Skip to the text

Caput XVI. De ministro Sacramenti Eucitaristiic

Explicatis causis intrinsecis, Sacramenti hujus materia videlicet et forma: sequitur ut de extrinsecis, efficiente, et fine, sive effectu disputemus. Ac de efficiente quidem primaria causa, nulla controversia est: constat enim Christum esse, 'qui et Sacramentum hoc instituit, et primus confecit, et nunc etiam per ministros suos quotidie conficit. De causa secundaria, id est, de ministro, multa disputata sunt in libro de sacramentis in genere, ut, an requiratur fides in ministro, an bonitas, an intentio, et alia id genus, qua) sunt communia ministris omnium Sacramen-

totum: tractatum quoque fuit, an ministri Sacramentorum quilibet Christiani sint, an solum ii, qui certo ritu ad lioc ministerium consecrati sunt. Quare hoc loco ici solum tractandum est in particulari, num ad Eucharistiae consecrationem, requiratur certa ministrorum ordinatio, an vero non requiratur.

Et quidem Joannes Wiclefus in dubium hoc revocavit teste Thoma Waldensi tom. ii. de Sacramentis cap. 7. et 28. Videbatur illi valde mirum, si posset malus Sacerdos consecrare Eucharistiam, et id non posset laicus bonus: non tamen omnino rem definire voluit.

At Lutherus audacior apertissime rem definivit: siquidem Lutheri sententia manifestissima est, quemlibet Christianum ex Baptismo potestatem habere Eucharistiam consecrandi, licet officium sumere nemo debeat, nisi legitime vocatus, excepto casu necessitatis. Id habet Lutherus in lih. de Babylonica captio. cap. de Ordine; in lib. de instituendis ministris ad senatum Pragensem; in lib. de Missa abroganda; in lib. de notis Ecclesia}, et alibi. Quare Lutherus ordinationem ministrorum solum necessariam putat ob disciplinam et ordinem Ecclesia}: esset enim nimia confusio, si quilibet Sacramenta conficere vellet: non autem, quod Sacramentum non esset verum, si ab aliquo non ordinato conficeretur. Imo in li. de Missa privata, et unctione Sacerdotum, edito annp 1534. eo usque progressus est, ut diceret, Sacramentum verum futurum, etiamsi a Diabolo conficeretur.

Ab hac sententia Sacramentarii aperte recesserunt. Etsi enim initio Zwinglius Lutherum sequeretur, ut patet ex lib. de vera, et falsa religione cap. de aliis Sacramentis, Calvinus tamen non solum Eucharistiam, sed etiam Baptismum irritum esse docet, si ab alio, quam a publico ministro conficiatur, ut patet ex lib. ix. Inst. cap. 1. §. 22. et cap. 3. §. 10. et cap. 15, §. 22. et in antidoto Concilii sess. vii. canon. 10. et idem habet Henricus Bullingerus decade 5. serm. 8. et 9. Quare nihil hoc loco cum Sacramentariis negotii nobis erit.

Porro Martinus Kemnitius, et alii recentiores Lutherani timide Lutherum sequuntur. Nam etsi idem sentiunt, quod ipse sensit, tamen istam qmestionem, ut plurimum dissimulare solent. Nam ab una parte vident argumenta Catholicorum evidentissima, qua}

sine summa impudentia negari nequeunt; ab altera parte non possuntad Catholicos accedere, quin deserant non solum suum Prophetam Lutherum, sed etiam duo principia doctrina} Lutheranre ab omnibus receptissima: ob qua} valde mirandum est, Sacramentarios dissentire in hac re a Lutheranis.

Principia communia hrec sunt. Primum, Sacramenta non operari, nisi excitando fidem; ex quo principio (in quo omnes omnino conveniunt) evidenter sequitur Sacramentum non pendere ab ulla ministri qualitate. Verba enim Sacramentalia, et signa fidem excitare possunt a quocumque exhibeantur: idem enim verba significant, et significando movent animum audientis, sive dicantur ab ordinato, sive a non ordinato; imo sive ab homine, sive a dremone, sive etiam a psittaco vel corvo.

Unde Kemnitius in 2. par. Exam. Concilii sess. xin. cap. 1. in fine Catholicos reprehendit, quod Eucharistiae consecrationem pendere velint non a sola verborum recitatione, sed etiam a consecratione, sive ordinatione persona} recitantis.

Secundum principium *est, per ordinationem ministrorum non imprimi ullum characterem, neque dari ullam novam spiritualem potestatem, sed solum usum seu officium. Unde tam apud Lutheranos, quam apud Calvinistas potest unus et idem hodie esse minister, cras non minister, sive hodie clericus, cras laicus: dimisso enim officio, nulla est inter eos clericorum alaicis distinctio.

Ex hoc etiam principio manifeste sequitur non requiri ullam electionem, vel ordinationem ministrorum, ut verum SacrtSfnentum Eucharistiae conficiatur; sed tantum ut ordo, et disciplina servetur. Quare Lutherani omnes, nisi doctrinam suam destruere ipsi velint, coguntur Lutheri sententiam sequi de potestate consecranda} Eucharistiae omnibus Christianis communi.

At Catholica Christi Ecclesia longe aliam ab Apostolis doctrinam accepit, et in hanc usque diem servat: semper enim in Ecclesia pro indubitato habitum est, ita necessariam esse ordinationem sacerdotalem ad Eucharistiam conficiendam, ut sine ea nullo modo confici possit.

IIa}C autem veritas probatur, primum ex verbo Dei. Nam illud Christi, Hoc facite, Luere xxii. non est dictum, nisi Apostolis, qui eo mandato ordinati sunt primi sacerdotes novi Testamenti. Id autem probatur hoc modo: Illud, Hoc facite, non significat solum Manducate, et bibite quod convenit omnibus Christianis, sed significat, Consecrare, sumite, et aliis distribuite, ut me facere vidistis. Ista autem tria non possunt convenire omnibus; ergo illud mandatum non est datum omnibus, sed solum quibusdam, qui ideo dicuntur sacerdotes; ergo cmteri nullo modo possunt Eucharistiam consecrare, etsi id tentaverint, nihil facient. Nam Sacramenta conficiuntur in persona Christi: quare cui Christus id non commisit, is nihil facere potest.

Probatur major propositio. Primo, ex ipso textu Lucae. Lucas enim, qui solus inter Evangelistas habet illa verba: Hoc facite, non dixerat antea, Accipite, manducate, etc. sed solum dixerat: Accepit panem, benedixit, et dedit, dicens: Hoc est corpus meum. Ergo non retulit Lucas illud, Hoc facite, ad actionem solam manducandi, cum ejus ne meminerit quidem; sed retulit ad actionem benedicendi, et distribuendi, quas expresserat, et simul ad actionem manducandi, quia Dominus etiam manducavit, ut est communis sententia, licet in Evangelio non exprimatur. Secundo, quia nulla est ratio, cur illud, Hoc facite, non debeat referri ad omnia, qua) Dominus fecit. Tertio, quia nisi ad omnia referretur, non haberemus mandatum divinum in verbo Dei expressum de consecranda Eucharistia: et proinde non posset ab adversariis consecrari. Ipsi enim contendunt, non debere fieri nisi id, quod est expresse in divinis litteris mandatum. Denique adversarii fatentur illud: Hoc facite, referri ad omnes tres actiones, quas Christus fecit, videlicet benedicendi, distribuendi, et sumendi. Lutherus ita docet in lib. de instituendis ministris ad Pragenses, Confessio Augustana, cap. de Missa. Calvinus lib. iv* Inst. cap. 15. §. 20. et Kemnitius in 2. par- Exam. pag. 534. initio disputationis de Com' munione sub utraque specie.

Dicet aliquis: Yidetur B. Paulus I. Corinth. xi. restringere illud: Hoc facite, ad actionem manducandi, et bibendi; ait enim: Hoc facite, quotiescumque bibetis in meam commemorationem, ac si dicat, quotiescumque bibetis, bibite in memoriam passionis meae. Respondeo, non restringit Apostolus, sed exemplum ponit in actione una;

quod etiam facere potuisset do aliis duabus; quare vera sunt verba Pauli, sed non pugnant cum verbis Lucae magis universalibus.

Probatur nunc minor propositio. Primo, si illud mandatum daretur omnibus, tenerentur omnes consecrare, et distribuere: id autem non solum esset absurdissimum, sed etiam est contra consuetudinem omnium tum Catholicorum, tum haereticorum. Secundo, quia ita semper intellexit hoc mandatum universa Ecclesia, ut ex testimoniis, quae jam afferemus, perspicuum erit. Neque obstat, quod S. Thomas 3. part. q. lxxxi. art. 11. colligit ex hoc loco esse de jure divino, ut omnes aliquando sumant Eucharistiam; ubi videtur intellexisse illud: Hoc facite, dictum esse omnibus. Nam S. Thomas non vult colligi immediate, sed mediate. Quia enim Dominus jubet Apostolis, ut consecrent, sumant, et distribuant; consequenter jubet aliis, ut accipiant de manu sacerdotum distribuentium. Quibus enim tenerentur sacerdotes distribuere, si nulli tenerentur accipere? Simile est illud Joan. ult. Pasce oves meas, ubi mandatur Petro, ut pascat gregem, et consequenter mandatur gregi, ut pastori obediat. Quare idem S. Thomas 3. part. q. lxxxii. art. 1. docet, per illud: Hoc facite, institutos fuisse a Domino sacerdotes.

Probatur igitur secundo eadem veritas ex traditione, et consensu totius Ecclesiae. Ac primum habemus quatuor generalia Concilia, Nicamum I. can. 14. Lateranense sub Innocentio III, can. 1. Florentinum in Instruet. Armen. et Tridentinum sess. xxn. cap. 1. et sess. xxiii. cap 1. et 4.

Prmterea sanctos Patres. Nam Dionysius Areopagita cap. 5. Ecclesiast. hierarchise part. 1. « Nec ipse, inquit, Sacerdos erit, nisi pontificalibus officiis ad hoc fuerit promotus. » Ignatius in epist. ad Trallianos, dicit, esse infideli deteriorem eum, qui audet aliquid facere circa altaris ministerium, nisi fuerit episcopus, aut presbyter. Clemens lib. ii. Apostolicam constit. cap. 31. « Omnis laicus sine sacerdote aliquid attentans, frustra facit. » Et loquitur aperte de sacrificii oblatione. Et lib. viii. cap. ult. dicit, Christum solis Apostolis dixisse: Hoc facite. Tertullianus in lib. de praescriptionibus irridet Marcionistas, quod apud eos aliqui hodie

sint clerici, cras, laici, et ^iod laicis sacerdotalia munia committantur. Quae sententia apertissime etiam Lutheranos nostros confutat. Nam apud eos ministri qui sunt, volente magistratu, fiunt laici, imo semper sunt laici. Neque enim veras habent ordinationes, sed solum injungitur eis officium praedicandi, et Sacramenta ministrandi sine vera ordinatione: et hoc est (ut Tertullianus dicit) laicis sacerdotalia munia committere.

Cyprianus lib. i. epist. 2. et 9. et lib. m. epistol. 15. non solum docet; non posse Eucharistiam conficere nisi sacerdotes: sed etiam inde colligebat, non esse apud haereticos veram Eucharistiam, cum non sit apud eos verum sacerdotium. Athanasius in 2. Apologia contra Arianos refert epistolam Synodi Alexandrinae, in qua Patres probant quemdam Hischiram Arianum non potuisse sacro calice uti, nec sacra celebrare, quod non esset ordinatus a vero Episcopo. Rasilius lib. ii. de Baptismo cap. 8. ex professo docet, esse quidem omnes Christianos sacerdotes, largo quodam modo: quia omnes offerre debent spirituales hostias operum bonorum: at proprie non esse nisi eos, qui ad hoc ordinati sunt ctc. Epiphanius haircs. 79. Collyridianorum, docet solos Apostolos a Christo ordinatos ministros Eucharistiae: et deinde ab Apostolis alios episcopos, et presbyteros: eseteris autem laicis, et maxime fceminis, adeo hoc non licuisse unquam, ut ne ipsi quidem B. Virgini fuerit concessum. Chrysostomus non raro scribit, ob hanc unam eximiam potestatem consecranda! Eucharistiae, Angelos a sacerdotibus superari. Vide lib. m. et vi. de sacerdotio, et hom. 51. et 83. in Matth. et homil 60. ad populum Antiochenum. Hieronymus frequenter hoc asserit, non posse nisi episcopos, et presbyteros Eucharistiam conficere. In lib. contra Luciferianos docet, Hilarium quemdam, quia solum diaconus erat, non potuisse Eucharistiam consecrare, neque clericos ordinare: et in epistola 1. ad Heliodorum, et 85. ad Evagrium, illo potissimo argumento diaconorum quorumdam superbiam comprimit, et presbyteris longe inferiores esse demonstrat, quod non habeant potestatem consecrandi Eucharistiam, quam presbyteri habent.

De Ambrosio scribit Theoderetus lib. v. histor. cap. 17. dixisse eum Theodosio: u Purpura Imperatores facit, non sacerdotes. » Et in lib, de dignitate sacerdotali cap.

  1. anteponit idem Ambrosius sacerdotalem potestatem regiae. Quod etiam facit Nazianzenus in oratione ad populum timore perculsum, et Chrysostomus hom. -4. in cap. vi. Isaiae. Quod etiam reipsa docuit S. Martinus cum in convivio Imperatoris anteposuit presbyterum suum Imperatori, ut in ejus vita scribit Sulpitius. At si sacerdotalis potestas communis esset omnibus Christianis, ut adversarii dicunt, cum regia non sit omnibus communis, multo inferiores essent regibus sacerdotes. Vide etiam Paulinum epistol. 4. ad Amandum, Isichiumlib. n. in Levit, cap. 8. Denique Augustinum lib. xx. de Civitat. Dei cap. 10. ubi distinguit sacerdotes spirituales, et improprie dictos ab episcopis, et presbyteris, qui proprie dicuntur sacerdotes.

Ilis accedit, quod nullum proferri potest exemplum antiquitatis, quo probetur in aliquo casu diaconum, aut laicum consecrasse Eucharistiam: sicut exempla non pauca proferuntur, quibus ostenditur in certis casibus diaconos, imo et laicos baptizasse. Constat enim ex cap. 8. Actor. Philippum diaconum baptizasse: cx Rutino lib. I. hisfc. cap. 14. constat ratum fuisse baptismum, quem Athanasius laicus, et puer contulerat. At de Eucharistia nullum tale exemplum proferri potest: sed contra in summis etiam necessitatibus constat Cathclicos caruisse potius Eucharistia, quam ut eam non sacerdos conficere auderet. Scr:bit Theodoretus lib. iv. hist. cap. 12. cum Valens Imperator Arianus omnes sacerdotes passim e suis sedibus exturbaret, zelo Dei motum Eusebium Episcopum Samosatenum, militari habitu peragrasse illa omnia loca, et clam ordinasse in variis locis presbyteros, et diaconos, ut populi Sacramentis non carerent. Augustinus in epist. 180. ad Honoratum scribit tempore belli non debere deseri plebes a clericis, etiamsi periculum vitee immineat: ne desint, qui Sacramenta ministrent, sine quibus non evitatur mors eeterna. Scribit quoque Epiphanius in epist. ad Joannem Hierosolymitanum, se necessitate compulsum ordinasse presbyterum quemdam in Monasterio S. Hieronymi, quod duo presbyteri, qui in eo Monasterio erant, ob nimiam humilitatem Eucharistiam conficere non auderent. Ex quibus exemplis manifeste colligitur falsum esse, quod Lutherus docet, posse in certis casibus quoscumque homines consecrare Eucharistiam.

His adde antiquissimos Ecclesiae ritus. Nani primo, imperabatur omnibus altaris ministris perpetua continentia, idque ex Apostolorum doctrina, ut habet Concilium II. Carthaginiense, can. 2.

Secundo prohibebantur laici tangere, vel servare sacra vasa, ubi conficitur Eucharistia: ut praeter alia testimonia, patet ex epistola Synodi Alexandrinae in Apolog. 2. Athanasii contra Arianos, ubi probant calicem quemdam non fuisse sacrum, quia servabatur in domo laici hominis. Et Nazianzenus in oratione contra Arianos, et de seipso, mysterii vasa populo ad tangendum prohibita esse dicit.

Chapter 93 of 133