Skip to the text

Caput XXI

ne auctoris librum edidit dehac re, sed postea cognitum est, auctorem illum fuisse Georgium Cassandrum. Jodocus Tiletanus in Apologia pro Concilio Tridentino. Scripserunt etiam nuper Claudius Sainctes in ultima repetitione de Eucharistia: et Wilhelmus Alanus lib. i. de Eucharistia cap. 39. et sequentibus, usque ad finem libri.

Totum esse Christum sub utraque. specie.

Ut igitur ad primam quaestionem veniamus, Sacra me ntarii aperte i’ident concomitantiam corporis Domini cum sanguine in calice, et concomitantiam sanguinis cum corpore in pane, seu panis specie. Vide Culvinumlib. iv. Institut. cap. 17. 18. 35. et 47. ubi oppugnat istam concomitantiam: et Petrum Martyrem in lib. de coena Domini contra Gardinerum in defensione objecti 36. Neque mirum est, si Sacramentarii concomitantiam non admittant, cum corpus, et sanguinem tantum in signo, non autem reipsa in Sacramento Eucharistice esse velint: signum enim corporis sine ulla Christi injuria, vel laesione solum corpus significat, et signum sanguinis solum sanguinem.

Lutherus varie admodum de hac re loquitur. Nam in Assertione art. 16. fatetur aperte totum Christum accipi sub qualibet specie: in informatione autem ad qu m am amicum de Communione sub utraque, ridet- conc unitantiam. In libro ad Waldenses de Eucharistia, dissimulat quaestionem tanquam minus necessariam; dicit enim quosdam se torquere inanibus quaestionibus, quomodo anima Christi, et divinitas sit in Sacramento.

Lutherani autem tripliciter sunt divisi. Quidam cum Sacramentariis audacter concomitantiam negant, cum tamen verum corpus, et sanguinem in Eucharistia adesse contendant. In iis est Tilmannus Heshusius in libro de sexcentis erroribus Pontificiorum tit. 17. errore 4. et 18. numerat enim inter errores, quod totum Christum sub utraque specie contineri dicamus. Hermannus quoque Hamelmannus in libro de Communione sub utraque specie, dicit concomitantiam esse diabolicum inventum. Illyricus in libro contra Sacramentarios parte 2. argumento 25. et par. 3. in solutione tertiae objectionis,

aperte negat totum Christum esse sub qualibet specie.

Alii contra, cum Catholicis fatentur totum plane Christum sumi sub qualibet specie, ut Joannes Brentius in Confessione Wirtembergensi artic. de Eucharistia, et Kemnitius in fine disputationis de utraque specie; et idem coguntur docere omnes, qui defendunt Ubiquitatem. Si enim Christus totus ubique est, certe totus in pane, et totus in calice erit.

Alii denique prudentiores quaestionem istam dissimulant, ut saepius Lutherus fecit, et in iis est Philippus Melanchthon in Apologia art. 10. Confessionis Augustanae. Nam cum Catholici petiissent explicari, an totum Christum sub qualibet specie Confessio Augustana ponat: Philippus nihil ad hoc expresse, et in forma respondere noluit; sed in fine tantum illius Apologiae dixit, se loqui de corpore vivo.

Cseterum veritas est, eaque necessario credenda, totum plane C iristum in specie panis, et totum in specie vini contineri: ita enim expresse definiunt tria generalia Concilia, Constantiense sess. xm. Florentinum in instruet. Armenorum, et Tridentinum sess. xm. cap. 3. et sess. xxi. cap. 3. Ac non esse istam veritatem inventum Scholasf eorum, ut haeretici mentiuntur, probatur primo ex verbo Dei, secundo ex consensu Patrum.

Sed antequam fundamenta solida proferamus, breviter refellenda est opinio quorumdam. Sunt enim qui existimant, ex verbis Crenae Domini: Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur, colligi, sub specie panis esse integrum Christum. Dicunt enim voce corporis, eo loco significari corpus vivum, et proinde corpus cum anima, et sanguine. Significari autem corpus vivum probant, quia Dominus loquitur de corpore, quod habebat, cum illa diceret; tunc autem vivum corpus habebat non mortuum. Et prseterera, quia loquitur de corpore, quod tradendum erat, nimirum ad mortem; ergo de corpore morituro, et proindre.tunc vivo loquebatur.

Sed haec sententia repugnat Concilio Tridentino sess. xm. cap. 3. ubi Concilium docet, vi verborum non esse in specie panis, nisi corpus: animam autem et divinitatem, et sanguinem, per concomitantiam. Quod etiam docet S. Thomas in 3. part. quaest. lxxvi. art. 1. ad primum, et Catechismus Concilii Tridentini: quamvis concomitantia animae sumatur cx vi naturalis unionis, concomitantia autem divinitatis, ex vi unionis hypostatica}. At si in verbis Domini, vox ( corpus ) significaret corpus vivum; vi verborum esset ibi corpus cum anima, et sanguine. Deinde repugnat mysterio Eucharistia?. Eucharistia enim estrepraesentatio mortis Domini; et proinde sub specie panis repraesentatur corpus a sanguine separatum, et sub specie vini sanguis separatus a corpore: ergo quod est sub specie panis, vi sacramentalium verborum, non est nisi corpus.

Neque argumenta illa concludunt. Nam etiamsi Dominus vivus esset cum dicebat: Hoc est corpus meum, et proinde loqueretur de corpore, quod tunc vivum erat, tamen per vocem ( 'corpus j non significabat nisi corpus, id est, illam partem natura; humana;, qua; cum anima componit hominem; illa enim pars corpus Domini erat, et quando vivebat, et quando mortua erat.

Hac ergo opinione dimissa, solida fundamenta ex verbo Dei sunt tria. Primum est apud Joannem in epist. 1. cap. iv.; Omnis spiritus, qui soluit Jesum, ex Deo non est, ct hic est Actichristus. Nam et si loquebatur Joannes contra liseresimEbionis, qui solvebat Jesum, quia negabat esse Deum, et hominem; tamen sententia generalis est, et omnes illos damnat, qui quoquo modo solvunt hyspotaticam unionem Dei, et hominis, vel naturalem anima?, et carnis. Quare S. Patres ex hoc testimonio varios haereticos confutare solent, ut patet ex Irenceo lib iit. cap. 18. Augustino tract. G. in epist. Joannis, et Leone, epist. 10. Qui autem concomitantum negant, apertissime solvant Jesum, cum ponant alicubi corpus sine anima, et sanguine, et deitate.

Alterum fundamentum Joan. vi. habetur. Nam illud caput ad sacramentum Eucharistia; pertinere probatum est in i libro de Eucharistia Dominus igitur Joan. vi: Qui manducat mc, inquit, vivet propter me. At non manducatitr Dominus, nisi specie panis; ergo in specie panis, non est solum corpus, sed totus Christus; neque enim de solo corpore diceret: Qui manducat mc. Ibidem: Ego sum panis vivus, qui de ccelo descendi. Et infra: Ille est panis, qui de coelo descendit.

Tertium fundamentum pendet cx tribus principiis fidei, qua; evidenter habentur in

verbo Dei. Primum est, corpus Domini vere, ct realiter esse in Eucharistia, propter illud testimonium Mattii, xxvi.; Hoc est corpus meum. De quo principio convenimus cuni Lutheranis.

Secundum est, Christum post resurrectionem vivere, nec ullo modo amplius moriturum, juxta illud Rom. vi.: Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur (fi). Ex hoc secundo principio manifeste colligitur, in specie panis non esse corpus Christi sine anima, et sanguine. Nam si exanimum, et exsangue esset, mortuum esset: at Christus jam non moritur. Neque multum refert, utrum possit Deus de potentia absoluta efficere, ut solum corpus Christi sine anima in specie panis existet, ct proinde simul in coelo sit vivus, in terra sit mortuus: nam non disputamus, quid Deus absolute posset facere si vellet, sed quid sit facturus, et quid reipsa faciat. Ille autem non facit, nec est facturus in feternuin, ut Christi corpus alicubi reperiatur mortuum: id quod scimus, quia revelavit Spiritus ejus per manum Pauli loco notato.

Tertium principium est, Christum esse unam personam divinam in duabus naturis subsistentem, juxta illud Joan.: i. Verbum caro factum est. Ex hoc autem principio manifeste colligitur, corpus Christi, ubicumque sit, non habere aliam, quam divinam subsistentiam Christi; et quia subsistentia idem est re cum divina essentia, nec ullo modo ab ea reparari potest, inde efficitur, ut ubi est corpus Christi, ubi sit etiam divinitas Christi. Habemus igitur cx principiis fidei, et ex verbo Dei manifeste probari, in specie panis cum corpore Christi esse etiam animam, et sanguinem, et divinitatem, et similiter in calice.

Accedat nunc Patrum consensus. S. Andreas (ut in vita ejus scribunt presbyteri Achaia?, quam authenticam esse in ii. lib. probavimus) aperte dicit, in altari agnum immaculatum offerri, ct immolari, et a populo manducari, et tamen vivum, et integrum permanere. Origenes in diversa loca Evangelii hom. 0. meminit ejus ritus, quo dicimus communicaturi: Domine non sum dignus. Cyprianus lib. iv. epist. 6. dicit eos, qui corpus Domini sumunt, in ipso Dominum suum amplecti. Nicsena Synodus in cano-

ne citato in ii. libro, quem canonem omnes etiam hseretici admittunt, dicunt, in sacra mensa situm esse agnum Dei, qui tollit peccata mundi. Neque responderi potest ipsum agnum esse in altari, sed partim in pane, partim in vino. Nam qui ita sentiunt, non ponunt revera integrum agnum; non enim ponunt animam, sed corpus tantum, et sanguinem: corpus autem, et sanguis sine anima non efficiunt agnum Dei, id est, Christum.

Hilarius lib. vm. de Trinitate, scribit, et saepius repetit, per manducationem Eucharistia} heri, ut ipse Filius Dei in nobis sit. Cyrillus Hierosolymitamus catechesi -i. mystagogica dicit, nos esse Christiferos, quando communicavimus, quia Christum ipsum in nobis habemus. 5. mystagogica dicit sub specie panis summum regem sumi, et ideo maxima reverentia sumendum, et cavendum ne in terram cadat. Ambrosius lib. de initiandis mysteriis cap. 9. dicit Christum in Sacramento illo esse, quia ibi corpus est Christi: colligit enim recte totum esse Christum, ubi pars est una, a qua cmterce divelli nequeunt. Basilius in Liturgia alloquitur Christum in Eucharistia latentem: a Qui supra, inquit, cum Patre sedes, et hic invisibiliter nobiscum es ». Hieronymus in epist. ad Hedibiarhqusest. 2.: « Ipse, inquit, conviva, et convivium, ipse comedens, ct qui comeditur», et in Apologia pro libris in Jovinianum, reprehendens illos, qui post actum con jugalem non audebant in Ecclesia sumere Eucharistiam, et tamen domi sumebant: « An, inquit, alius in publico, alius in domo Christi est? » Joannes Chrysostomus hom. 83. in Matthamm: « Ipsum, inquit, vides, ipsum tangis, ipsum comedis»; et homil. 24. in priorem ad Corinth.: a Non regium puerum, inquit, sed ipsum unigenitum Dei Filium accipis, etc. » et lib. vi de sacerdotio dicit, in illa hora communem omnium Dominum manibus tractari. Augustinus lib m. de Trinit. cap. 10. dicit, infantes, cum sacram hostiam vident, nescire quomodo facta sit illa species, tamen recte credere Dominum in illa specie oculis apparuisse mortalium, et tract. 11. in Joan. de Catechumenis, quia non communicant, dicit eos credere in Jesum, sed Jesum non se credere ipsis, et in Psalm. xxxm. dicit, Christum seipsum portasse manibus suis, quando dicebat: Hoc est corpus meum. Cyrillus Alexandrinus lib. v. in Joan. cap. 13. docet per sacram Eucharistiam

Christum in nobis manere, et habitare non solum per affectum, sed etiam reipsa.

Denique communis est Christianorum sensus, ut in Eucharistia sub specio panis se accipere credant non aliquod cadaver, sed ipsum vivum atque integrum Christum. Apud haereticos autem, qui concomitantium negant, non solum sumitur cadaver ipsorum opinione, sed etiam ipsi eorum ministri quoties Camam faciunt, toties Christum reipsa occidunt, vel certe occidere se credunt: qua* sane absurdissima sunt.

Accedit etiam ratio Scholasticorum. Nam quandocumque aliqua sunt, et manent inter se conjuncta, nisi novum miraculum fiat, non potest unum alicubi esse, ubi non sit etiam alterum, manente illa conjunctione. Seal corpus Domini, anima, sanguis, et divinitas inter se conjuncta sunt, nec potest jam solvi illa conjunctio; ergo ubi est corpus, ibi sunt reliqua, et similiter ubi est sanguis, ibi sunt reliqua.

  • Dices: Ista ratio non videtur solida: nam inde probaretur, ubicumque est divinitas, ibi etiam esse Christi corpus, et sanguinem, qumest haeresis Ubiquistarum. Respondeo: Regula illa debet intolligi sano modo. Qua; enim adaquate uniuntur, ita ut unum non pateat latius, quam alterum, in iis regula es! simpliciter vera. Si vero unum latius pateat, tunc ubicumque est minus, ibi est etiam majus, non e contrario. Ut causa exempli, quia gemina et annulus, sol et ccelum, anima et oculus non adaequate uniuntur, inde est, quod ubicumque est gemma, ibi est annulus; et ubi est sol, ibi est coelum solis, ubi est oculus, ibi est anima; non contra. Quoniam igitur divinitas longe superat humanitatem, ubicumque est humanitas Christi, ibi est cum ea etiam divinitas; non autem ubicumque est divinitas, ibi est humanitas.

Accedant miracula a Deo ostensa; nam ut credamus in specie panis esse corpus cum sanguine, non semel ex fractione panis, copiosus sanguis manavit. Exempla exstant in commentario Surii anni 1310. ct 1336. Item apud Vincentium in speculo historiali lib. xxx. cap. 24. et apud Alexandrum Alensem 4. par. qusest. 33. lnemb. 1. et in nova editione queest. 11. memb. 2. art. 4. §. 3.

Adde, quod argumenta hsereticorum levissima sunt. Calvinus lib. iv. Insfitut. cap. 17. §. 18. « Quod obtendunt, inquit, perconcomitantiam in corpore esse sanguinem, et in sanguine vicissim corpus, nimis sane fri-

volam est; cum symbola, quibus includuntur, ita distincta sint ».

Respondeo: Nimis sano frivola consequentia est, Symbola sunt distincta; ergo et res ipsae sunt disjunctae atque ab invicem separatae. Solum enim sequitur diversa esse, quae symbolis illis significantur; duobus enim signis duo significata respondent: non tamen sequitur res illas significatas a se invicem distare, et unam esse sine alia.

IdemCalvinus §. 3o.: «Primum, inquit, si sua illa, quam obtendunt, concomitantiaipsis negetur, quid facient? quis sanus, et sobrius Christi corpus Christum esse sib persuadeat? »

Respondeo: Si negetur concomitantia, negandae erunt Scripturio, et principia fidei certissima, et Patrum omnium consensus. Neque sumus tam stulti, ut dicamus per concomitantiam fieri, ut corpus Christi sit Christus, sed ut corpus Christi nusquam sit absque anima, et sanguine suo; et ideo ubi corpus Christi est, ibi totum Christum esse.

Idem denique §.74.: «Dominus panem ostendens corpus suum esse dicit, calicem dum rs endit. sanguinem vocat; humanse rationis audacia cuntra reclamat, panem esse sanguinem, vinum esse corpus; ac si Dominus nulla causa corpus suum a sanguine, et verbis, et sigi is distinxisset: et unquam fando auditum esset, corpus Christi, aut sanguinem Deum, et hominem appellari. Sane si designare se totum voluisset dicere poterat, Ego sum; non autem, IIoc est corpus meum. »

Respondeo: Nemo nostrum dicit, panem esse sanguinem, et vinum esse corpus, sed sub specie panis esse corpus cum suo sanguine, et sub specie vini esse sanguinem in suo corpore. Porro Dominus non sine causa distinx.t verbis, et signis corpus, et sanguinem, quia ita oportebat passionem, et mortem ejus repraesentari. Sed non ideo corpus, et sanguis reip*a ab invicem divulsa sunt, quia verbis, et signis distincta sunt: alioqui non posset pingi in una tabella caput alicujus, et in alia pedes, nisi reipsa caput a pedibus divelleretur. Etsi autem fando non est auditum, corpus Domini esse Deum, et hominem; quod neque nos dicimus: tamen qui sub specie illa panis latet, esse Deum, et hominem, omnes Patres dicunt, quos supra citavimus. Denique non dixit Dom nus, Ego sum; sed, Hoc est cordus, quia id solum exprimere voluit, quod eo signo reprfesenta-

tur. Nam alioqui Joan. vi. satis aperte dixit: Qui manducat me, vivet propter me.

Ilermannus Hamelmannus prrnter Calvini argumenta, quae ipse etiam repetit, argumentatur ex illis rhythmis sancti Thomm:

« Dogma datur Christianis, quod in carnem transit panis, et vinum in sanguinem. » Nullum autem datur dogma, quod in panem transit corpus, et sanguis. Et rursus profert illud: «Caro cibus, sanguis potus, manet tamen Christus totus sub utraque specie »>. Si enim sub utraque totus; non ergo sub altera tantum.

Respondeo: Haec sunt testimonia verbi Dei, quae se habere jactant contra dogmata Catholicae Ecclesiae, nisi enim S. Thomas rhythmum illum scripsisset, non haberetHermannus ullum argumentum, quo reprobaret inventum diabolicum (ut ipse vocat) concomitantiae. Sed nimis stupidus est, si existimat rhythmum S. Thomae pugnare cum doctrina ejusdem, et omnium Catholicorum. Dico igitur, nullum esse dogma, quod corpus, et sanguis in panem transeant: neque etiam rhythmus habet: In panem transit corpus, sed: « In corpus transit panis ». Vere enim (ut sanctus Thomas dicit) panis in carnem, et vinum in sanguinem transit: non panis in carnem, et sanguinem, neque vinum in sanguinem, et carnem: tamen quod non est sub specie panis ex vi conversionis, est ex vi concomitantise naturalis; et quod non est sub specie vini ex vi conversionis, est ex vi similiter concomitantise.

Quod autem nugatur Ilermannus, totum Christum esse sub utraque specie, non autem sub altera tantum; ex mera vel imperitia, vel impudentia nascitur. Dum enim sanctus Thomas dicit, totum Christum esse sub utraque, intelligit sub utraque disjunctirn, et seorsum: nam alioqui non poneret particulam adversativam (tamen) sed conjunctivam (et). Et praeterea caro, et sanguis non faciunt Christum totum, nisi addantur anima, et divinitas: non ergo significat sanctus Thomas (ut Hermannus somniat) totum Christum esse in Eucharistia, quia in pane est caro, et sanguis in vino.

Habemus ergo principale fundamentum eorum qui Communionem utriusque speciei necessariam esse judicant, prorsus inutile, et plane putridum esse. Unde Concilium Constantiense sess. xm. et Basileense sess. xxx. cum definiunt alteram speciem satis esse, hoc argumento utuntur, quia totus

Christus in altera, sicut in utraque sumitur. Nunc ad alterum fundamentum de ratione Sacramenti accedamus.

Chapter 98 of 133