Caput III. Probatur ex dissimilitudine Baptismi, et Eucharistiae, Eucharistiam. rem esse permanentem
Nunc jam expendemus alterum adversariorum fundamentum, et sicut ipsi ex similitudine Sacramentorum probare nituntur, Eucharistiam in solo usu consistere: ita nos ex dissimilitudine contrarium ostendemus. Sit igitur hicc ratio. In Baptismo non est aliqua res permanens, sed sola actio, qua) dicatur, et sit Baptismus; in Eucharistia contrario, non est aliqua actio, sed sola res permanens, qua) dicatur, et sit Eucharistia, sive corpus Domini, sive Sacramentum corporis Domini; ergo Sacramenta ista dissimilia sunt, et unum in actione, alterum in re permanente consistit.
Probatur antecedens. Ac primum de Baptismo, notum est, aquam, qua) est res permanens, non dici Baptismum, nec Sacramentum Baptismi, sed ablutionem, qua) est actio, dici et Baptismum, et Sacramentum Baptismi. B. Paulus Baptismum vocat lavacrum aqurn in verbo vitae, Ephes. v. et lavacrum regenerationis Tit. 3. Si autem de reipsa agatur, certum est, aquam, ut est res permanens, non esse Sacramentum Baptismi: Nam Sacramenta, ut Augustinus dicit lib. xx. contra Faustum cap. 13. non nascuntur, sed fiunt per mysticam precem, sed olim a Deo creata fuit. Neque obstat quod in Ecclesia benedici solet; Nam illa benedictio non est de essentia Sacramenti: possent enim in aqua fluminis, aut maris sino ulla praecedente benedictione aqua), homines vere baptizari. Et similiter certum est, Sacramenti definitionem optime convenire ablutioni; illa enim est signum et causa instrumentalis invisibilis gratia), et a Deo per ministrum efficitur. Et denique verba, quibus efficitur
Baptismus, non diriguntur ad aquam, sed ad hominem qui Baptismum recipit. Dicimus enim: « Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. » Unde baptizare non est aquam consecrare, sed hominem abluere.
Atque bine apparet ineptissime ratiocinari Kemnitium in 2 par. Exam. Trident. Concilii sess. xiii. cap. 3. cum ait: Si quis verba institutionis Baptismi pronuntiet super aquam, et nemo adsit qui baptizetur, nullum fieri Sacramentum. Nam verba Baptismi: « Ego te baptizo etc. » non possunt nisi a stulto aliquo pronuntiari super aquam, cum non ad aquam, sed ad hominem referantur. At alia ratio est de verbis Eucharistia), ut mox dicemus. Itaque de Baptismo nullum est dubium, quin proprie in actione consistat.
At in Eucharistia omnia aliter se habent. Nani in primis, si agamus de modo loquendi, nemo unquam vocavit Eucharistiam, vel corpus Domini fractionem, vel consecrationem, vel distributionem, vel manducationem, vel aliam actionem, sed rem permanentem, id est, panem sanctificatum. Sic Justinus in Apolog. 2: « Hic cibus, inquit, a nobis Eucharistia appellatur. » Irenams lib. iv. cap. 34. dicit, panem communem post acceptam benedictionem non esse amplius panem communem, sed Eucharistiam constantem ex re terrena, et ccelcsti. Sic Tertullianus in lib. de resurrect. carnis: « Caro, inquit, corpore et sanguine Domini vescitur. » Ubi corpus Domini non appellatur actio vescendi, sed cibus ipse quo vescimur. Sic Augustinus lib. xx. contra Faustum, cap. 13i panem consecratum appellat Sacramentum religionis. Optatus lib. ii. queritur de furore Donatistarum, qui Eucharistiam canibus dederunt: et Victor Uticensis lib. i. histor. cap. 3. narrat Arianos Eucharistiam in terram abjecisse, et pedibus conculcasse. At quomodo potuerunt ista fieri, si Eucharistia non est res permanens? Item Justinus, Ambrosius, Eusebius Emissenus, Theodoretus, Gelasius, et alii passim conferunt Eucharistiam cum Verbo Incarnato; quia sicut in Christo dua) sunt natura), ita in hoc Sacramento dua) sunt natura), nimirum corpus Christi, et accidentia panis. Denique Patres passim dicunt, Eucharistiam, seu corpus Domini offerri, confici, portari, manducari, qua) nullo modo conveniunt actioni, sed rei permanenti.
Quod autem ad rem attinet, Sacramentum Eucharistia) non consistere in actione, sed in re permanente, probatur. Ac primum, quod non in actione consistat, patet; qui nulla est actio, cui conveniat tota ratio Sacramenti. Praecipua actio per adversarios est manducatio: at ha?c nullo modo potest esse Sacramentum Nam ista est actio solius suscipientis, non Dei, aut ministri: nec enim Deus, aut minister manducat, sed suscipiens manducat. At Sacramenta non sunt actiones suscipientis, alioqui essent opera nostra: unde in Baptismo Sacramentum est ablutio, ut a Deo per ministrum datur. Praeterea verba Sacramentalia, sine quibus Sacramentum non fit, non dicuntur a manducante, neque ad manducantem, sed a ministro super panem; illa enim verba: Hoc est corpus, ad panem pertinent, non ad manducantem. Et hinc est, quod non dicitur Eucharistiae Sacramentum facere, qui manducat, sed potius illud consumere: et tamen revera dici posset Sacramentum facere, si in illa actione consisteret; sicut dicitur baptizare, qui abluit. Idem probari potest de actione frangendi, et distribuendi panem sanctifica tum. Ula3 enim actiones non sunt Sacramenta; nam non significant gratiam invisibilem: nec dicitur Sacramentum facere, qui frangit, aut distribuit. Restat sola consecratio, quam adversarii prseter c a? teras negligunt: sed nec est ipsa proprie Sacramentum Eucharistia?. Nam consecratio non est signum, neque causa proxima invisibilis gratiae, qua3 duo requiruntur ad rationem Sacramenti novae legis. Consecratio enim, ut verba ipsa sonant, solum significat, et efficit corpus Domini ex pane; proinde Sacramentum efficit, non est ipsa Sacramentum.
Quod autem rei permanenti, id est, pani consecrato conveniat tota definitio Sacramenti, perspicuum est. Nam ille panis est signum sensibile, et causa interna? atque invisibilis nutritionis spiritualis. Praeterea fit a Deo per ministrum, idque ritu, ct caeremonia a Deo instituta. Denique elementum et verbum concurrunt ad hoc Sacramentum, ut ad omnia alia. Neque obstat, quod non maneat in hoc Sacramento jam confecto elementum, id est, panis triticeus, neque verbum. Nam elementum, et verbum requiruntur ad Sacramenti effectionem, et ideo in his Sacramentis qme in actione consistunt, et quorum idem est fieri et esse, elementum et verbum sunt principia, tum cfiectionis, tum essentiae ipsius Sacramenti. At in hoc Sacramento, in quo aliud est fieri, aliud esse,
principia illa concurrunt proprie ad Sacramenti effectionem: in ipsa autem re effecta manent, sed alio modo. Nam elementum manet, quoad externas species, et verbum manet, quoad virtutem: sicut etiam in mixtione elementorum manent elementa, sed alterata, et secundum multos manent solum quoad virtutes, non quoad substantiam.
Ex his solvitur argumentum secundum adversariorum, quod hujusmodi est: « Sacramentum Baptismi in actione consistit; ergo ct Sacramentum Eucharistia?. Probatur antecedens; nam Sacramenta nova? legis ejusdem generis sunt. Et pra?terea, si Sacramentum Baptismi in actione consistit, quia Dominus dixit: Baptizare omnes gentes, Mattii, ult., quanto magis Eucharistia iu actione consistet, cum Dominus in ejus institutione non uno verbo, ut in Baptismo, sed multis actionem declaraverit, dicens: Accipite, manducate, bibite, hoc facite etc. »
Respondeo, Sacramenta nova? legis sunt ejusdem generis, sed non ejusdem speciei: et quamvis ejusdem speciei essent, adhuc posset unum in actione, alterum in re permanente consistere; ista enim differentia materialis est, et ad rationem formalem Sacramenti non pertinet. Verba autem Scriptura? citata, usum Sacramenti continent, non essentiam, nisi per accidens, quando usus ab essentia non distinguitur, ut in Baptismo.
Chapter 81 of 133