Caput XXII. Totam Sacramenti rationem in vini specie inveniri
Quaeritur igitur secundo, num in una specie tota Sacramenti ratio inveniatur. Ilinc enim valde in Catholicos haeretici invehuntur, quod Sacranae itu n Domini mutilent, et sic mutilatum, et imperfectum laicis porrigant. Nam vel panis, et calix sunt duo Sacramenta, vel unum. Si duo; ergo popuhim integro Sacramento fraudant. qui calicem ei negant. Si unum; ergo dimidiatum Sacranae itum laicis datur. Et confirmatur argumentum. Nam Eucharistia est convivium spiritua1^: ad convivium autem non sufficit c bus, sed requiritur etiam po us; quare populum parum civiliter tractant, qui ad sacras epulas eum invitant, et solum cibum sine potu illi tribuunt.
Ut qum^tio ista facfie, et perspicue explicetur, revocandum est ad memoriam, Eucharistiam tribus modis considerari posse. Primo, ut sacrificium. Secundo, ut pignus divini amoris. Tertio, ut Sacramentum. De singulis breviter explicabimus, utrum in una tantum specie salvari possint, tametsi praecipua nostra quaestio de Sacramento sit.
Sit igitur prima propositio: «Eucharistia, ut est pignus amoris, potest optime in quavis specie conservari ». Nam Eucharistia est pignus, quatenus significat, et ex! libet Christum praesentem: id autem quaelibet species facit. Unde etiam Ecclesia Catholica unam tantum speciem exhibet spectandam, extra sacrificium, et in processione chcumfert.
Secunda propositio: « In una specie non habetur perfecte, et integre sacrificii ratio, sed utraque necessaria est ». Nam Eucharistia, ut sacrificium, significat Christi passionem: est*enim quaedam imitatio sacrificii in cruce peracti. Sola autem species panis non repraesentat exacte Christum, ut mortuum, nisi ab altera parte conspiciatur sanguis, ut effusus. Et similiter sola species vini non repraesentat sufficienter Christum, ut immolatum; non enim solus sanguis est victima.
Praeterea in sacrificio Missae debet essereipsa quod fuit in typo in sacrificio Melchisedech, cum sit Christus Sacerdos secundum ordinem Melchisedech, Psalm. cix. Melchisedech autem obtulit panem et vinum, Genes, xiv. Denique sacrificium proprie ordinatur ad remissionem peccatorum; unde dicitur propitiatorium: sine sanguinis autem effusione, non ht remissio, Heb. jx. Necesse igitur fuit, ut perspicue repraesentaretur sanguinis effusio.
Idem colligitur ex Ecclesiae consuetudine, quae n mquam passa in ullo casu est sacrificium offerri sine utraque specie, si utraque species haberi possit. Nam in Concilio Toiet. VII, caa. 2. statuitur, ut si Sacerdos post inchoatum sacrificium, id est, post consecratam unam speciem (ut cont uuniter exponitur illud decretum) adeo aegrotare incipiat, ut prosequi nequeat, alius Sacerdos succedat, et perficiat sacrificium. Et S. Thomas3. par. quaist. Lxxxm. artic. d. addit, si Sacerdos po t consecratam unam spici- m, recordetur se non esse jejunum, aut esse in peccato mortali, a it excommunicatu n, aut alio vinculo impeditum, doleat corde cuin proposito 1 faciendi postea, quod debet, et nullo modo imperfectum sacrificium r linquat. Itaque duarum specie rum necessit is, q iod non advertunt adversarii, potissimum ad sacrificium pertinet.
Tertia propositio: « In qualibet specie invenitur tota essentia, ac ratio Sacramenti: ita ut hostia consecrata, ut conservatur in templis, et ut a laicis sumitur, sine specie vini, absolute, vere, et proprie dici debeat Sacramentu m Eucharistiae, non Sacramentum mutilatum, aut dimidiatum ». Quae sententia habetur expresse in Concilio Trident. sess. xxi. cap. 3. ubi definitur, sub una specie non solum totum Christum sumi, sed etiam verum Sacramentum.
Probatur jam haec sententia. Nam in quolibet Sacramento requiritur significatio, et causalitas. est enim Sacramentum signum, e, causa gratiae. Haec autem reperiuntur in qualibet specie, id est, tam in specie panis, quam in specie vini seorsim sumptis. Siquidem significatio Eucharistiae, ut Sacramentum, duplex est, juxta duplicem ejus effectum. Prior est significatio internae refectionis. Posterior est sign ficatio unionis fidelium inter se, et cum Christo. De priore dicitur Joan. vi.: Caro mea vere est cibus etc. De posteriore I Corinth. x.: fimis panis, et unum
corpus multi sumus, qui da uno pane participamus.
Utraque autem significatio in qualibet specie reperitur. Nam in specie panis significatur sufficienter refectio animae, etiamsi non adderetur species vini, et similiter in specie vini, etiamsi non adderetur species panis. Nam etiamsi species panis non significet refectionem spiritualem, nisi per modum cibi; et species vini non significet eamdem refectionem, nisi per modum potus: tamen ut aliquid dici possit absolute, et vere Sacramentum, satis est, si significet refectionem aliquam spiritualem, et eamdem revera efficiat. Quocirca duo illa signa, species videlicet panis, et species vini, non tam essentiales, quam integralcs partes hujus Sacramenti esse videntur: ex quo sequitur, ut Eucharistia sub una specie sit verum, et integrum Sacramentum essentialiter, licet etiam pars Sacramenti dici possit, si partes materiales symboli externi considerentur. Dixi autem (exparte symboli externi), nam ex parte rei significatae, id est, ex parte refectionis spiritualis, nihil deest ulli speciei: siquidem in spirituali refectione non distinguuntur cibus, et potus, sed una, et eadem res, et nutrit, quod est cibi officium, et refrigerat, sive irrigat, et inebriat mentem, quod est officium potus. Itaque in divinis litteris justitia, et sapientia, et similia dicuntur esuriri, et sitiri ut cibus, et potus Matth. v: Beati, qui esuriunt, et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Vides eamdem justitiam, et cibum esse, et potum. Et Eccles. xxiv.: Qui edunt me, adhuc esurient, et qui bibunt me, adhuc sitient. Et Cyprianus sermone de ccena Domini disertis verbis dicit, ad eamdem rationem pertinere cibum, et potum spiritualem: et similia docet Augustinus in illud Psalm. cui: Panis cor hominis confirmet. Quare Joan. vi. licet dicat Dominus: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus, tamen ibidem ait: Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum; et qui manducat me, vivet propter me.
Jam quod attinet ad aliam significationem, manifestum est in specie panis etiam sola, optime significari unionem fidelium cum Christo, et inter se. Nam panis quatenus constat ex multis granis in unum redactis, significat unionem fidelium; quatenus
constat ex farina et aqua, significat unionem Christi cum Eclcesia, ut Cyrianus testatur lib. 2. epist. 3. ad Caecilium. Quocirca beatus Paulus cum dixisset: Unum corpus sumus qui de uno pane participamus, non putavit esse addendum: et de uno calice bibimus; quia nimirum intelligebat ex sola panis specie sufficienter significari hanc unionem. Idem dici potest de specie vini. Vinum enim, quod ex multis uvis confluat, unionem fidelium inter se designat; quod autem in sacro calice aqua vino admisceatur, eodem Cypriano teste, unionem Christi cum Ecclesia repraesentat. Quod ergo ad hanc significationem attinet, nihil desiderari potest in qualibet specie ad verum et integrum Sacramentum.
Jam vero quantum ad causalitatem, seu efficientiam, eadem reperitur in qualibet specie Sacramenti hujus: nam tota efficientia nascitur ex ipso Christo, qui sub illis speciebus continetur, ut supra diximus, cum de natura Sacramenti Eucharistia} disputaremus. Christus autem idem et totus est tam sub specie panis, quam sub specie vini, ut capite superiore demonstratum est: quare eadem efficientia est in specie panis, qua; in specie vini; et eadem in singuilis, quae in utrisque simul sumptis.
Huc accedit, quod quaelibet species habet propriam materiam, propriam formam, et quod est amplius, propria quadam actio ne, et consecratione conficitur, nec ullo modo, ut Sacramentum sit, una species pendet ab alia. Nam Dominus prius sub specie panis Sacramentum confecit, et manducandum dedit, ac deinde manducatione absoluta, sub specie vini Sacramentum confecit, et bibendum tradidit. Et Ecclesia Catholica, non sine causa post speciem panis consecratam, Sacramentum popu!o adorandum exhibet antequam sub specie vini consecrare aggrediatur.
Accedit etiam communis fidelium consensus: nemo enim hostiam consecratam videns, dicit esse partem Sacamenti, aut Sacramentum mutilum, sed Sacramentum simpliciter omnes appellant.
Accedunt denique typi et figurse Testamenti veteris. Quae enim figurae erant Eucharistiae, ut Sacramentum est, in sola specie manducabili consistebant, vel in sola specie
Chapter 99 of 133