Skip to the text

Caput XIII. Solis Domini verbis fieri consecrationem

Primum igitur id probatur exemplo Domini, et Apostolorum. Nam ut Evangelistae referunt Matthaeus cap. xxvi. Marcus xiv. et Lucas xxii. et Paulus i Corinth. ii. Dominus cum Sacramentum hoc instituit, et primus confecit, non solum non jussit legi epistolam ad Corinthios, quae nondum exstabat, sed nec ullam aliam lectionem, neque ullam habuit concionem. Pari ratione Apostoli antequam scriberentur Evangelia ct epistolae, nihil legebant, nisi forte Psalmos, vel, ut S. Gregorius scribit lib. 7. epist. 63. solam orationem Dominicam ad consecrationem addebant. Neque B. Paulus i Corinth. n. jubet, ut illud caput, aut aliud ejusmodi deinceps legatur. Praeterea Dominus verba illa: Hoc est corpus meum, et Ille est calix sanguinis, non historice, recitavit, sed significative, ut notum est. Calvi njshc igitur, qui illa verba historice recitant, et tanquam essentiam Sacramenti, lectionem et concionem adhibent, non sequuntur Domini institutionem, sed capitis sui somnia, et figmenta.

Ex eodem Domini exemplo, et Graeci refelli possunt. Dominus enim nec dixit, nec dici jussit illas praeccs: «Fiat hic panis corpus Christi, ct hoc vinum sanguis Christi; » sine quibus non existimant ipsi Sacramentum rite confici posse. Nam si ea Dominus dixisset aut dici jussisset, id haberemus in Scriptura, vel in traditione. In Scriptura non habemus, solum enim Evan geli stee referunt, Dominum egisse gratias Patri, et panem benedixisse, ac dixisse: Accipite, manducate, Hoc est corpus meum etc. Quibus verbis Dominus gratias egerit, non constat. Nec possunt Graeci illa sua verba: « Fiat hic panis corpus Christi tui etc.. » includere in illis verbis Evangelii; Gratias agens, non enim ista verba sunt gratiarum actionis, sed petitionis cujusdam. Benedictio autem, aut illis verbis facta est: Hoc est corpus meum, et Hic est sanguis meus, ut Catechismus Romanus, ct Theologi communius docent: aut certe in Evangelio non habetur, quibus verbis, Dominus benedixerit: nullus etiam veterani trudidit Dominum usum fuisse illis verbis: « Fiat hic panis corpus Christi etc. » Ergo neque ex Scriptura, neque cx traditione probari potest, Graecos id facere quod Dominus fecit, aut fieri jussit.

Neque obstat, quod in Liturgia S. Jacobi, et aliorum Patrum habeantur illa verba: « Fiat hic panis corpus Christi tui. » Nam non omnia, queo in Liturgia habentur, deprompta sunt ex Domini exemplo, aut praecepto; constat enim multa esse addita ab aliis. Itaque probare deberent Greeci aliquo testimonio, quod tamen non possunt, verba illa ex Domini verbis, aut factis manasse.

Jam vero ex eodem loco probemus, formam Latinae Catholicse Ecclesiee ex Christi exemplo, et preeeepto 'rectissime defendi. Ac primum, quod Dominus dixerit ea verba, qua} nos dicimus, dum Eucharistiam conse¬

cramus, Evangelistae, et Paulus Apostolus disertis verbis testantur. Sed probandum est, quod Dominus illis verbis consecraverit, et quod jusserit ea a nobis dici, et tandem, quod illis verbis a nobis prolatis continuo fiat consecratio.

Quod attinet ad Christi exemplum, sententia communis non solum Theologorum recentiorum, sed etiam veterum Patrum est, Christum consecrasse i ilis verbis: Hoc est corpus meum, Hic est sanguis meus. Ita enim docent Tertullianus, Cyprianus, Chrysostomus, Ambrosius, et alii; qua} Patrum testimonia paulo infra afferemus. Praeterea sunt urgentissimae rationes. Nam si Dominus alio modo consecrasset, alio nos consecrare vellet, non dixisset: Hoc facite. Deinde sacerdos in persona Christi consecrat; et ideo non dicit, Hoc est corpus Christi, sed: Hoc est corpus meum, et nihil est aliud nostra consecratio, quam repetitio illius prima}, qua} a Christo facta est, ut Chrysostomus scribit homil. 83. in Matthaeum. At quomodo in persona Christi id facimus, et quomodo ista est illius primae repetitio, si Christus sola voluntate, nos verbis consecramus? Denique conveniunt omnes, Dominum instituisse Sacramentum Eucharistiae, cum ipse primus Eucharistiam consecravit; ergo oportuit eum non solum consecrare, sed etiam consecraro ritu Sacramentali, ct illo ipso ritu, quo deinceps nos uti debebamus. At consecrare sola voluntate, non est consecrare ritu Sacramontali, sed est miraculo quodam extraordinario effectum producere Sacramentalis consecrationis,, sine Sacramentali consecratione, quemadmodum cum idem Dominus Magdalcnam absolvit sola potestate, non censetur Sacramentum instituisse, quia id non fecit ritu Sacramentali.

Quod illa verba ex Domini preeeepto a nobis dici debeant, quidquid dicat Bucerus, patet ex illis verbis, Hoc facite; illud enim jubet, ut totam actionem Christi imitemur. Christus autem non benedixit, et fregit panem sine ulla prolatione verborum, sed dicendo: Hoc est corpus meum. Neque obstat, quod non dixerit, Pronuntiate haec verba: satis enim est, quod jusserit nos imitari ipsius actionem, praesertim cum accedat universa} Ecclesia} perpetua consuetudo, qua} nunquam ista verba frequentasset in actione Missae, nisi intellexisset hoc esse a Domino praeceptum. Et est simile de Baptismo. Nam nusquam dixit Dominus, Baptizare dicentes,

Ego to baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; et tamen, non solum Ecclesia, sed etiam Lutherani, et Calvinistae utuntur istis verbis in Baptismo, ac sentiunt ita I) ominum prae cepisse.

Quod autem post illa verba recitata, statim adsit corpus Domini, et sanguis, et proinde vi illorum fiat consecratio, probatur: quia alio qui verba essent falsa: si differretur praesentia corporis Domini, usque ad aliorum verborum recitationem, ut Graeci volunt; non enim Dominus dixit, Hoc erit, sed: Hoc est corpus meum. Unde etiam supra in disputatione de transubstantiatione ostendimus, illa verba Domini non posse defendi ut vera, nisi per illa fiat transmutatio panis, et vini in corpus, et sanguinem Domini. Idem patet cx consuetudine Ecclesiae, quae est, ut mox prolatis illis verbis Domini, Eucharistia demonstretur populo, et adoretur.: quod certe nullo modo fieri deberet, si nondum esset facta consecratio. Adde ultimo, morem esse Graecorum, ut Bessarion Cardinalis Graecus refert, in libro de verbis consecrationis, ut verba Domini: lloc est corpus meum, et Hic est sanguis, etc. alia voce proferantur, et populus ud atraque respondeat, Arnen. Et rursus, ut verbis illis prolatis continuo a Diacono demonstrentur populo oblata: qui duo ritus aperte declarant, etiam apud Graecos consecrari panem., et vinum per sola verba Dominica, licet contrarium sentiant aliqui ipsorum Doctores. Nam, Arnen, est particula confirmantis; quomodo autem Graeci populum docent, ut respondeat A rnen aul illa verba: Hoc est co:pus meum: si non vere est corpus Domini, sed merus panis, dum dicitur Amenl et cur, quaeso, Diaconus ostendit oblata post illa verba immediate, si revera nondum facta est transmutatio?

Secundo, probatur haec veritas ex traditione Ecclesiae, et Patrum. Ac primum contra Lutheranos, et Calvinistas, quod verba consecrationis Eucharistiae dicantur ad panem benedicendum et mutandum, non ad populum instruendum, perspicuum est ex omnibus Liturgiis etiam antiquissimis, ut Clementis, Jacobi, Basilii, Chrysostomi, Ambrosii, et Romana, quae S. Petri esse censetur, et omnibus omnino, quae usquam exstant. Nam in omnibus verba Domini: Hoc est corpus meum, et Hic est sanguis, recitantur seorsim, et non solum in lectione epist. aul Corinthios, ut Calvinistae faciunt: et recitantur certo ritu, et admixtis precibus ante, et post,

ut plane appareat fieri Sacramentum, non concionem. Quare ritus ccenae Calvinistarum non solum est novus, sed plane inauditus in antiqua Ecclesia.

Deinde, sancti Patres dicunt corpus Domini fieri mystica prece, aut invocatione divini nominis, autsolemni benedictione, autgratiarum actione, aut certa consecratione: quae omnia evidenter ostendunt; verba illa non dici ad instruendum populum, sed ad panem ipsum sacrandum. Justinus Apolog. ii. dicit, prece fieri Eucharistiam. Augustinus lib. m. de Trinit. cap. i. dicit mystica prece. Idem Cyprianus lib. i. epist. ult. Cyrillus Catech. 3. et . mystag. et Eusebius Emisscnus serm. o. de Paschate dicunt invocatione summi nominis fieri Eucharistiam. Cyrillus Alexandrinus lib. xi. in Joan. cap. 24. et alii passim, dicunt benedictione fieri, imo ipse Apostolus i. Corinth. x.: Calix benedictionis, cui benedicimus. Irenaeus lib. iv. cap. 57. « Quomodo, inquit, constabit eis, eum panem, in quo gratiae actae sunt, esse corpus Domini sui etc. » Ubi vides gratiarum actione fieri corpus Domini. Denique Augustinus lib. xx. contra Faustum, cap. 13. « Panis noster, inquit, et calix certa consecratione mysticus fit nobis, non nascitur: et quod non ita fit, alimentum est refectionis, non Sacramentum religionis. » Quare si ab Augustino quis quaereret quid de coena Calvini sentiret, responderet, alimentum esse refectionis, non Sacramen t um religion is.

Atque luec pauca contra Lui heranos sufficiant: nunc contra Graecos afferamus testimonia Patrum Graecorum et. Latinorum. Justinus in secunda Apologia prope finem dicit, panem fieri corpus Domini per preces verbi Dei. Quao sint autem illai preces, ipse paulo post exponit, cum dicit, haberi in Evangeliis, et esso illa verba, queo Dominus dixit: Hoc est corpus meum, Hic est sanguis meus; Irenaeus lib. v. cap. 1. dicit, mixtum calicem, et panem percipere verbum Dei, et tunc fieri Eucharistiam. Non est autem aliud verbum Dei in consecratione Eucharistiae, nisi: Hoc est corpus etc. nam illa verba, quae Graeci addunt, non sunt verba Dei, sed preces ab hominibus excogitatae.

Tertullianus lib. iv. in Marcionem disertis verbis ait, Christum acceptum panem corpus suum fecisse, dicendo: Hoc est corpus meum. Cyprianus non minus perspicue in serm. de coma Domini, et Christum his verbis consecrasse, et nos iisdem consecrare debere affirmat: « Hoc est, inquit, corpus meum. Manducaverant, et biberant de eodem pane, secundum formam visibilem: sed ante verba illa, cibus ille communis tantum nutriendo corpori commodus erat, et vitae corporalis subsidium ministrabat. Sed ex quo a Domino dictum est, Iloc facite in meam commemorationem, htec est caro mea, et hic est sanguis meus: quotiescumque bis verbis, et hac fide actum est, panis iste substantialis, et calix benedictione solemni sacratus, ad totius hominis vitam, salutemque proficit, simul medicamentum, et holocaustum ad sanandas infirmitates, et purgandas iniquitates existens. » Iloec ille.

Gregorius Nyssenus in orat. Catechetica apud Euthymium in Panoplia titul. 21: « Panis, inquit, statim per verbum in corpus mutatur, ut dictum est a Verbo, Iloc est corpus meum. » Et supra dixerat, panem verbo Dei sanctificatum, mutari in corpus Domini: non est autem verbum Dei, oratio illa Graecorum. Ambrosius lib. iv. de Sacram. cap. 4. (c Cum, inquit, venitur, ut conficiatur venerabile Sacramentum, jam non suis sermonibus sacerdos, sed utitur sermonibus Christi. » Et cap. 3. explicat quae sint verba Domini, quibus hoc Sacramentum conficitur, et recitat illa: Iloc est corpus meum etc. et in lib. de initiandis mysteriis cap. 9. « Ipse clamat Dominus Jesus: Hoc est corpus meum, ante benedictionem verborum coelestium alia species nominatur; post consecrationem, corpus Christi est. »

Chrysostomus hom. 2. in II ad Timoth. c Quemadmodum, inquit, verba qua} locutus est Christus, eadem sint quae sacerdotes nunc quoque pronuntiant, ita et oblatio eadem est; eadem quoque Baptismi ratio est. » Haec ille. Ubi illud est observandum Chrysostomum probare voluisse, nihil minus habere Eucharistiam quae conficitur a malo sacerdote, ab ea, quae conficitur a bono, etiamsi ille sit B. Petrus, aut Christus ipse. Id autem probat, quia semper Eucharistia efficitur virtute eorumdem Christi verborum; certum autem est Christum non dixisse verba illa, quibus Graeci utuntur: « Fiat hic panis corpus Christi tui etc. » Quare ex sententia Chrysostomi falsa est Graecorum recentiorum sententia. Idem Chrysostomus in serm. de proditione Judae: « Hoc est, ait, corpus meum. Hoc verbo proposita consecrantur. Et sicut illa vox, quae dixit, Crescite et multiplicamini, et replete terram, se¬

mel quidem dicta est, sed omni tempore sentit effectum ad generationem operante natura: ita et vox illa semel dicta est, sed per omnes mensas Ecclesiae usque ad hodiernam diem, et usque ad ejus adventum praestat sacrificio firmitatem. »

Ad hunc locum respondere conati sunt Nicolaus Cabasilas, ctpost eum Marcus Epliesinus. Dicunt autem sententiam Chrysostomi esse, verbo Domini consecrari panem, sed cooperante prece sacerdotis: sicut etiam illis verbis: Crescite et multiplicamini, producuntur animantia, sed non sine cooperatione naturalium causarum.

Hanc solutionem multis verbis refellit Bessarion in suo lib. de verbis consecrationis. Summa est, discrimen inter illa verba: Crescite et multi plicamini; et ista: Hoc est corpus meum, ex ipso Chrysostomo sumi debere. Ipse enim dicit, illa verba: Crescite et multiplicamini, esse efficacia operante natura, quia nimirum Deus per illa verba nihil immediate produxit, sed tantum tribuit naturae fueeunditatem, et instituit, ut quandocumque tales causae existerent, talis etiam sequeretur effectus. Ista autem verba: Hoc est corpus meum, non dicit Chrysostomus, esse efficacia operante humana prece: sed simpliciter dicit, Christum per illa operari. Sicut enim in prima ccena} institutione, Christus per illa verba sua sine ullius humana} precis cooperatione corpus suum ex pane fecit: ita etiam nunc per illa eadem verba idem opus facit. Sed de Chrysostomo hactenus.

Augustinus serm. 28. de verbis Domini: « Dixi vobis, quod ante verba Christi, quod offertur in altari, panis dicitur; ubi verba Christi deprompta fuerint, jam non panis dicitur, sed corpus appellatur. » Et apud Gratianum de consecrat, dist. 2. can. Utrum, dicit Augustinus eamdem esse Eucharistiam a bono et malo consecratam, quia non merito precantis, sed verbo efficitur Creatoris. Eusebius Emissenus sermon. 3. dePaschate. a Invisibilis sacerdos visibiles creaturas in substantiam corporis, et sanguinis sui, verbo suo secreta potestate convertit, ita dicens: Accipite et edite, Hoc est corpus meum: et sanctificatione repetita, Accipite et bibite, Hic est sanguis meus. » Isichius lib. vi. in Levit, cap. 22. Per ejus virtutem, et prolatum ab eo verbum, qua} videntur, tam sauctificata sunt, quam cunctum carnis sensum excedunt. Joarmes Damascenus lib. iv. cap. IU de fide: « Dixit, inquit, Dominus. Hoc est corpus meum, et, hoc facite in meam commemorationem: et omnipotenti ejus praecepto efficitur donec veniat. » Paschasius lib. de corpore Domini, cap. 12. « Virtute Spiritus sancti per verbum Christi, fit sanguis Domini. »

Denique idem habent Alcuinus lib. de divin. offic. cap. de Missa; Amalarius lib. m. de offic. Ecclesiast. cap. 24. Andelmannus in epist. ad Berengarium, et omnes Latini scriptores posteriores.

Atque haec quidem sunt testimonia contra Graecos, quibus addi possunt rationes. Prima est hujusmodi. Eadem ratio est Baptismi et Eucharistiae, ut Chrysostomus docet in 2. hom. in ii. epist. ad Timoth. et Augustinus apud Gratianum distinet. 2. de consecr. can. Utrum. At in Baptismo id, quod Sacramentum facit, non sunt humanae preces quae praecedunt, vel sequuntur infusionem aquae; sed illa verba Domini: « Baptizo te, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, » sive ut Graeci dicunt: « Baptizetur talis in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, » quae dicuntur dum infunditur aqua, ut omnes fatentur, et inde manifeste colligitur, quia si quis solis illis verbis baptizetur, « Ego te baptizo etc. » nulla adjuncta prece, censetur ab omnibus baptizatus, nec vel ab ipsis Graecis rebaptizaretur. Ergo in Eucharistia id, quod Sacramentum facit, non sunt preces humanae, sed verbum Domini: Hoc est corpus meum, hic est sanguis etc. alioqui unum Sacramentum verbo Domini conficeretur, aliud autem verbis hominum.

Secunda ratio est. Sacramenti confectio debet esse certissima, sive a bono, sive a malo ministro fiat; ergo non debet pendere ab humana prece, nisi constet de pacto absoluto, et promissione facta ejusmodi precibus a Deo. Nam sine ejusmodi pacto preces humanae non necessario sunt impetrato rise, praesertim si a malo ministro fiant: non autem constat tale aliquod pactum factum esse a Deo de exaudienda oratione illa Graecorum.

Neque valet responsio Cabasilse, qui dicit Sacramentalium precum effectum esse certissimum, quia Deus promisit se exauditurum: et ponit exemplum de extrema Unctione, quae est Sacramentum, et tamen ejus forma sunt preces sacerdotis. Hoc, inquam, non valet, nam in extrema Unctione habemus promissionem Dei expressam in sacris litteris Jacobi ult. et eodem modo sentiendum

est de aliis formis Sacramentorum, sive habeant formam precum, sive non, modo constet ex verbo Dei, aut ex testimonio Ecclesiae, talia verba esse formam Sacramenti. Graeci autem non possunt ostendere ex verbo Dei, neque ullo testimonio Ecclesiae illas suas preces esse formam Sacramenti, aut illis annexam esse divinam promissionem. Et confirmatur ex doctrina S. Augustini. Nam lib. vi. contra Donatistas, cap. 23. cum objecissent quidam, precibus haereticorum non posse aquam sanctificari, et ideo Baptismum ab haereticis datum non esse ratum: respondit Augustinus, quidquid sit de precibus illis, quae simul cum verbis Evangelicis in Baptismo dici solent, Deum adesse verbis Evangelicis, quibus jussit Baptismum dari, et ideo si illa verba recte pronuntientur, Baptismum ratum esse: etiaimsi preces adjunctae, non solum ab haeretico dicantur, sed etiam fortasse haereticae sint; quia nimirum promissio divina adligata est verbis Evangelicis, non humanis precibus.

Tertia ratio est. Quia fatentur Graeci, Christum consecrasse Eucharistiam verbis illis: Hoc est corpus meum, sine aliis precibus: id enim praeter antiquos, quorum testimonia citavimus, ipse etiam Cabasilas fatetur in explicatione Liturgise, cap. 30. et Latini etiam fere omnes. Tametsi enim Innocentius III. lib. iv. de mysteriis Missae, cap. 0. opinatus sit Christum nullis verbis consecrasse: id tamen communiter refelli solet; et ipse idem Innocentius in epistolis decretalibus cap. Cum Marthse, de celebratione Missarum, admittit Dominum consecrasse.illis verbis, quae in Evangelio habentur. Igitur videtur evidenter sequi, etiam nos solis illis verbis consecrare; nam Dominus ait: Hoc facite, nimirum quod ego feci.

Quarta ratio. Omnium consensu, sacerdos consecrat in persona Christi, sive quod idem est, Christus consecrat per os sacerdotis: ut saepe Chrysostomus dicit, et habetur etiam in Concilio Florentino in instructione Armenorum. At illa sola verba: Hoc est corpus meum, etc. dicuntur a Christo per os sacerdotis; illa enim alia: « Fac panem istum pretiosum corpus Christi tui, » non (Jicuntur in persona Christi, sed plane in persona ministri, ut minister est a Christo distinctus, ut patet. Consecratio igitur non fit aliis verbis, quam illis, quae a Christo initio prolata sunt.

Quinta ratio. Si esset vera Graecorum sententia simul fierent corpus, et sanguis Domini; nam ipsi una oratione utramque speciem consecrant; at Dominus seorsim, et diversis verbis consecravit, primo corpus, deinde sanguinem, ut cx Evangoliis apertissime constat.

Solvuntur objectiones Graecorum et* Latinorum

contra formam consecrationis Eucharistiae.

Nunc ad argumenta ipsorum veniamus. Ac primum Graeci argumentum petunt ex Liturgia S. Clementis, quae habetur lib. vm. constitut. Apostol. cap. 12. alias 17. S. Jacobi, S. Basilii, et S. Chrysostomi, in qua post verba Domini recitata: Accipite, manducate, hoc est corpus meum, etc. habetur illa oratio: « Fac Domine, panem istum corpus Christi tui etc. » non enim panem appellarent sancti isti Patres, neque peterent mutari in corpus Domini, si id jam esset factum per verba Domini antea recitata.

Respondeo: Tres solutiones dari possunt ad haec loca. Prima est, fortasse mutatum esse ordinem istarum Liturgiarum, et hanc orationem: « Fac panem istum etc. » debere collocari ante verba Domini, non post ea. Ita sensisse aliquos testatur Bessarion in suo lib. de verbis consecrationis; et conjectura non levis esse potest hujus mutationis, quod in Liturgia Romana habeatur similis oratio ante verba Domini. Sic enim nos dicimus: « Quam oblationem tu Deus in omnibus, quaesumus, benedictam, adseriptam, ratam, rationabilem, acceptabilemque facere digneris, ut nobis corpus, et sanguis fiat dilectissimi Filii tui Domini nostri Jesu Christi, qui pridie quam pateretur etc. » quo ordine ista omnia recitat etiam Ambrosius lib. iv. de Sacramentis, cap. 5. Non est autem verisimile, Ambrosium et Rasilium, qui coaetanei fuerunt, tam diverso ordine Liturgiam celebrare consuevisse.

Secunda solutio est, quam attingit Bessarion loco citato, oratione illa Graecorum non peti, ut verba sonare videntur, mutationem panis in corpusDomini, quippe quae jam facta est; sed peti confirmationem, et stabilitatem rei jam factae, non quod sacerdos timeat,

ne evanescat munus jam consecratum, sed ut ostendat desiderium suum, et amorem erga praesentiam Dominici corporis. Similis locutio est Mare. 5. ubi mulieri, quae sanata jam fuerat per contactum fimbriae Domini, Christus ait: Fides tua te salvam fecit, vade in pace, et esto sana a plaga tua. Ubi illud: Esto sana, non significat, Yolo ut sanctis; jam enim sana erat: sed idem est, ac si dixisset, Placet quod sanata sis: ratum habeo, quod factum est. Similis locutio est Luc vii. ubi primum dicitur de Magdalcna: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum; et postea tamen Dominus eidem dicit: Remittuntur tibi peccata tua; quasi tunc primum dimitterentur, cum tamen antea jam remissa fuissent.

Tertia solutio, eaque omnium solidissima est, per ea verba non peti absolute, ut panis fiat corpus Domini, sed ut nobis fiat, id est, ut panis ille consecratus, qui revera jam est in se corpus Domini, fiat per effectum nutritionis spiritualis etiam nobis corpus Domini: Qui enim indigne manducant, ut Paulus ait i. Corinth. xi. judicium sibi manducant. Hanc esse veram intelligentiam illarum precum, probari potest multis modis. Primo, quia in Liturgia Caementis et Basilii, non dicitur: « Fac panem istum corpus Christi, » sed « Ostende panem ipsum corpus Christi etc. » Neque dubium est, quin Jacobi, et Chrysostomi Liturgke, quee habent {Fac) idem significare voluerint: porro Ostende panem esse corpus Domini \ significat, Ostende per effectum salutarem in mentibus nostris, istum panem sanctifieatum, non esse panem vulgarem sed coelestem.

Secundo idem patet ex similibus precibus, sed clarioribus, quae habentur in Liturgia Latina. Nam ante consecrationem (ut supra notavimus) dicit: « Fiat nobis corpus, et sanguis: )> non autem fiat simpliciter; et post consecrationem iterum petimus idem per illa verba: « Jube haec perferri per manus S. Angeli tui in sublime altare tuum etc. » ubi id solum petimus, ut sacrificium nobis sit utile.

Tertio denique idem patet ex confessione multorum Graecorum, qui in ultima sess. Concilii Florentini interrogati a summo Pontifice Eugenio, cur post consecrationem Eucharistiae dicerent illas preces, quibus videtur peti consecratio, responderunt se nihil dubitare, quin consecratio fieret per verba Christi; illas autein preces addi, ut peteretur a Deo nobis utilitas ex tanto sacrificio, eo modo, quo Latini idem petunt per illam orationem: « Jube ha3C perferri. »

Duse alise solutiones ad idem argumentum sunt apud Bessarionem; sed esc minus solidse esse videntur.

Secundum argumentum sumunt ex testimonio S. Dionysii Areopagitse, qui in lib. de Ecclesiastica hierarchia, cap. 3. post illa verba: Hoc facite in meam commemorationem, ponit consecrationem Eucharistiae. At verba Domini: Hoc est corpus meum, dicuntur ante illa: Hoc facite in meam commemorationem; ergo ex Dionysii testimonio, consecratio non fit per verba Domini: Hoc est corpus meum.

Respondeo: Dionysius non explicat quibus verbis fiat consecratio, neque quid ante illa verba: Hoc facite, dictum fuerit; neque etiam quid post illa: quare incertum est, quid sibi Dionysius velit. Probabile autem est, in Liturgia, qua utebatur Dionysius, bis fuisse illa verba: Hoc facite, semel in oratione quadam, quse se excusat Sacerdos, quod audeat tantum munus aggredi; quia Dominus ipse id jussit dicens: Hoc facite, et hujus orationis meminit eo loco Dionysius; et rursus postea in loco proprio peracta consecratione, ut in omnibus Liturgiis habentur.

Tertium argumentum sumunt ex Joanne Damasceno, qui lib. iv. cap. 44. dicit BasiliuminLiturgia vocare panemEucharistise, antitypa corporis Domini ante consecrationem, non autem post consecrationem: otidem habetEpiphanius ille, qui in VII. Synodo, actio. 0. disputat pro Catholicis contra Iconomachos. Apud Basilium autem habetur illa vox: avTtTUTra post verba Domini: Hoc est corpus meum, non autem post illam orationem, qua Graeci recentiores existimant fieri consecrationem; ergo existimarunt Damascenus, et Epiphanius, consecrationem non fieri per verba Domini, sed per illam orationem, qua) post verba Domini recitatur.

Respondeo: Aliqui suspicantur tempore Damasceni, et Epiphanii, Liturgiam Graecam alium ordinem habuisse, quam modo habeat, et illa verba, ubi panis Eucharistiae vocatur antitypum corporis Domini, et rogatur Deus, ut illum efficiat corpus Domini, fuisse posita ante recitationem illorum verborum Domini: Hoc est corpus meum etc. et ideo recte dixisse Damascenum et Epiphanium, panem vocari a Basilio antitypum ante consecrationem, Tome IV.

non postea. Sed haec solutio non videtur habere locum. Nam S. Germanus Patriarcha Constantinopolitanus, qui fuit Damasceni, et Epiphanii aequalis; in theoria rerum Ecclesiastic. exponens Liturgiam, quae suo tempore erat in usu, aperte indicat habuisse eam Liturgiam illum ipsum ordinem, quem modo habet: quare si mutatio facta est, ut supra diximus: improbabile non esse, certe facta est ante tempora Damasceni.

Alia igitur solutio dari potest, juxta ea, quae diximus in 2. solutione ad primum argumentum Graecorum. Nam quemadmodum diximus verba illa: « Fac panem istum corpus Christi tui, » sonare quidem mutationem panis in corpus tamquam futuram: tamen revera non significare nisi confirmationem rei facta), ut ibi explicuimus; sic etiam dicendum est, vocem (antitypa) ex sente hia Damasceni, et Epiphanii usurpatam esse a Basilio eo loco, quia loquebatur de pane, ac si nondum consecratus esset, licet revera esset consecratus, et non esset amplius antitypum, sed ipsa veritas. Quod igitur Damascenus, et Epiphanius dicunt, antitypa vocari ante consecrationem, referendum est ad modum loquendi, non ad ipsam realem consecrationem: nam etiamsi tunc facta esset consecratio, tamen quoad modum loquendi significabatur ut futura.

Quartum argumentum est Nicolai Cabasila), qui contendit ex nostra Missa probari posse, consecrationem fieri post verba Domini. Dicit enim illa verba: « Jube liaic perferri per manus sancti Angeli tui in sublime altare tuum, etc. » significare panem transferri per manus Christi, qui est magni consilii Angelus, in sublime altare, id est, ut sit corpus Domini, etc.

Respondemus, hanc esse depravationem, non expositionem canonis nostri: nullus enim unquam ita exposuit, sed omnes intelligunt, orari illis precibus, ut sacrificium, quod visibiliter offertur manibus Sacerdotis, offeratur in coelo invisibiliter per manus Christi, et sit Deo acceptum ministerium, et devotio nostra.

Quintum argumentum est; Patres passim scribunt Eucharistiam precibus, et invocatione Dei consecrari, ut patet ex testimoniis citatis contra Lutheranos. Sed illa verba: Hoc est corpus meum, hic est sanguis, non habent formam precum, neque invocationis; ergo non consecratur illis verbis Eucharistia, sed prece consequente, ut Graeci volunt.

Respondeo duplici de causa Patres consecrationem vocant preces, vel invocationes, vel etiam gratiarum actionem, aut benedictionem: Una causa est, quia per consecrationem interdum accipiunt totam Liturgiam, vel certe totam actionem, quam nos canonem vocamus; et quia in ea actione sunt preces, gratiarum actiones, benedictiones, invocationes, etc., ideo Patres nunc ab una parte, nunc ab alia totam actionem denominant. Quando autem indicare volunt, quorum verborum virtute fiat consecratio, tunc separant verba Domini Evangelica ab aliis verbis precum, et invocationum, qua) adhibentur in Missa, ut patet ex Ambrosiolib.iv.de Sacramentis, cap. 4. et ex Augustino lib. vi. contra Donatistas, cap.. 2o. et alibi. Altera causa est, quia ipsa etiam verba Domini: lloc est corpus meum, et omnium aliorum Sacramentorum forma), ut proferuntur a Sacerdote cum intentione Sacramentum faciendi, continent implicite invocationem divina) virtutis, qua) est causa primaria effectus Sacramentalis: intendit enim Sacerdos per illa verba ut instrumenta Dei, consecrationem efficere.

Sextum argumentum pro Greecis. Possunt verba duobus modis dici, aut narrative, ac rccitative, aut significative. Ut exempli causa, cum ex Evangelio recitamus, dixisse Judaeos de Christo: Hic blasphemat, illa verba (hic blasphemat) a Judaeis dicebantur significative, id enim significare volebant, Christum esse blasphemum: a nobis autem non dicuntur significative, sed tantum narrative, non enim significare volumus Christum blasphemum, sed Judaeos hoc dixisse. Hac distinctione posita, est hoc argumentum. Verba illa: Hoc est corpus meum, vel dicuntur a Sacerdotibus recitati ve, vel significative. Sed neutro modo possunt esse forma sacramenti; igitur non sunt ista verba forma Sacramenti. Probatur assumptio. Nam si verba ista dicerentur recitative. Primo, sequeretur per illud, Hoc, demonstrari panem qui fuit in manibus Christi, non istum, qui est in manibus Sacerdotis, ac proinde non consecraretur panis, qui consecrandus proponitur in altari. Secundo, sequeretur non posse consecrari quidquam his verbis. Nam verba consecrant, dum faciunt, quod significant; ista autem nihil significant, cum dicantur materialiter tantum, et non significative. Si autem dicerentur significative, primo illud: Hoc est corpus meum, demonstraret corpus Sacerdotis, non Christi: ac dicere oporteret, Hoc est corpus Christi.

Secundo, omnia verba praecedentia clamant non dici significative, seu recitative, cum legamus: « Accepit panem in sanctas ac venerabiles manus, etc. » Et infra: « Benedixit, fregit, deditque discipulis suis, dicens: Accipite, etc. »

Respondeo, verba illa dici utroque modo, et recitative, et significative; in cujus rei gratiam notanda sunt tria. Primum est, in actione Liturgise, Sacerdotem aliquando agere personam suam, aliquando personam Christi. Nam quando confitetur peccata sua, quando orat, quando laudat Christum, agit sine dubio personam suam, non Christi; quando dicit: Hoc est corpus meum, agit personam Christi. Quare vestes illa) sacrae partim significant Christi passionem, cujus personam Sacerdos agit, partim etiam virtutes Sacerdoti necessarias.

Secundum est, in hac actione longe aliter Sacerdotem agere personam Christi, quam in aliis Sacramentis. Nam in aliis agit quidem, ut Christi minister, tamen loquitur in persona sua, ut cum dicit: Ego te baptizo, ego te absolvo; quomodo etiam pra)- tor, licet sit minister regis, tamen in persona sua propria loquitur, cum sententiam dicit pro tribunali. At in consecratione Eucharistia), Sacerdos non solum agit, ut minister Christi, sed induit omnino Christi personam, et loquitur, ac si ipse esset Christus; quomodo Exod. in. Angelus dicit: E(jo sum Deus Patris tui. Et aliquando legati regum referentes personam principum suorum, admittunt honores, qui regibus ipsis debentur.

Tertium est, Sacerdotem in actione Liturgia), usque ad illa verba: « Qui pridie quam pateretur », agere personam suam, non Christi, ut patet; quia eousque orat, vel laudat: ab illis autem verbis, usque ad finem consecrationis, agere personam suam et Christi, et ideo recitative simul, et significative verba pronuntiare; intendit enim recitare, quid Christus egerit, et dixerit, et simul omnia imitari in persona Christi, ac si Christus per ipsius ministerium iterum om nia faceret, et diceret, sicut revera invisib liter ita fit. Et hinc est, quod cum dicit « Accepit panem », ipse simul accipit pa • nem, et cum ait: « Elevatis oculis in coelum », et ipse elevat oculos in coelum, et cum ait: « Benedixit », et ipse benedicit, et cum ait: Hoc est corpus meum, intendit, quod sicut Christus de pane illo, quem olim accepit, dixit: Hoc est corpus meum, et dicendo fecit, ut esset: ita etiam de pane isto, qui nunc accipitur, idem Christus per os Sacerdotis dicat: Hoc est corpus meum, et dicendo efficiat. Quare longe alia ratione dicuntur ista verba in canone Missae, quam recitentur ab eodem Sacerdote in epistola B. Pauli in festo corporis Domini, vel in Evangelio in die Palmarum: in canone enim dicuntur significative; alias autem solum narrative, et historice. Atque hinc solvuntur omnia argumenta: nam priora probabant, non dici solum recitative, posteriora probabant, non dici solum significative.

Septimum argumentum est Calvini, loco supra citato. Dominus cum ait: Accipite et manducate, Hoc est corpus meum, non alloquebatur panem, sed Apostolos: ergo verba illa non referuntur ad panem consecrandum, sed ad fidem instruendam. Addit, virtute verborum, transmutari panem, speciem esse magicae incantationis.

Sed ad hoc ultimum saepe jam respondimus: Et sane intolerabilis blasphemia est vocare magiam id, quod Christi verbis ex ipsius Christi instituto fieri dicimus: et si haec magia esset, multo magis magia dici deberet, cum Dominus luto et sputo cascum sanavit. Sed his omissis, ad primum respondeo, verba Domini dicta esse ad Apostolos, sed de pane, et super panem, et proinde circa panem efficacia fuisse, non circa Apostolos. Simile est Luc. vn; Dominus dixit ad Simonem de Magdalena: Propter quocl dico tibi, remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Hasc verba dicuntur ad Simonem, et tamen efficacia fuerunt circa Magdalenam, quas tunc liberata est a peccatis. Et Joan. iv. cum Dominus ait Regulo: Vade, filius tuus vivit, verba dicuntur ad Regulum, sed in filium ejus, non in ipsum Regulum efficacia fuerunt.

Octavum argumentum Buceri: Nusquam scriptum est debere Sacerdotes dicere: Hoc est corpus meum; ergo sufficit panem benedicere, et frangere.

Respondeo, jam supra ostendimus, Dominum prasccpisse, ut illa verba diceretur, cum ait: IJoc facite.

Nonum argumentum Kemnitii, et aliorum Lutheranorum. Oportet nihil addere, vel detrahere verbis Domini. At Catholici multa addunt et detrahunt: nam addiderunt ad

verba calicis multa: item detraxerunt: Accipite, et manducate, et: Quod pro vobis tradetur.

Respondeo, ac dico duo. Primo, verba quas simpliciter necessaria sunt ad consecrationem, esse illa tantum: Hoc est corpus meum. Et: Hic est sanguis meus, vel, Hic est calix sanguinis mei, reliqua omnia, etsi dici debeant juxta Canonem ab Ecclesia institutum, et sine peccato omitti non possint, tamen non esse ita necessaria, ut sine illis consecratio non possit fieri. Probatur hoc dupliciter. Primo, quia hsec pauca verba sufficienter exprimunt effectum consecrationis. Neque est opus, ut exprimant actionem ministri, ut in aliis Sacramentis fit: nam alia Sacramenta in actione consistunt; hoc autem in re permanente. Secundo, quia haec habentur in omnibus Liturgiis, et apud Matthaeum, Marcum, Lucam, et Paulum; reliqua autem variantur. Non est autem dubitandum, quin forma Sacramenti hujus sufficienter expressa sit a quolibet Evangelista: alioqui enim sequeretur non habuisse veram Eucharistiam eos, qui non habuerunt nisi unum Evangelium.

Quod si quis dicat, Evangelistas non voluisse tradere integras formas Sacramentorum, sed solum historiam brevem passionis Domini, formas autem haberi ex traditione: urgebimus argumentum ex Liturgiis. Certum enim est in Liturgiis poni integras formas, et simul certum est verum Sacramentum habuisse eos, qui utebantur Liturgia S. Clementis, S. Jacobi, S. Basilii, S. Ambrosii, S. Ghrysostomi, et tamen ista) omnes Liturgia) variant, et nulla est, qua) habeat illa omnia verba, qua) habentur in nostra Romana Liturgia. Nam illa verba: « Novi, et aeterni Testamenti, » et, a Mysterium fidei, » in nulla inveniuntur praeterquam in nostra. Hinc ergo Kemnitio respondemus, si quid additum, aut detractum est in forma Sacramenti, id non pertinere ad essentiam ejusmodi formae.

Secundo respondeo, non sine ratione, et exemplo detractum esse, vel additum quidquid in nostra forma additum est, vel detractum. Quod sic ostendo. Primo, calumniantur detracta esso illa: Accipite etman - ducate. Respondeo, illa non. esse detracta; nam pronuntiantur a nobis: separari autem a partibus formae essentialis, quia illa verba

significant praeceptum elatum dc usu Sacramenti, non autem pertinent ad panem sanctificandum; quare etiamsi absolute omitterentur, tamen Sacramentum fieret. Simile est in illis verbis Lue. vn: Dico tibi, remittuntur ei peccata multa, in quibus verbis, illud ( Dico tibi) non facit quidquam ad effectum remissionis peccatorum. Sic etiam Joan. viii: Vade, filius tuus vicit, illud (Vade) nihil operatur insanitate pueri illius. Adde, quod Lue. xxn, omittuntur illa verba: Accipite, et manducate. EtICor. xi. omittuntur illa: Accipite, et bibite; quare etiamsi apud nos omnino omitterentur, reprehendi minime possemus.

Secundo, calumniantur detracta illa verba ex consecratione panis: Quod pro vobis traditur, vel, frangitur. Respondeo, illa verba non haberi apud Matthaeum, et Marcum: nec apud Justinum Apol. it. Gyrillum Cafeches. 4. mystag. et Eusebium Emissenum hom. 5. dc Paschate, cum tamen ii omnes referant formam consecrationis. Et sicut hos auctores reprehendere non possumus, ita nec nostram Missam reprehendere ullus deberet: praesertim cum antiquior sitLiturgia nostra, si a S. Petro prodiit, 'ut S. Thomas docet, 3. part. quaest. lxxviii. art. 2. ad. o. et ante eum, Leo IX. epist. ad Miehaclem cap. 5. quam Evangelium Lucie, et epist. Pauli, qui addiderunt illa verba: Quod pro vobis frangitur.

Tertio, addita calumniantur illa: « Elevatis oculis in coelum ad te Deumctc. » quae non habentur in ullo Evangelio, nec apud Paulum. Respondeo, illa verba haberi in Liturgia sancti Jacobi, etS. Clementis lib. viii. const. cap. 17. et apud Ambros..lib, iv. de Sacramentis, cap* o. Omnes enim legunt: <( Suspexit in coelum. » Et praeterea, ut argumentatur Innocentius III, cap. Cum Marthae dc celebratione missarum, semper Dominus consueverat oculos in coelum tollere, cum Patri gratias ageret, ut patet Matth. xiv. Marci vi. Lue. ix. Joan. xi. Quare dubium esse non potest, quin etiam in hac ultima gratiarum actione oculos in coelum levaverit.

Quarto, calumniantur particulam (enim.) additam ad formam consecrationis panis; et similiter ea verba: Ex eo omnes; cum dicitur: Manducate ex eo omnes. Non enim ista habentur in Scripturis. Respondeo, illas

omnes particulas haberi in forma calicis, Matth. xvi. Bibite, inquit, ex eo omnes, hic est enim sanguis, etc. Ex quo intelligimus illas particulas subintelligi in consecratione panis: eadem enim ratio est utriusque formio. Quid autem absurdi est, si exprimatur perspicue id, quod alioqui subintelligcndunr esset? Unde Ambrosius etiam lib. iv. dc Sacramentis cap. 5. illa omnia exprimit, ut in nostra Liturgia exprimuntur.

Quinto, calumniantur addita illa in forma consecrationis calicis: « Novi, et icterni Testamenti, » et: «Mysterium fidei »: Nam in Evangelio non habetur, nisi ( novi Testamenti). Respondeo, istas particulas a S. Petro ex traditione haberi; proinde reprehendi non posse: praeterea verissimas esse, et ex Scripturis colligi. Nam Testamentum Christi icternum esse ad distinctionem Testamenti veteris, quod fuit temporale, patet ex illo Psalm. cix: Tu es Sacerdos in aeternum. Et ex Paulo ex professo hoc probante in epist. ad 'Hebraeos cap. vir. Item mysterium fidei recte vocari calicem sanguinis Domini, dubium esse non potest, cum nulla in re alia magis, et frequentius exercenda sit fides reclamantibus omnibus sensibus, quam in hac.

Chapter 91 of 133