliqui, referente S. Thoma in iv. dist. xi. quaest. 2. art. 2. quaest. 3. tres Evangelistas errasse, et a Joanne correctos fuisse. At haec ingens blasphemia est. Et deinde si Evangelistae inter se non convenissent, quod tamen fieri nequit, cur potius uni crederemus, quam tribus?
Euthymius et alii modestiores respondent, Evangelistas loqui de die azymorum, non qui jam aderat, sed qui proximus erat: id enim volunt significare illud Lucae: Venit dies azymorum, id est, imminet, seu propinquat. Refellitur haec expositio. Primo, quia si ita esset, Christus praevaricatus esset legem, et potuisset juste accusari, et certe Hebraei si hoc illi objicere potuissent, non tantum laborassent in quaerendis falsis testibus.
Respondet Euthymius legem non prohibuisse anticipari, sed solum postponi diem Paschae. Sed qui praescribit, ut aliquid- certo die fiat, simul praescribit, ut non fiat ante, neque post. Praescripsit autem lex, et saepissime repetivit, ut die 14. ad vesperam fieret Pascha; non ergo licuit id facere die 13. alioqui etiam licuisset die 10. vel etiam 1. Adde, quod lex permisit Pascha celebrari post unum mensem, modo servaretur idem dies 14. ut patet ex cap. ix. Numeri. Anticipati posse diem, aut mensem Paschae, nyllo neque praecepto, neque exemplo probari potest.
Dicent fortasse quod ait Joannes Hentenius in praefatione Euthymii, et alii qui sequuntur Burgensem, Christum agisse suum Pascha ita secreto, ut nemo sciverit praeter Apostolos, et patremfamilias, in cujus domo Pascha fiebat; atque ita non fuisse periculum, ut accusaretur. At numquid Judas proditor, qui ccenae interfuit, et mox a coena cucurrit ad principes sacerdotum, non potuisset id Judaeis indicare? Verum igitur est, quod ait Chrysostomus homil. 83. in Matthaeum, Christum usque ad mortem servasse legem Mosis, et Pascha suo tempore legitime celebrasse. Neque juvat Euthymium quod Lucas dixerit: Venit dies. Nam refellitur haec falsa expositio ex Matthaeo et Marco, qui non dicunt, Venit dies azymorum; sed aiunt, primo die azymorum Apostolos Christo dixisse: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha?
Accedit quod omnes ferme Patres, et maxime Graeci dicunt, Christum 14. die Pascha celebrasse, Origenestract. 33. in Matth. ubi aperte dicit, luna 44. Christum fuisse captum. Chrysostomus homil. 83. in Matt. dicit, Christum comedisse illo die, quem lex praecipiebat. Idem habet etiam Theophylactus, Theophilus Alexandrinus apud Bedam libro de ratione temporum, cap. 57 et 59. et Theodoretus quaest. 21. in Exod. et ex Latinis Tertullianus lib. contra Judaeos, Cyprianus in sermone de coBna Domini, Am¬
brosius in epist. 83. Hieronymus in cap. 26. Matth. Augustinus in epistol. 86. ad Casulanum, et Beda lib. de temporum ratione, cap. 61.
Praeter hoc argumentum ex tribus Evangelistis, et tot Patrum sententiis, habemus aliud argumentum ex Joanne, quem Graeci se profitentur sequi. Nam S. Joannes, affirmat diem passionis Christi, id est, sextam feriam fuisse illo anno solemnem, ac festam, ex quo necessario sequitur, ut die praecedente agnum comederint. Joan. xm. Ante diem festum sciens Jesus quia venit hora, etc.. Hoc dixit Christus pridie passionis; ergo dies passionis, erat dies festus. Sed quia possent Graeci tergiversari, ut faciunt, ac dicere loqui eum de festo futuro die Sabbati, non de festo immediate consequente eam ipsam noctem feriae quintae, in qua Dominus loquebatur; additur ibidem, quod cum Judae Dominus dixisset: Quod facis, fac citius; ille exivit continuo, cum jam nox esset: et Apostoli putarunt, dictum illi esse, ut emeret, quae necessaria erant ad diem festum. At quomodo suspicari poterant tanta festinatione opus esse in parandis ad festum necessariis, si adhuc supererat totus dies sequens ante festi solemnitatem?
Praeterea Joan. xvjii. Hebraei dicunt Pilato: Nobis non licet interficere quemquam; quod significat non licuisse id eis ob festum, quod tunc agebatur, ut exponunt Chrysostomus homil. 82. in Joann. et homil. 86. in Matth. Cyrillus lib. xii. in Joan. cap. 6. Augustinus tract. 114. in Joan. Beda in cap. xv m. Joan. et alii. Nam alioqui licuisse eis alio tempore blasphemos occidere, patet ex Actor, vii. ubi Stephanum in Concilio judicatum publice lapidarunt; et Actor. 24. conqueruntur apud Felicem Pracsidem Syriae, quod volentibus Paulum secundum suam legem interficere, tribunus Lysias violenter eum eripuerit de manibus ipsorum.
Quod autem Jansenius dicit, et quidam alii, potuisse Hebraeos occidere reos mortis secundum legem suam, sed non potuisse crucifigere, nimis improbabile est. Nam nec Hebraei solliciti erant praecipuo de cruce, sed de morte Christi in genere, unde, eumdem aliquando praecipitare, aliquandu lapidaro voluerunt: nec est ulla ratio, cur eis licuerit occidere, et tamen non licuerit crucifigere.
Adde, quod illa verba subjuncta (ut sermo
liber iv.
Josu imploretur) non quadrant nisi in nostram expositionem; nani Dominus praedixerat se. a Gentilibus crucifigendum; qme vera et mirabilis prophetia fuit, si Hebraus etiam occidere licebat. Nam si eis id non licebat, facile erat praedicere se non occidendum, nisi a Gentilibus, et illo supplicio, quod erat apud Gentiles frequentissimum.
Denique Joan. xm. Pilatus ait: Est nutem consuetudo vo bis, ut unum dimittam, vobis in Pascha: vultis ergo dimittam vobis /legem Judxorum. Hinc ergo apparet, jam tunc agi coepisse dies paschales: et clarius Mattii, xxvii. vocatur idem dies solemnis, et Marci xv. et Lue. xxiii. vocatur aperte dies festus.
Accedunt ad haec testimonia Patrum, qui dicunt Christum occisum fuisse ipso die solemni Hebraeorum. Vide Tertullianum in lib. contra Judaeos, Origenem homil. 23. in Numer. Clementem Romanum lib. v. constitut. cap. 14. alias 16. Epiphanium haeresi 70. Theophilum Alexandrinum in epist. ad Theodosium apud Bedam de ratione temporum, cap. 57. Cyrillum Hierosolymitanum catechesi 13. Chrysostomum homil. 86. in Matth. Augustinum tract. 10. in Joan. Socratem lib. v. hist. cap. 21. Leonem sermone 7. do Paschate. Bedam in cap. xvm. Joannem Anselmum in cap. xxvi. Matth. et Victorem Antiochenum nuper versum ex Graeco in cap. xiv. ubi dicit Hebraeos libenter diem festum, qui occurrebat illo anno feria sexta, fuisse translaturos in alium diem, si per legem id cis licuisset.
Jam secunda opinio, qiue Ruperti erat, ex iisdem Scripturae testimoniis confutatur. Nam si die Jovis, in quo Dominus Sacramentum instituit, erat primus dies azymorum, ut Evangelistae tres disertis verbis affirmant, necessario sequitur, ut festum azymorum fuerit illo anno die Veneris, non dic Sabbati.
Est enim observandum aliter dies festos, aliter dies naturales apud Hebraeos considerari. Nam dies festi incipiunt ab occasu solis, et desinunt in occasum solis, ut patet Levit, xxiii. proinde festus dies azymorum continetur nocte sequente diem 14. et die toto artificiali 15. Dies autem naturalis, et ordinarius incipit ab ortu solis, et desinit in ortu solis, proinde continet diem et noctem artificialem, non autem noctem et diem artificialem. Id patet ex principio Geneseos;
illiul enim: /'actum est vespere, et mane dies primus, ut exponunt Ambrosius et Rasilius, et alii in eum locum, significat ex dic artificiali, qui terminatur in vesperam, et ex nocte sequente, qiue terminatur in mane, factum esse primum diem. Ex quo facile conciliari possunt verba trium praedictorum Evangelistarum, qui vocant primum diem azymorum diem 14. mensis, cum verbis Mosis in Exodo, Levitico et Numeris, qui sempor primum diem azymorum vocat diem 15. mensis. Nani cum dies primus azymorum quatenus festivus, ut diximus, contineatur posteriore parte diei 14. et priori parte die 15. accipiendo dies modo ordinario, seu naturali, potest dies azymorum ut festivus, per intellectionis figuram vocari tam 14. ut E- vangelistae faciunt, quam 15. ut Moses facit.
Ex his autem refellitur opinio Ruperti, Nam si dies 14. ut Evangelistae dicunt, erat primus azymorum, nimirum ex parte, necesse est, ut etiam 15. dies esset primus azymorum pro alia parte. Ergo non potuit transferri in diem 16. ut ipse vult: nisi forte velit (quod est absurdissimum) mediam partem solum illius diei solemiiis translatam fuisse.
Adde praeterea rationem cur debeat fieri illa translatio, quam Rup ortus reddit, esse prorsus vanam. Affirmat enim ipse transferri diem primum azymorum in Sabbatum, quando occurrit feria/sexta, ne sint duo festa continua, nimirum primus azymorum, et Sabbatum: et non advertit, in idem incommodum se incidere ex ista translatione. Nam dies septimus azymorum est reque solemnis ac primus, ut patet Levit, xxiii. Si autem dies primus ponatur in Sabbato, ut ipse vult, tunc septimus ponetur feria sexta, atque ita erunt duo dies festi continui, septimus azymorum, et dies Sabbati.
Denique contra Ruperti sententiam pugnant omnia testimonia Scripturae, et Patrum, qui dicunt, diem mortis Christi fuisse festum, et solemnem illo anno apud Hebraeos.
Resta sententia Burgensis refellenda ex iisdem Evangelii locis, et quidem facile refellitur. Nam cum dicunt Evangelistae primo die azymorum Christum comedisse Pascha, vel loquuntur deprimo die azymorum secundum ordinariam consuetudinem, et Kalendaria Synagogae, vel non. Si detur primum,
tum refutata manet Burgensis opinio; ncc enim verum erit, quod ipse ait, alio die Christum, alio die populum Hebraeorum Pascha comedisse. Si autem detur secundum repugnabit Marcus, qui ait: Prima die azymorum, quando Pascha immolabant: id enim significat Hebraeos eo dic Pascha immolare.
Sed respondent qui Burgenscm sequuntur, illud (immolabant) vel referendum esse ad morem legitimum, ut sensus sit, quando Pascha secundum legem immolari debebat, vel etiam ad aliquos paucos perfectiores, qui reipsa immolabant iu die legitimo, non curantes Pliarisaeorum traditionem.
At neutrum horum recte dici potest. Primo, quia etiamsi facta esset illa mutatio, debuissent omnes etiam optimi viri illam mutationem sequi. Nam ut supra ostendi, non erat contra legem Dei, sed erat accommodatio quaedam Kalendarii prudenter lacta: undo merito ut schismatici, et ut inobedientes synagoga) puniri potuissent, qui secus fecissent.
Secundo, falsum est tempore Christi fuisse i llam traditionem in usu, ut numquamfeslum azymorum celebraretur die 2, i. vel G. est enim traditio illa multo reccntior. Atque hoc est, quod decepit.plurimos scriptores modernos, alioqui eruditissimos: crediderunt enim omnes Burgcnsi tamquam in sua arte perito: nam et ipse Babinus- Hebramrum fuerat. Esseautcm falsum, traditionem illam tempore Christi in usu fuisse, probo. In primis Itabbi Abenezra in commentarioLcvitici, cap. xxni. disertis verbis affirmat hanc traditionem non solum non fuisse ab initio secundi templi, ut multi fabulantur, sed ncc fuisse eo tempore, quo fiebat Thahnud. Nam et in Misna, et in Thlamud, ut ipse dicit, invenitur Pascha in T13, id est die 2, i. etO. constat autem Thahnud confectum fuisse aliquot annorum centuriis post passionem Christi.
Pricterea S. Epiphanius, qui etiam Hebrteus fuerat, et optime noverat linguam, et ritus Hebraeorum, lueresi 30. Ebionitarum, et haeresi 51. Alogorum, dicit festum azymorum apud Hebraeos incidere in quamlibet diem hebdomada), etiam in 2, 3. et Neque dici potest, Epiphanium loqui de festo azymorum secundum legem, et non secundum consuetudinem, quae erat tempore suo, aut tempore Christi. Nam loquitur de consuetudine. qua; erat tempore Christi: explicat enim illud Lue. vi: Factum csl in Sabbato
secundo primo, et Apostoli ibant per sara, et vellebant, spicas ctc. ac dicit, Sabbatum secundo primum, non vocari septimam diem, qua) est Sabbatum naturale, sed festum azymorum, iu quo dies erant solemnes, et Sabbata vocabantur, nimirum primus dies azymorum, qui dicitur Sabbatum primum, et 7. dies azymorum, qui dicitur Sabbatum secundum, seu secundo primum, qui est aequalis primo, ut apud nos dies octavus in festis qua) habent octavam, quia est solemnis sicut primus, vocari posset dies festus secundo primus. Dicit igitur Epiphanius, diem illum, in quo Apostoli vellebant spicas, non fuisse Sabbatum naturale, sed alium diem hebdomada;, nimirum 2, 3. et 'i. aut quemvis alium, in quem forte inciderat illo anno 7. dies azymorum.
Praderca est aliud argumentum omnino convincens, quod hoc syllogismo comprehendi potest. Ecclesia; Asiatica; initio nascentis fidei celebrabant Pascha eodem dic. quo Hebraei sui temporis. Eaedem Ecclesia; celebrabant Pascha luna 1 1. primi mensis, quacumque die hebdomada; luna illa incidisset. id que sine ullo dierum discrimine, vel exceptione; ergo etiam Hebraei illius temporis Pascha celebrabant quolibet hebdomada; dio sine ulla exceptione. Ergo festum azymorum incidere poterat in diem 2, b etO. et proinde nondum coeperat eo tempore illa traditio Judaica, neque adhuc fuerat auditum illud S? T12 irca, igitur tempore Christi non fuit illa traditio. Propositio hujus argumenti certissima est, habetur enim expresse in epistola Nieami Concilii, quam refert Theodoretus lib. Instor, r. cap. 1). et in epistola Constantini ex eodem Concilio ad Ecclesias missa, qua? exstat apud Eusebium lib. de vita Constantini, cap. 17. Idem fatetur Polycrates apud Eusebium lib. v. histor. cap. 23. Tertullianus in lib. de Synodis Arimini et Seleuciac, Epiphanius lueresi 50. Tcssarcscedeeatitarum,. et 70. qua; est Audianorum, ubi saepius repetit, Asianos illos celebrasse Pascha quando Judaei celebrabant, itant non computarent ipsi dies, et.menses, sed tantum observarent tempus, quo Judaei sui temporis, azyma incipiebant. Denique idem habet Augustinus lib. de lueresibus, cap. 20. Assumptio ejusdem argumenti non minus est certa. Nam Eusebius lib. v. hist. cap. 22. dicit Asianos Pascha celebrare solitos quolibet die hebdomada). Augustinus libro de lueresibus, cap, 20. addit, quolibet septem
dierum. Philastrius in lib. de haeresibus, cap. de hseresi de festo Paschae, adhuc expressius dicit, eos Pascha celebrare etiam die 2. vel 4. vel 6. quibus diebus non fuisset celebratum, si esset vera Burgensis opinio.
Praeterea est argumentum huic non dissimile. Epiphanius hacr. 70. Audianorum, Theophilus in epist. ad Theodosium apud Bedam de ratione temporum, cap. 57. Ambrosius epistola 83, ad Episcopos iEmiliae, et Beda de ratione temporum, cap. 59. ponunt aliud discrimen inter Pascha Christianorum et Judaeorum, ac Judaizantium, quod Pascha Christianorum non solum non lit luna 14. si illa venerit extraDominicam, sed neque si venerit in Dominica. Quando enim id accidit, ut luna 14. venerit in Dominica, tunc exspectamus sequentem Dominicam, et Pascha celebramus luna 21. At Judaei, et Judaizantes, in ipsa 14. luna celebrabant, etiam si -esset Dominica; quare aliquando fiebat ( ut notat Beda ) ut per integram hebdomadam distarent Paschata, et Christiani eo die inciperent, quo Judaei finiebant. Ex hac autem observatione manifeste sequitur, Pascha Judaeorum tempore illorum Patrum aliquando incidisse in Dominicam diem,.et diem festum azymorum in diem lunae, ac per hoc nondum coepisse traditionem illam Judaicam, quae cavit, ne die Lunae, Mercurii, et Veneris festum azymorum celebrare liceret.
Adde his omnia testimonia Scripturae, et Patrum supra citata, quibus probavimus in die Passionis Domini fuisse Hebraeis diem festum, ac solemnem: inde enim necessario sequitur, ut eodem die tum Christus, tum Hebraei Pascha celebraverint.
Chapter 86 of 133