Skip to the text

Caput XXIII

potus; ut patet de pane propositionis, de agno paschali, et de manna, qua} sine potu data sunt: et in aqua de petra scaturiente, quse sine cibo aliquo mystico data est. Nam etiamsi Apostolus conjugat, I Corinth. x., cibum spiritualem, id est, manna, et potum spiritualem, id est, aquam de petra: tamen illrn dua? figura? sunt distinctae, et diversis temporibus datae. Manna enim datum est in deserto Synai, Exod. xvi, et postea aqua in Raphidim, Exod. xvn. Quare Dominus Joan. vi. ubi comparat manna cum Sacramento Eucharistiae, nullam mentionem facit aquae; et ibidem Dominus in signum ejusdem rei multiplicavit panes insigni miraculo, vinum vel aquam non multiplicavit.

Quarta propositio: « Duae species Sacramenti cum simul sumuntur, non sunt duo Sacramenta, sed unum ». Nota duas species Sacramenti duobus modis posse sumi. Primo, simul ut jam sumuntur a Sacerdotibus, in Missa. Secundo, non simul, sed temporibus diversis, ut si quis hodie solam speciem panis sumeret, alio die solam speciem vini. Et siquidem sumantur secundo modo, id est, temporibus diversis; tunc sine dubio sunt duo Sacramenta numero distincta. Nam quaelibet per se est integrum Sacramentum, ut superiore propositione ostendimus: et sunt ibi dua? diversae refectiones, non secus ac si quis sub specie panis duobus diversis temporibus communicaret. At si sumantur simul, ut Sacerdotes faciunt, tunc non sunt duo Sacramenta, sed unum, quia ad unam refectionem ordinantur, et unam rem significant, et unum effectum producunt. Simile quid cernimus in conviviis corporalibus: si quis enim tria, vel quatuor, vel plura fercula eodem tempore ponat in mensa, illa omnia unum convivium facient: si vero duo tantum ponantur hodie, et cras reliqua, jam erunt duo convivia. Similiter in Baptismo, si quis eodem tempore ter mergatur, unus erit Baptismus: si autem diversis temporibus cum trina repetitione formae, tria essent Baptismata. Et in Sacramento altaris, si quis uno tempore sumat duas, vel plures particulas, unum Sacramentum accipit; si autem diversis temporibus, plura Sacramenta erunt. Licet enim quadibet particula integrum Sacramentum contineat, tamen cum adjungitur alteri, non multiplicantur Sacramenta, sed solum augentur, quod est materiale in symbolo.

Ex his ad argumentum adversariorum ini¬

tio factum respondemus, populo dari integrum Sacramentum, non mutilum, vel dimidiatum; siquidem in qualibet specie seorsim invenitur veri atque integri Sacramenti ratio.

Dices, si est integrum quod accipit laicus; ergo sunt duo integra Sacramenta, qua? accipiuntur a Sacerdote. Respondeo: negatur consequentia. Nam dua? species simul sumpta? non faciunt duo Sacramenta; sicut nec dua? particula? consecrata? simul juncta?, vel duo calices sanguinis in eodem altari existentes, nec tres mersiones sunt tria Baptismata.

Ad confirmationem respondeo, popule datur cibus spiritualis, qui est integra, et totalis refectio, et virtualiter continet cibum et potum, ut supra ostendimus. Neque obstat, quod a Sacerdotibus in ipso sacrificio distincte sumatur Eucharistia per modum cibi, et per modum potus: id enim fit potissimum ob sacrificii non ob Sacramenti integritatem. Neque inde aliquid populus perdit; nam idipsum, quod sumit Sacerdos sub duplici symbolo, sumit populus sub uno: quemadmodum si uni alicui darentur in una schedula 100 aurei a mercatore accipiendi, altari darentur totidem aurei, sed in schedulis duabus.

Non majorem utilitatem sumi ex Communione sub utraque specie, quam sub una.

Sequitur qua?stio tertia de fructu, qui ex Communione percipitur. Nam postquam totum Christum, et integrum Sacramentum in una specie sumi demonstravimus: id unum superest, ut videamus utrum aliquis fructus iis depereat, qui sub altera tantum specie Eucharistiam sumunt. Et quoniam de fructu Sacramentorum longe aliter disputant haeretici nostri temporis, atque Catholici faciunt, juxta utrorumque sententiam de Eucharistia? fructu differemus.

Ac ut a sententia tnereticorum incipiamus, statuo hanc propositionem primam: « Ejus fructus, quem Lutherani omnes in Sacramentis qua?runt, non minus percipiunt, qui sub una specie communicant, quam qui sub duabus ». Probatur. Nam fructus quem Lutherani in Sacramentis quaerunt, est excitatio fidei, vel confirmatio: dicunt enim Sacramenta non aliter prodesse, quam signicatione sua, tamquam visibili verbo repraesentando promissiones Dei. Quam eorum sententiam copiose declaravimus, et confutavimus in lib. ii. de Sacramentis in genere, in disputatione de effectu Sacramentorum. Istae autem fructus melius obtinetur videndo Eucharistiam in mensa, quam eam manducando. Nam dum manducatur, continuo perit significatio, at dum cernitur, et attente cogitatur, semper repraesentat, et significat promissiones Dei, etiamsi per integrum annum quis eam cernere vellet. Praeterea significatio melius apprehenditur per oculos, quam per gustandi sensum, cum sit ille longe spiritualior, et aptior ad intelligentiam adjuvandam. Nihil ergo fructus perit communicantibus sub una, quia licet unam tantum ore sumant, tamen oculis utramque sumunt non minus, quam Sacerdotes, et possunt, si volunt, ex illo aspectu significationem percipere.

Sit jam secunda propositio de fructu Sacramenti secundum Catholicos: « Ex qualibet specie percipitur tantum ejus fructus, quem Catholici in Sacramento quaerunt, quantum necessarium est ad salutem ». Habetur haec propositio in Concilio Tridentino sess. xxi. can. 3. ubi Concilium directe damnat haereticorum sententiam de necessitate utriusque speciei. Nam fructus quem Catholici in Sacramento quaerunt, est gratia Dei animae infusa per quam conservatur vita animae, ut per ciborum nutritionem conservantur corpora: sed quaelibet species confert gratiam, ut supra demonstravimus, cum sit verum Sacramentum, et quilibet gradus gratiae sufficit ad implenda mandata, imo ad pellenda etiam omnia peccata. Et confirmatur ex Joan. vi. ubi Dominus po licetur vitam sumenti unam speciem: Qui manducat hunc panem vioet in seternum.

Tertia propositio: « Licet plus gratiae, et fructus ex utraque specie, quam ex una tantum caperetur, non propterea opus esset, vel expediret, ut omnes utramqoe speciem sumerent ». Probatur. Nam ex duobus malis semper est eligendum minus malum: est autem minus malum ut homines ahqui careant aliquo bono non necessario quam ut Sacra¬

mentum Dei evidenti periculo irreverentiae exponatur. Exponeretur autem evidenti periculo si communiter populo daretur Eucharistia sub specie vini; moraliter enim fieri non posset, quin saepius effunderetur sanguis Domini. Et confirmatur haec ratio ab exemplis similibus. Certe Sa' er lotium gratiam confert, nec tamen expedit omnibus fieri Sacerdotes. Parvulis Eucharistia gratiam conferret, et tamen quia ea non indigent necessario, nec sine irreverentia eis dare posset, non eis datur, neque a Catholicis, neque ab haereticis.

Prmterea plus gratiae recipi potest ex frequenti Communione sub una specie, quam ex rura sub utraque: non igitur est necessaria Communio sub utraque, cum facili negotio compensari possit damnum, si quod sit. Nam si communicant jam singulis mensibus sub utraque; communicent decimoquinto, aut octavo quoque die sub una, et sine dubio multo amplius lucrabuntur.

Denique, posita veritate secundae conclusionis, quae certissima est, magis lucratur qui (ut Ecclesiae obediat) communicat sub una, quam qui sub duabus, sine illo ingenti obedientiae fructu.

Sit ultima propositio: « Nihil spiritualis fructus capitur ex duabus speciebus, quod non capiatur ex una ». Haec propositio non est adeo certa, ut superior: de hac enim varie sentiunt Theologi, neque Concilium eam aperte definire videtur. Est tamen nostra sententia, atque assertio communis, et probabilissima, adeo ut simpliciter asseri, et ex pulpito in concione ad populum proponi possit. Nam in primis Concilium Triclentinum licet non apertissime hoc definierit, tamen satis indicat sess. 21. canon. 3. cum dicit, sub una specie sumi integrum Christum omnium gratiarum fontem: sign ficat enim his verbis sub una specie sumi omnem gratiam, quae ex Eucharistia sumi potest. In Concilio etiam Basileensi ea conditione concessus fuit calix Bohemis, ut Ruardus testatur, ut crederent non plus fructus sumi ex duabus speciebus, quam ex una.

Praeterea, est haec sententia communis Theologorum, tum veterum, ut S. Thoma? opusc. 58. cap. 29. in fine, et 3. par. quaest. lxxx. art. ult. S. Bonaventurae, et Ricardi in iv.dist. 11. tum et am recentiorum, utGabriclis lect. 84. in canonem Missae, Joan,

Roffensis, Cajetam, Domin. a Soto, Ruardi, Joan. a Lovanio, et aliorum.

Unus est ex veteribus, qui contrarium sensit, Alexander Alensis in iv. par. summae qusest. 53. memb. i, Ex recentioribus autem Gaspar Cassalius in ii. lib. de Cama et Calice capite 25. rem in dubium revocat. Et quamvis Ruardus videatur interdum in contrariam sententiam propendere, id facit, ut aliquo modo concidet Alexandrum cum sententia communi: alioqui enim plurimis in locis apertissime docet, nihil omnino plus utilitatis recipi ex duabus speciebus, quam ex una, qua) loca diligenter notavit Joannes a Lovanio.

Probatur igitur propositio nostra. Si sumptio utriusque speciei plus gratia), aut fructus spiritualis confert, quam sumptio unius,

id necessario oriretur vel ex symbolo conti-

nente vel ex re contenta. Ex symbo o id nasci non potest, quia symbolum non operatur, nisi per virtutem sibi impressam; in Eucharistia autem loco virtutis impressae est ipse Christus, sive corpus ejus et sanguis: non igitur ex symbolo oritur major gratia.

Dices: Licet symbolum operetur per virtutem impressam, tamen id operatur, quod significat: ergo quando symbolum cumulatius, et plenius signiticat, effectum etiam pleniorem, et majorem operatur. At duae species cumulatius, et plenius significant, quam una.

Respondeo: Symbolum efficit quod significat, sed id non efficit per significationem, sed per vim operativam: significatio enim non operatur nisi in mente, excitando affectum aliquem dum apprehenditur. Id ergo symbolum, quod significat cumulatius, et plenius, si significet plenius, id est, aliquid plenius, et melius; tunc sine dubio operatur etiam effectum pleniorem, quia virtus operativa proportionatur significationi. Si autem significet plenius, id est, distinctius, et clarius, rem eamdem non efficit meliorem, vel majorem effectum: alioqui moneta melius impressa plus valeret, quam alia; et littera), quibus diplomata continentur, quo accuratius scripta) essent, eo majori essent auctoritatis. Et ut exemplis propriis utamur, Baptismus trina mersione collatus magis justificaret: et hostia sacra cum imagine crucifixi impressa in exteriore superficie magis reficeret. Talis autem significatio est duarum specierum, quia nimirum exactius, et clarius significat Christum esse alimen¬

tum animorum, non tamen aliquid significat, quod ab altera specie, licet paulo obscurius, non significetur.

Omisso igitur symbolo ad rem contentam veniamus. Si ex re contenta major illa gratia oritur, id fit, vel quia res contentio in utraque specie sunt revera dua), et diversa), et quadibet operatur aliquid in animam suscipientis; et hoc dici non potest, cum unus et idem Christus in utraque specie sit: vel quia una res quidem et eadem in utraque specie continetur, sed cabis sumitur, cum sumitur utraque species, semel autem tantum sumitur, cum una species sumitur. At neque hoc dici potest. Nam non augetur gratia vel fructus, quando bis sumitur eodem tempore, quia sumitur per modum unius refectionis; alioqui qui duas tresve particulas sumeret unam post alteram, in eadem participatione mysterii majorem gratiam acciperet, quam qui unam tantum: nam in singulis particul s Christus est. Et pari ratione cum Sacerdos non uno haustu, sed duobus, aut tribus sumit sanguinem Domini, plus gratia) acciperet, quam qui uno haustu totum ebibit; quae sane absurdissima sunt omnium consensu.

Sed argumenta quaedam, quae contra objiciuntur, dissolvenda sunt. Primo, Calvinus objicit lib. iv. institut. cap. 17. § 47. fraudari populum magna fidei confirmatione: nam multo clarius nobis.significant dum species, quam una, Christum esse cibum, et potum animarum nostrarum.

Respondeo, jam supra docui fructum ex utraque specie a populo capi posse, etiamsi utraque species non manducetur; nam videndo symbola melius percipit homo eorum significationem, quam comedendo. Prseterea sententia ista Calvini, et Lutheranorum, quod Sacramentorum fructus consistat in confirmanda fide, absurdissima est, et proinde argumentum, quo probare volunt utriusque speciei necessitatem, falso nititur fundamento. Nam si fructus Sacramentorum in eo consisteret, ut apprehensa significatione moveretur animus, homines rudes nihil fere utilitatis ex Sacramentis perciperent; infantes autem ex Baptismo nihil omnino lucrarentur; et denique quo quis esset ingeniosior, eo majorem fructum perciperet; atque ita Sacramentorum effectus magis penderet ex natura, quam ex gratia. Sed de hac re satis multa diximus in lib. de Sacramentis in genere.

Secundo, objicit Georgius Cassander apud Joannem a Lovanio (nam librum ipsum Georgii non vidi) sancti Patres tribuunt peculiarem effectum sanguini Domini, qui ex calice sumitur. Sic enim Ambrosius loquitur lib. v. de Sacramentis, cap. 3.: « Quotiescumque bibis, remissionem accipis peccatorum, et inebriaris spiritu ». Et Cyprianus lib. i. epist. 2.: «Quomodo docemus, aut provocamus eos in confessione nominis sanguinem suum fundere, si eis militaturi, Christi sanguinem denegamus? »

Respondeo: Sancti Patres non tribuunt peculiarem effectum sanguini Domini, ut distinguitur contra corpus ejusdem Domini, sed simpliciter tribuunt effectum quemdam sanguini Domini, quia vere illi convenit, sed non negant eumdem convenire etiam corpori Domini, quemadmodum sa?pe multa tribuuntur Deo Patri, vel Filio, et tamen non negantur ea de Spiritu sancto, licet non exprimatur tunc Spiritus sanctus. Hoc autem esse verum patet, quia iidem auctores in aliis locis eosdem effectus tribuunt corpori Domini. Ambrosius enim qui lib. v. cap. 3. tribuit sanguini remissionem peccatorum, idem lib. iv. cap. 3. sic ait: « Qui manducaverit hoc corpus, fiet ei remissio peccatorum ». Et Cyprianus in illa ipsa epistola, ubi dicit, Martyres futuros confirmari, atque armari debere potu sanguinis Domini; ibidem dicit muniri debere protectione corporis Domini. Ipse quoque Apostolus cum de fructu passionis Domini loquitur, nunc tribuit omnia corpori, nunc sanguini, ut patet Coloss. 1.: Pacificans, inquit, per sanguinem crucis ejus. Et infra: Reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem. Adde quod Patres non tribuunt illum effectum speciebus vini, sed ipsi Dominico sanguini: sanguinem autem accipiunt, qui sub una specie communicant, licet vini speciem non accipiant.

Tertio, objicit idem argumenta qua?dam Ruardi, qui ea proposuit, non ut probaret sententiam adversariorum, sed ut rei difficultatem ostenderet. Sit igitur hoc argumentum tertium. Alius est effectus cibi, alius potus; cibus enim famem sedat, potus sitim extinguit. Sed Eucharistia sub specie panis est cibus, sub specie vini est potus: igitur Eucharistia sub utraque specie plures effectus producit quam sub una.

Respondeo, alius est effectus cibi, qui solum est cibus; et alius potus, qui solum est potus. At non alius effectus est cibi, et potus, quando uterque continet utrumque, qualis est in rebus corporalibus lac, quo infantes nutriuntur: est enim ille potus cibalis, qui et sitim, et famem sedat: et panis vino, vel aqua maceratus, qui est cibus quidem, sed potum continens. Talis igitur est cibus, et potus animarum, ut supra demonstravimus: una enim, et eadem res, sive detur sub specie panis, sive sub specie vini, sive utriusque, et famem, et sitim anima? sedat. Nec ulla differentia cerni potest, nisi in symbolis externis, quibus per quamdam similitudinem effectus et proprietates alimenti spiritualis explicantur.

Quartum argumentum. Eucharistia sub specie panis, Sacramentum est; ergo gratiam confert. Vel igitur superaddita sumptio calicis gratiam auget, vel non auget. Si primum, ergo major fructus capitur ex duplici spi cie, quam ex una. Si secundum, ergo verum Sacramentum non confert gratiam; ergo frustra sumitur a Sacerdotibus.

Respondeo: Idem argumentum fieri posset de duabus particulis consecrati panis, et de duobus haustibus vini consecrati, ut supra diximus: ex quo perspicuum est, hoc argumentum de duplici specie non concludere. Dico igitur sumptionem Eucharistia? sub specie panis gratiam conferre, sed eam gratiam in sumptionem utriusque speciei, ut in unam causam esse referendam, quandoquidem ad unam refectionem utraque species confert. Quocirca Eucharistia sub specie vini, quse paulo post sumitur, non novam aliquam gratiam tribuit, nisi forte majori aliquo ardore spiritus percipiatur.

Posset etiam dici, Eucharistiam sub specie panis non conferre gratiam, nisi tota sumptione Eucharistice absoluta. Et quia cum sequitur utraque species, non censetur absoluta sumptio, nisi cum sumpta est utraque species; ideo Eucharistiam sub specie panis conferre quidem gratiam, sed non ante sumptionem alterius speciei. Tunc autem utramque simul gratiam conferre, sed eamdem quam sola contulisset una species, si sola sumpta fuisset; sicut etiam in Baptismo, cum adhibetur trina mersio, non datur gratia, nisi ubi omnes tres absolvuntur, cum tamen post primam detur cum adhibetur una sola.

Neque ideo frustra, aut inutiliter sumitur a Sacerdotibus utraque species: non enim est inutile id quod aliquid facit, licet etiam sine eo id fieri potuisset. Id quod manifeste patet in miraculis Domini. Dominus enim aliquando sola voluntate operabatur miracula, ut cum aquam in vinum convertit: aliquando voluntate et verbo, ut cum Laxarum excitavit; aliquando voluntate, verbo, et contactu, ut cum excitavit puellam mortuam; aliquando voluntate, verbo, contactu, et alio instrumento, ut sputo, ut cum caecum illuminavit, et alibi surdum, et mutum curavit. In his omnibus nihil erat inutile, et superfluum, quia omnia operabantur, et tamen non erant omnia necessaria, neque majorem effectum producebant omnia simul, quam unum, aut duo, tantum. Non enim melius revixit puella, quam Lazarus, etiamsi illam, et voce appellavit, et manu apprehendit, Lazarum autem solum vocavit. Praeterea sacerdotes, non solum non inutiliter sumunt utramque speciem, quia utraque species, ut dici, operatur, sed etiam quia ea sumptio, licet non sit necessaria ex parte sumentis, est tamen necessaria ex parte Sacramenti. Nam quia Sacramentum sub diplici specie institutum est, utraque species necessario ab aliquibus sumenda est; sed non necessario ab omnibus. Sed maxime omnium, ut supra diximus, necessaria est utriusque speciei sumptio ob sacrificii perfectionem.

Quintum argumentum est. Eucharistia sub specie vini instrumentum est conferenda? gratia?, distinctum ab Eucharistia sub specie panis; ergo diversam, ac distinctam gratiam operatur. Consequentia notissima est. Nam idem Deus per diversa Sacramenta diversam gratiam confert; quia utitur instrumentis diversis. Antecedens probatur; nam in Eucharistia sub specie panis instrumentum conferenda? gratia? est solum corpus Domini, non autem sanguis, aut anima; in Eucharistia autem sub specie vini instrumentum est solum sanguis Domini, non autem corpus, aut anima. Id quod si forte negetur, ita probabitur: in specie panis solum corpus Domini est vi consecrationis, reliqua per concomitantiam, et plane per accidens, quod ad Sacramentum pertinet; ergo solum corpus Domini est instrumentum conferenda? gratiae in Eucharistia sub specie panis. Illud enim solum est instrumentum, quod per se ad Sacramentum pertinet; anima autem ct

sanguis, licet non per accidens, sed per se conveniant humano corpori viventi, tamen corpori, ut est in specie panis, non nisi per accidens. Nam si triduo mortis Domini Eucharistiam Apostolus aliquis consecrassct, ea certe solum corpus sine anima, et sanguine habuisset, et tamen ejusdem virtutis fuisset, atque modo est.

Respondeo, corpus et sanguinem Domini etiam praecise sumpta non esse duo instrumenta formaliter, sed unum. Instrumenta enim formaliter differunt per diversam virtutem operativam: eadem enim virtus opera iva est tam in corpore, quam in sanguine, sicut eadem erat in verbis, et in tactu, vel etiam in luto, et sputo, cum Dominus illuminabat ca?cos. Et ideo, idem effectus sequebatur ex verbis, et tactu, et ex verbis, tactu, et luto. Esse autem eamdem virtutem in corpore, et sanguine ex eo patet, quod Scriptura tribuit utrique eosdem effectus, Goloss. 1. ct alibi; et utrumque omnem suam vim habet ex conjunctione ad divinitatem. Corpus enim ideo operatur, quia est corpus Filii Dei. Falsum enim est, quod in argumento assumitur, divinitatem per accidens esse in Sacramento. Nam etiamsi panis non convertitur in divinitatem, sed in solum corpus, et ideo divinitas est ibi per concomitantium, tamen convertitur in corpus non quodeumque, sed Filii Dei: dixit enim Dominus: Hoc est corpus meum. Quare vi verborum est iu specie panis corpus non quodlibet, sed Filii Dei, ct proinde corpus subsistens divina Verbi subsistentia, et consequenter unitum divinitati. Unde Cyrillus lib. iv. in Joannem. cap. 23. dicit, corpus Christi (de Eucharistia loquens) vivificare, quia non est corpus cujusvis hominis, sed vitee auctoris, et in quo habitat divinitatis plpnitudo.

Chapter 100 of 133