Skip to the text

Caput XXIX. De veneratione hujus Sacramenti

Postrema controversia restat de veneratione sanctissimi Sacramenti; quse quidem brevissime disputabitur, quod magna ex parte dependeat ab his, quse jam dicta sunt.

Quod igitur ad adorationem attinet, Sacramentarii omnes negant, Sacramentum adorandum, et idololatriam appellant ejusmodi adorationem, ut patet ex Calvino lib. iv. Instifc. cap. 17. §. 3o. et alibi. Neque id mirum videri debet, cum ipsi non credant Christum reipsa esse preesentem, et panem Eucharistise reipsa nihil esse, nisi panem ex furno. Quare Clebitius in lib. de victoria

veritatis, et ruina Papatus Saxoniei 3. par. arg. 9. docet ex Lutheranorum sententia, qui agnoscunt in Eucharistia verum Christi corpus, necessario sequi adorationem esse concedendam. Et ministri Tigurini in Apologia, edita anno 1545, contra ultimam Lutheri confessionem, aperte fatentur, se cum Catholicis fideliter adoraturos Sacramentum, si crederent ibi esse verum Domini corpus.

Porro Lutherani distinguunt de adoratione, vel enim fit adoratio in usu coenae Domini, vel extra eum, ut cum defertur Eucharistia honoris gratia per plateas cum facibus, et hymnis. Et quidem extra usum, omnes fere clamant idololatriam esse illam adorationem. Unde Lutherus in lib. ad Waldenses vehementer agit contra processionem, quae fit in festo corporis Domini.

De adoratione autem in usu, non eodem modo loquuntur emines. Nam alii simpliciter damnant eam adorationem, etiamsi credant ibi esse corpus Domini vere, ut Lutherus in lib. de Eucharistia ad Waldenses, Philippus in judicio suo de coena Domini, quod edidit anno 1559, quando jam Sacramentarius magna ex parte factus erat. Item Illyricus in Confessione Antuerpiensi, et Apologia ejusdem Confessionis, cap. 14.

Alii tamen in usu coenae contendunt Christi corpus esse adorandum, ut idem Lutherus in formula Missae; et in lib. de verbis: Hoc est corpus meum, et alibi. Bucerus in actis Colloquii Ratisponensis, Joannes Brentius in Apologia pro confessione Wirtembergensi pericope 2. Kemnitius in 2. par. Examin. Tridentini Concilii, sess. xm. cap. 5. ubi tamen more suo insigne mendacium admiscet, nullum esse, qui dubitet an Christi corpus in ccena sit adorandum, nisi qui cum Sacramentariis aut neget, aut dubitet in ccena vere Christum esse praesentem. Sed hoc mendacium redarguit abunde Illyricus cum aliis, qui cum Sacramentarios acerrime oppugnent, negant tamen Christum in Eucharistia esse adorandum.

Tametsi autem posteriores isti auctores concedant Christum in Eucharistia esse adorandum: ut tamen a Catholicis, saltem in modo loquendi dissentiant, negant Sacramentum Eucharistiae esse adorandum, et eo nomine Catholicos reprehendunt, qua si apxoXocTpsiav doceant, quia Sacramentum ipsum absolute dicimus adorandum. Vide

Kemnitium et Brentium, loco cit. et Tilmannum Heshusium in lib. de erroribus Pontificiorum, tit. 17. errore 2 i. et 22.

Sed haec mera calumnia est. Catholici enim cum negent panem in Sacramento remanere, quomodo possent asserere apto- Xatpsexv, id est, panis adorationem? Neque ullus Catholicus est, qui doceat ipsa symbola externa per se, et proprie esse adoranda cultu latriae, sed solum veneranda cultu quodam minore, qui omnibus Sacramentis convenit, cultu autem latriae dicimus per se, et proprie Christum esse adorandum, et eam adorationem ad symbola etiam panis, et vini pertinere, quatenus apprehenduntur ut quid unum cum ipso Christo, quem continent. Quemadmodum, qui Christum in terris vestitum adorabant, non ipsum solum sed etiam vestes quodam modo adorabant, neque enim jubebant eum vestibus nudari, antequam adorarent, aut animo, et cogitatione separabant a vestibus, cum adorarent: sed simpliciter Christum, ut tunc se habebat, adorabant; tametsi ratio adorandi non erant vestes, imo nec ipsa humanitas, sed sola divinitas.

De modo autem loquendi, fatemur Sacramentum, ipsum dici adorandum, ut Concilium Tridentinum loquitur: sed hoc exponitur dupliciter. Qui enim sentiunt Sacramentum Eucharistiae formaliter esse cornus

Christi, ut est sub illis speciebus, concedunt etiam formaliter Sacramentum dici adorandum; qui autem docent Sacramentum Eucharistiae formaliter esse species panis et vini, ut Christum continent, illi docent consequenter Sacramentum Eucharistiae materialiter adorandum. Sed quiquid sit de modo loquendi, status quaestionis non est, nisi an Christus in Eucharistia sit adorandus cultu latriae.

His praemissis, probatur Christum in Eucharistia esse adorandum hoc argumento. Deo vero debetur adoratio latriae, Deuteron. vi. et Matth. iv: Dominum Deum tuum, adorabis, et illi soli servies. Christus autem ut est in Eucharistia, sive in usu, sive extra, est Deus verus, ut omnes fatentur; igitur adorandus est cultu latriae.

Ad hoc argumentum respondent Lutherus Illyricus et Calvinus. Primo negando consequentiam; quia Christus adorandus quidem est, sed ubi ipse jubet se adorari, sive ubi est ut adoretur: nimirum in ccelo. In Eucharistia autem non est ut adoretur, sed ut manducetur; non enim ait: Accipite et adorate, Sed: Accipite et manducate.

Secundo respondent, Christum quidem esse in Eucharistia Christum, sed corpus Christi nec esse idem corpus Christi et Christum.

Sed ista frivola sunt. Nam in primis adoratio Dei non est alligata certo loco, ut patet Joan iv. sed ubique Christus adorari potest et debet, quando cum eo tractare debemus: non enim convenit illi adora tio, quia in coelo est, vel in alio loco, sed quia est Deus. Praeterea non erat Christus quondam in prsesepi, ut adoraretur, sed ut membra ejus requiescerent, et tamen Magi illum in praesepi adorarunt, Matth. ii. Sic etiam cumatnbularet in terris, non ambulabat ut adoraretur, sed ut doceret, et tamen passim adorabatur, ut Matth. vm. ix. xiv. xv. xx. Joan. ix. et alibi. Et quando hic in terris principes aliquo proficiscuntur, non eunt ad eum finem, ut ab occurrentibus salutentur, et tamen nemo illis occurrit, quin se eis prosternat, ac reverenter salutet. Quare adversarii pluris faciunt principem externum, imo quemlibet amicum suum, quam Christum, cum solum Christum sine ullo honore excipiant, nec dignentur ei assurgere, nisi expresse id eis preecipiatur. Adde, quod licet non sit primaria ratio institutionis Sacramenti, ut Christus ibi adoretur, tamen etiani ista ratio quaedam fuit, ut haberemus Christum magis praesentem, et ut praesentem honoraremus: unde Eusebius Emissenus hom. 5. de Paschate, dicit institutum esse Sacramentum hoc, ut coleretur Christus jugiter per mysterium.

Altera solutio plane est impia et Nesto riana. Nam etiamsi non esset nisi corpus Christi in Eucharistia, tamen adhuc adorari deberet ab iis, qui recipiunt mysterium incarnationis: illud enim corpus unitum esset divinitati hypostatice etiamsi ab anima, et sanguine divulsum esset, ut fuit, quando jacuit in sepulchro. Adde, quod satis probavimus supra totum Christum esse in quavis Eucharistise specie.

Secundo, probatur adoratio ex traditione Patrum, et quoniam loca plurima in n. lib. adducta, et expansa sunt, hic satis erit loca ipsa annotare. Vide Dionysium de Ecclesiast. hierarch. cap. 3. par. 3. Clementem lib. n. constit. Apostol. cap. 61. Origenem homil.

  1. in diversa loca Evangelii; Cyrillum Hierosolymitanum cafcech. 3. mystag. Ambrosium lib. m de Spiritu sancto cap. 12 Eusebium Emissenum homil. 3. de Paschate; Theodoretum in ii Dialogo; Nazianzenum in oratione de sancta Gorgonia; sed duos pro omnibus audiamus. S. Joannes Chrysostomus homil. 61. ad populum Antiochenum: «Si pura sunt vestimenta, inquit, adora et communica ». Vide eumdem homil. 83. in Matth. homil. 24. in I ad Corinth. hom. 3. in epist ad Ephes. et in hom. de enceniis, et in altera de S. Philogonio. Augustimus in Psalm. xcvm: «Nemo, inquit, illam carnem manducat, nisi prius adoraverit». Vide eumdem epist. 118. cap. 3. epistol. 120. cap. 27. in Psalm. 21. conc. i.

Chapter 106 of 133