Skip to the text

Caput XI. Solvuntur argumenta adversariorum

■ Superest nunc, ut ad nugas Lutheri et Kemnitii respondeamus. Prima objectio Lutheri, et Kemnitii loco cit. est hujusmodi: « Yini cum aqua permixtio pessimam habet significationem, nam Isai. i. dicitur: Vinum tuum mixtum est aqua: quod significat, teste Hieronymo in eum locum Scripturee, et verbi Dei sinceritatem corruptam fuisse a Pharisseis per admixtionem humanarum traditionum. »

Piespondeo: In Scripturis una, et eadem res alio, et alio modo considerata, nunc bonam, nunc malam habet significationem. Leo propter fortitudinem Christum significat, Genes, xlix. Catulus leonis Juda, et Apocal. V. Vicit leo de tribu Juda. Idem leo propter crudelitatem diabolum significat, Psalm. xc. Conculcabis leonem et draconem, i. Petr. v. Tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret. Sic igitur mixtio vini cum aqua,

si sumatur similitudo ab iis, qui vinum vendunt, significat fraudem, et corruptionem: decipitur enim qui pro vino mero emit vinum mixtum aqua. Et de hac re agitur Isaiae i. ubi Hieronymus legit: Caupones tui miscent vino aquam. Si autem sumatur similitudo ab iis, qui bibunt, habet optimam significationem illa mixtio: nam sobrietatem, et temperantiam significat. Unde Proverb. ix. Bibite vinum, quod miscui vobis. Quoniam igitur in calice vinum miscetur aqua, non ad vendendum, sed ad bibendum, optime fit, et optimam habet significationem.

Secundum argumentum Lutheri, et Kemnitii est contra rationem illam de sanguine, et aqua, quae profluxerunt ex latere Christi.

« Ea ratio non probat, miscendam aquam in calice: Et tamen adducitur a Catholicis, tanquam unum ex praecipuis fundamentis; igitur non solide probant Catholici suam sententiam. » Propositionem probant adversarii. Primo, quia non fuit aqua illa mixta cum sanguine, sed seorsim per se fluxit: nam alioqui quomodo discerni potuisset? non ergo pertinet ad istam mixtionem aquae cum vino. Secundo, illa effusio sanguinis et aquae significabat duo Sacramenta diversa, nimirum Baptismum, et Eucharistiam, ut Augustinus tract. 120. in Joan. et alii Patres dicunt: non igitur illa aqua ad Eucharistiam pertinet. Tertio, ex figuris, et mysticis sensibus non sumitur solidum argumentum.

Respondeo: Primaria ratio, et verum, et solidum fundamentum nostrae sententiae est Christi exemplum, et Ecclesiae universae consuetudo; reliquae rationes afferuntur ad confirmandum, et declarandum id, quod jam credidimus esse faciendum. Sed tamen argumenta adversariorum nihil concludunt.

Ad primum dico: Licet sanguis et aqua impermixta fuerint dum fluerent, tamen si in vas aliquod recepta fuissent, non nisi permixta in illo vase existerent. Nos autem repraesentamus in calice id totum, quod ex latere fluxit, non autem modum, quo fluxit; et ideo vinum aqua mixtum in calice ponimus.

Ad secundum: Aliud est repraesentari, et significari; aliud repraesentare, et significare: haec enim sunt diversa, nec se invicem impediunt. Nos igitur non dicimus, sanguinem et aquam significasse mixtionem vini, et aquae in calice; sed e contrario significari, et reprcesentari per hanc mixtionem calicis, quidquid tandem significaverit illa effusio sanguinis et aqua?. Quare Augustinus et Theophylactus, qui dicunt, sanguinem et aquam significare duo Sacramenta, iidem affirmant, inde colligi, miscendam esse aquam in calice Eucharistia?.

Ad tertium dico: Nullam hic esse figuram, aut mysticum sensum: nam (ut diximus) non attendimus, quid illa significaverint; sed ea nos repraesentamus, qua? revera facta sunt.

Tertium argumentum eorumdem, est contra aliam rationem nostram de unione Ecclesia? cum Christo. Nam primo, non commemoramus in Eucharistia unionem Christi cum Ecclesia, sed Passionem Christi tantummodo; ergo frustra quaeritur illa significatio. Secundo, non unimur Christo, nisi post sanguinis ejus effusionem; illa enim effusio causa fuit nostra? unionis: non ergo recte ante effusionem; imo ante consecrationem sanguinis Domini miscetur aqua vino ad significandam unionem. Tertio, solus Christi sanguis nos redemit sine permixtione cum' nostro: non igitur in calice, in quo Christi Passio, et nostra redemptio repraesentatur, oporteret aquam miscere, ne videamur velle conjungere nostra opera cum Christi laboribus, quasi illi non suffecissent. Et hoc loco more suo Kemnitius calumniatur Ecclesiam Catholicam, quasi hoc praecipue intendat in ista mixtione aqua?, ut non solus Christus, sed etiam populus Deo Patri sistatur, cum sacrificium offertur.

Respondeo: Frustra conantur adversarii eam rationem concutere, quam tot sancti Patres plurimi fecerunt. Ad primam probationem dico, falsum esse non commemorari in Sacramento Eucharistiae unionem Ecclesia? cum Christo: nam Paulus aperte dicit,

I ad Corinth. x.: Urnis panis, et unum corpus multi sumus, qui de uno pane participamus. Itaque principaliter quidem commemoratur in eo Sacramento Christi Passio: sed commemoratur etiam secundario effectus illius Passionis, qui fuit, ut omnes unum corpus cum Christo efficeremur.

Ad secundam, non ponitur aqua in calice ante consecrationem, ut tunc significet unionem populi cum Christo, sed ut significet suo tempore, nimirum facta consecratione. Nam testimonio, et consensu adversario¬

rum, et maxime Lutheri in sermone de Eucharistia, et Kemnitii in 2. par. Examinis Concilii Tridentini sess. xm. cap. 4. panis consecratus factus est ex multis granis, ut inde significetur unio fidelium, qui de illo uno pane participant: et tamen panis fit ex multis granis ante consecrationem, et non significat illam unionem nisi post consecrationem.

Ad tertiam, signa ad placitum, interpretanda sunt juxta mentem imponentis. Aqua igitur, quie in calice ponitur, varia significat id variis actionibus. Nam quatenus offertur cum vino ante consecrationem, non significat populum, sed repreesentat aquam illam, qua? ex latere Domini fluxit cum sanguine: quatenus autem aqua unitur cum vino, et illi incorporatur, significat unionem populi cum Christo, qua? consecuta est ipsius Passionem.

Adde, quod oblatio pra?cipua, qua? fit in Missa, non est vini, neque aqua?, neque re ipsa, neque in signo (illa enim oblatio panis, et vini cum aqua, qua? fit ante consecrationem, non est proprie sacrificium Missa?, sed tantum oblatio rei consecranda?, et proinde praeparatio sacrificii) sed est oblatio veri corporis, et veri sanguinis Domini. Id enim offertur, quod reipsa est in calice, non autem quidquid est ibi significative: reipsa autem non est in calice populus, sed solus Christi sanguis, non tamen a corpore separatus, et anima, et divinitate. Licet igitur aqua significet populum, non tamen offertur, vel ipsa, vel populus Deo Patri in redemptionem nostram, sed sola Christi Passio. Ac ut intelligant adversarii, se sine causa rejicere aquam ex Sacramento; cogitent eamdem rationem esse de pane mixto ex aqua, et farina, qua? est de calice mixto ex aqua, et vino. Nam Cyprianus, cujus est ista ratio lib. 11. epist. 3. dicit, idem significari per farinam, et aquam in pane, quod per vinum, et aquam in calice. Si igitur aquam rejiciunt ex calice, ne populus cum Christo offerri Deo Patri videatur, rejiciant etiam aquam ex pane, ne idem incommodum consequatur. Yel si apud eos nulla fit oblatio, nullum sacrificium, sed sola communio corporis, et sanguinis Domini, non timeant illud incommodum significationis, quod nullum est, ubi nulla oblatio est.

Prteter hiec argumenta Kemnitius sex obs-

Chapter 89 of 133