Caput XXVII. Refelluntur objectiones ex ratione
Praeter testimonia Scripturae et Patrum, objiciunt adversarii aliquot rationes ex Scripturis depromptas, quas breviter diluemus. Prima ratio a figura. Hebraei omnes in deserto biberunt aquam de petra, dicente Paulo I Gorint. x: Et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Ergo in deserto hujus vitae debent omnes bibere sanguinem Domini: illa enim in figura contigerunt illis.
Respondeo: Non biberunt illi aquam de petra simul cum cibo spirituali, ut supra ostendimus, sed diverso loco, et tempore: quare tam cibus ille, quam potus signum fuit Eucharistiae sub una specie sumendae.
Secunda ratio ab institutione. Christus instituit ccenam sub duplici specie: ergo sub duplici sumenda est, alioqui non erit crena Domini, sed pars ejus.
Respondeo: Si proprie, et secundum Evangelium loqui velimus, crena Domini non constat, nisi ex una specie; nam Matth. xxvi, sic legimus: Ccenantibus illis accepit Jesus panem, etc. Et Luc.xxii: Similiter et calicem postquam coenavit. Et I Corinth. xi: Similiter et calicem postquam coenavit. Itaque in crena non dedit nisi Eucharistiam sub specie panis, quae proprie respondet crenae Judaicae, et agno Paschali: post crenam autem dedit calicem. Unde etiam Cyprianus in serm. 5. de lapsis, dicit, calicem offerri solere praesentibus post expleta solemnia, id est, finita jam Missa. Deinde etiamsi crena ex una species continet rem utriusque speciei, tam esset integra crena ex una specie, quam ex duabus; sola enim differentia esset in vasis, quibus inferuntur cibi. Pertinent tamen duae species ad sacrificii perfectionem, ut saepe diximus, sed non est necesse, ut saepe diximus, sed non est necesse, ut sacrificium, quoad omnia signa sumatur ab omnibus, satis enim est, si pro omnibus offeratur.
Tertia ratio ab exemplo Domini, et Apostolorum. Dominus calicem omnibus praesentibus dedit: Apostoli quoque omnibus dabant. Unde I Cor. x: Non potestis bibere
calicem Domini, et calicem daemoniorum. Et I Cor. xn: Omnes in uno Spiritus potati sumus.
Respondeo: Exempla probant rem non esse illicitam jure divino, non autem esse praeceptam, vel necessariam; alioqui teneremur sumere Eucharistiam post alios cibos, et noctu, et post lotionem pedum: haec enim omnia Dominus fecit. Locus autem ille: Omnes in uno Spiritu potati sumus, perperam adducitur, et saepissime inculcatur a Kemnitio: non enim ibi agitur de potu sanguinis Domini, sed de potu Spiritus, quem haurimus in Baptismo.
Quarta ratio a Testamento. Christus proximus morti, testamentum condidit, et eo legavit omnibus filiis suis corpus, et sanguinem suum, ut patet Luc. xxii. et I. Cor. 14. Ergo testamentum corrumpunt, et "injuste filios Dei fraudant paterna haereditate, qui laicis negant sanguinem Domini.
Respondeo: Haereditas nobis relicta, non est panis, neque vinum, sed corpus et sanguis Domini, quae duo dantur tam sub una, quam sub duplici specie; hoc solum interest, quod qui bibunt ex calice, accipiunt haereditatem in duabus tabulis: qui non bibunt, accipiunt illud idem in una tabula. Sed haec differentia nullius momenti est, quod attinet ad participandam haereditatem.
Quinta ratio a fine hujus Sacramenti. Finis est Sacramenti hujus, ut commemoremus Christi mortem. Sed non significatur Christi mors integre per unam speciem; ergo debent utramque sumere, qui volunt Christi mortem per hoc Sacramentum commemorare. Tenentur autem omnes mortem Domini commemorare, dum Sacramentum hoc percipiunt, teste Paulo I Cor. xi.; ergo tenentur omnes utramque speciem sumere.
Respondeo: Dupliciter commemoratur in Sacramento Christi mors. Uno modo per repraesentationem, et significationem. Altero modo per memoriam, et narrationem. Aliter enim commemoratur aliqua victoria in comoedia, ubi omnia repraesentantur ad vivum; alio modo cum quis ejus victoriae recordatur, et aliis narrat, et inde laetatur. Priore modo commemoratio mortis Domini, non fit manducando et bibendo, sed consecrando et offerendo Deo Eucharistiam: imitatio enim mortis Domini est illa separatio corporis a sanguine in signis sensibilibus. Unde Gregorius lib. iv. Dialog. cap. 58. et alii Patres
Matth. XXVI, 26; Luc. XXII, 20: I Cor. XI, 25. — I Cor. X, 16. Tome IV. ' passim in immolatione constituunt repraesentationem mortis Dominicae: atque ad hanc repraesentationem perfecte exprimen- * dam fatemur requiri utram que speciem. Posteriore modo commemoratio fieri potest manducando, et bibendo: qui enim participant de hoc sacrificio, recordari debent cum gratiarum actione mortis Domini, quae in eo sacrificio repraesentatur. Sed ad hoc non requiritur ut utraque species sumatur. Qui enim unam speciem sumit, jam didicit ex consecratione, et oblatione per eam repraesentari corpus ut mortuum; atque ita illam unam sumendo, in memoriam revocare potest 'et debet Christi mortem. Quare Paulus I Corinth. xi. de utraque specie seorsim dixit: Hoc facite in meam commemorationem.
Sexta ratio a fructu. Dixit enim Kemnitius dulcissimam consolationem sumi ex calice, qua necesse est privari eos, qui sub una tantum specie communicant. Respondeo: Non dubium est, quin in potu optimi vini valde dulciter palatum et gula oblectentur: sed Catholici non quserunt in Sacramentis istam corporalem palati et gulae consolationem. Si dicant se loqui de calice, ut invisibili, et insensibili modo sanguinem Domini continet; nos respondemus eumdem sanguinem totum in specie panis contineri, et ideo non privari laicos dulcissima consolatione spiritus, quae ex Domini sanguine percipitur.
Septima ratio a simili. Si potes laicis tolli pars Eucharistiae, ergo et pars Baptismi, vel Poenitentiae. Respondeo: Si agatur de partibus essentialibus, nulla par Sacramenti ullius tolli potest: non est autem pars essentialis species vini, sed materialis, et integratis tantum Eucharistiae. Si agatur de integralibus, plane tolli potest pars aliqua, etiam in aliis Sacramentis. Nam Baptismus olim fiebat per immersionem, nunc plerumque per aspersionem; et certe multo minus abluit aspersio, quam immersio; imo trina mersione aliquando utebantur fideles, aliquando una duntaxat.
Octava ratio. Si potest tolli calix, ergo et panis, et ita poterunt laici privari penitus Sacramento. Respondeo: Potest tolli panis, si detur calix: utrumque autem simul tolli nequit, quia tenemur Sacramentum Eucharistise percipere.
Nona ratio a majori. Datur laicis remissio
peccatorum, ergo non potest eis negari signum illius remissionis: signum autem calix est. Respondeo: Argumentum contrario modo valeret. Datur signum remissionis, ergo remissio negari non potest, quia alioqui signum esset falsum. At remissio cur non potest sine signo dari? Praeterea sigmun remissionis proprie non est calix, sed Baptismus, et Absolutio: calix enim signum est pretii, quo peccata remissa sunt, et spiritualis potus, quo anima) nostrae reficiuntur.
Decima ratio, item a majori. Datur laicis sanguis Domini, ergo negari non debet symbolum ejus sanguinis, quod est longe vilius. Respondeo: Si habent ipsum Domini sanguinem, cur tantopere litigant pro signo? Certe qui pecunias per schedulam promissas jam accepit, non multum laborat de schedula. Deinde negatur symbolum, quia tutius datur res illa pretiosissima sub uno, quam sub duobus symbolis. Et haec de ratiunculis Lutheri, et sectatorum ejus: ex quibus manifeste colligitur nihil eos habere justse causae, cur tantopere de Ecclesia querantur ob calicis ablationem.
Chapter 104 of 133