Caput X. De vino temperando aqua in sacro calice
Altera controversia de materia Eucharistisc, est de mixtione vini et aquae. Ac primum referendae erunt sententiae aliorum, seu potius errores. Deinde confirmanda veritas. Ac demum confutanda argumenta, et mendacia adversariorum.
Quod ad primum attinet, non defuerunt olim, qui praetextu sobrietatis solam aquam in calice offerendam dicerent: ut Ebionita) apud Epiphanum, haeresi 30. Et Tatiani apud eumdem, lucrosi 46. Aquarii apud Augustinum lib. de haeresibus, cap. 64. Sed ea ' opinio continuo a Patribus explosa fuit, quod satis constaret, Dominum non aquam solam, sed vinum etiam in sacro calice ponendum esse docuisse. Vide Cyprianum lib. ii. epist. 3. ad Caecilium, et Chrysostomum homil. 83. in Matth. qui ex instituto disputant contra eam sententiam.
Ubi etiam non est omittenda impudentistima calumnia Magdcburgensium, qui Ceusur. iii. cap. 6 et 7, affirmant, errorem istum de sola aqua in calice offerenda, ab Episcopis Romanis excogitatum esso, et a Cypriano refutatum in epistola ad Cornelium Romanum Pontificem; quod quidem sine ullo fundamento ex sola mentiendi libidine Centuriatores affirmant. Nam epist. Cypriani non c st ad Cornelium, ut ipsi mentiuntur, sed ad Caicilium, nec in ea ulla mentio fit Episcop orum Roman oru m.
Non defuerunt rursus, qui solum vinum offerendum censerent: ii fuerunt Armcni, ut Patres Trullani Concilii affirmant, can. 32. Causam aut An, cur Armeni in eam sententiam descenderint, refert Nicephorus lib. xvin. histor. cap. 33. ubi scribit Armcnos non miscere aquam vino in sacrificio, ne significare videantur unionem duarum naturarum in Christo, quam ipsi non credunt. Ejusdem erroris accusantur Graici a Guidone Carmelita in catalogo hcereticorum, et ab Innocentio III. lib. iv. de officio Missa), cap. 32. Sed contrarium tamen colligimus ex ipsorum scriptis, tum veterum, tum recentiorum, ut infra ostendemus. Quare credibile est, Innocentium, et fortasse etiam Guidonem per Graecos intellexisse quosvis Orientales, non autem eos, qui proprie Graeci dicuntur.
Lutherani et Calvinista) Armcnos imitantur: nam absque aqua vino utuntur. Lutherus in primo scripto contra Regem Angiiay anno 1322. edito, fatuos et stolidos vocat eos, qui peccatum esse putant sine aqua celebrare; et ibidem sic addit: « Meo sensu melius, et tutius foret, aquam non miscere vino, cum sit merum figmentum humanum, et sinistram, imo pessimam habeat significationem. » Et in formula Missa), seu com¬
munionis pro Ecclesia Wirtembergcnsi anno 1323. edita: « Nondum constitui, inquit, niecum, miscendane esset aqua vino, quamquam huc inclino, ut merum vinum paretur absque aqua) mixtura. » Marti nus Kemnitius in 2. par. Examinis Concilii Trident. sess. xxii. cap. 7. et can. 9. docet, rem esse omnino indifferentem, aqua) mixtionem in calice; et multis conatur ostendere non esse certum, quid Dominus fecerit, id est, an vino aquam admiscuerit; et pra)terea non esse id necessarium, nec posse praecipi ab Ecclesia: et tandem addit Ecclesias Lutheranorum reipsa, et factis ostendere voluisse hanc libertatem. Tilmannus Heshusius in lib. de sexcentis erroribus Pontificiorum, tit. 17. tres errores Pontificiis adseribit. Unum, quod dicant aquam miscendam vino in calice. Alterum, quod doceant sine peccato mortali non posse omitti aquam. Tertium, quod velint Apostolicam esse traditionem, misceri debere aquam vino.
Calvinista) longius progrediuntur. Nam Petrus Richerus Calvinista (referente Nicolao Villagagnonio libro i. contra articulos quosdam Calvinianos, cap. 73.) affirmat esse luereticos, blasphemos, sacrilegos, falsarios, qui vino coena) aquam admiscent; quod ad puritatem Evangelii adjiciant sua commenta: et a Calvino se ha)c omnia didicisse fatetur. Quare non est mirum, si Calvinus, nec in Institutione, nec in Catechismo, nec in formular Sacramentorum ministrandorum ullam aqua) mentionem facit in mysterio coeme Domini.
Porro Ecclesia Catholica semper credidit ita necessarium esse aqua vinum misceri in calice, ut non possit id sine gravi peccato omitti. Utrum autem sine aqua Sacramentum consistere possit, non est adeo certum; communis tamen opinio in partem affirmativam propendet. Quare falso Kemnitius Catholicis in commune tribuit, quod asserant, aquam in Eucharistia esse de necessitate Sacramenti, cum paucissimi id affirment. Probatur Ecclesiae sententia. Primum ex facto Christi. Dominus vinum aqua mixtum consecravit; igitur et nos ita facere debemus.
Antecedens hujus argumenti Kemnitius fatetur esse probabile, sed non certum, et ideo incertam conclusionem ex eo colligi contendit. Deinde etiamsi certum esset antecedens, infirmam esse vult consecutionem. Nam Dominus si aquam admiscuit, id fecit
pro more illius regionis; in Oriente enim vinum est fortius, quam in his partibus, et ideo ordinarie solet in illis locis aqua temperari. At si in hac regione nostra, vel in partibus frigidioribus Dominus fuisset, cum Sacramentum instituit, pro more patria? aquam non miscuisset.
Geeterum multum in utroque errat Kemnitius. Antecedens enim illud non minus certum est, quam quod Dominus vinum consecraverit, non siceram, aut aquam solam: quod sane nemo negat esso certissimum. Nam ex Evangelio, et ex Paulo expresse non habetur, nisi calicem sanguinis Apostolis propinatum, vini nulla mentio est, cum agitur de calice Eucharistico. Legantur omnia loca Matth. xxvi. Marci xiv. Luc xxn. Joan vi. i. ad Corinth. x. et xi. non invenietur mentio vini, nisi in illis verbis: Anien dico vobis, non bibam de hoc genimine vitis, donec illud bibam novum in regno Dei, qua? habentur in tribus locis citatis Evangeliorum. Sed ea verba, ut lib. i. cap. 11. fuse docuimus, non pertinent ad calicem Encharistue, sed ad calicem qui datus fuit post agni Paschalis manducationem, ut exLuca manifeste colligitur. Neque obstat, quod aliqui patres ea verba de calice Eucharistia? exposuerint: nam alii, qui magis ex professo rem tractarunt, contrarium docuerunt, ut tunc ostendimus: non possumus autem ex Patrum sententiis aliquid certi colligere, quando inter se non conveniunt. Atque id potissimum locum habet in sententia Kemnitii, qui (ut supra vidimus in controversia de transubstantiatione) non vult argumenta efficacia posse duci a Scripturis, qua? variis modis exponuntur. Quid ergo in calice fuerit ante consecrationem, an vinum purum, an vinum aqua mixtum, an sicera, an aqua sola, ex sola Scriptura expresse non habetur, sed necessario recurrendum est ad traditionem eorum, qui ab Apostolis, et eorum discipulis haec mysteria didicerunt. Traditio autem habet, fuisse vinum aqua mixtum; ergo ita certo credendum est, aut nihil certi de materia calicis habemus.
S. Jacobus in sua Liturgia (cujus Liturgi eo mentionem facit Concilium Trullanum, can. 32. ante annos nongentos) ita habet: « Similiter postquam coenavit, accipiens calicem, et permiscens ex aqua, et vino, et benedicens dedit etc. » S. Clemens lib. viit. Consti-
tut. Apostol. cap. 17. refert Dominum in •coena vinum aqua miscuisse, antequam illud consecraret. S. Irenaeus lib. 4. cap. 57. (( Dominus, inquit, temperamentum calicis sui sanguinem confirmavit. » S. Cyprianus lib. ii. epist. 3. «Admonitos, inquit, nos scias, ut in calice Domini offerendo Dominica traditio servetur, neque aliud fiat a nobis, quam quod pro nobis prior fecit, ut calix, qui in commemorationem ejus offertur, mixtus vino offeratur. » S. Basibus in sua Liturgia dicit Christum acceptum calicem miscuisse, et postea dixisse: Hic est calix etc. Theodoretus Dialog. i. ait Christum suum sanguinem fecisse id, quod in calice commixtum erat. Eusebius Emissenus in serm. 5. de Paschate, qui est de corpore Domini, dicit Christum ipsum exemplo suo nos docuisse, ut calicem ex vino aqua mixto consecraremus. Denique Concilium III. Carthaginiense, con. 21. (in quo etiam Augustinus interfuit) sic ait: «Ut in Sacramento corporis, et sanguinis Domini nihil amplius offeratur, quam ipse Dominus tradidit, hoc est panis ct vinum aqua mixtum. » Ila?e testimonia certum argumentum faciunt, tum quia gravissimorum, et antiquissimorum auctorum sunt, tum quia nullus Patrum contrarium scripsit.
Quod autem Kemnitius ait de consuetudine Orientalium, non multum facit ad rem. Nam si illa esset potissima causa, cur Dominus calicem miscuisset, certe Patres variorum locorum numquam tanto consensu, et absolute dixissent, miscendam vino aquam in calice.
Habemus autem testimonia Patrum omnium regionum. Ac primum ex Syria habemus testimonia citata S. Jacobi et Theodoreti: uterque enim in Syria Episcopus fuit. Et praeterea ex recentioribus idem docet Samona Episcopus Gaza? in disputatione cum Achmct Saraceno, qua? exstat in iv. tom. Bibliotheca? sanctorum Patrum.
Ex Italia habemus Justinum martyrem: is enim Roma? scripsit Apologias suas, et de Romana? Ecclesia? consuetudine loquitur in ii Apolog. prope finem, cum dicit offerri poculum vino et aqua temperatum. Habemus item Alexandrum i. in epist. i. ubi omnino jubet, ut nec vinum, nec sola aqua, sed utrumque simul offeratur. Habemus quoque Julium I. apud Gratianum de consecrat.
dist. 2. Habemus praeterea Ambrosium, qui in ea parte Italice scripsit, ubi certe vina non sent adeo fortia, et tamen lib. iv. de Sacrament. cap. 4. et lib. v. cap. d. vinum et aquam in ccdice ponenda esse affirmat.
Ex Africa habemus loca citataS. Cypriani, et Concilii Carthaginiensis: et potest addi testimonium Augustini tract. 120. in Joan.
Ex Gallia habemus S. Irenceum, Episcopum Lugdunensem, qui lib. v. cap. 1.
« Quando, inquit, mixtus calix, et fractus panis percipit verbum Dei, fit Eucharistia sanguinis et corporis Domini. » Eusebius quoque Emissenus, cujus locum ante citavimus, in Gallia scripsit: fuit enim is auctor, ut alias diximus, Abbas Monasterii Lirinensis. Adde etiam Bernardum epist. 69.
Ex Hispania habemus S. Isodorum lib. i. de offic. divinis, cap. 18. ubi satis copiose de hac re agit.
Ex Lusitania habemus Concilium Bracarense III. can. 1. ubi idem habetur.
Ex Anglia habemus Bedam in comment. cap. 14. Marci, in illa verba: Hic est calix sanguinis mei. Item Anselmum Episcopum Cantuariensem in cap. xxvi. Matth. ubi ipsa Bedie verba transcripsit.
Ex Germania habemus Amalarium Trevirensemlib. m. de officiis Ecclesiast. cap. 19. Rabanum lib. i. de Institut. Clericorum, cap. 31. Item Triburiense Concilium ante annos 700. in media Germania celebratum, nimirum prope Moguntiam, can. 19. asserit a Papa Alexandro I. traditum, quod et ipse a Patribus suis, id est, ab Apostolis acceperat, ut in calice vinum aqua misceretur, et postea Concilium ita subjungit: <c Cujus rei veritatem in hae sancta Synodo confitemur, credimus, et confirmamus, ne ullus sine commixtione vini, et aquae mysteria sacra perficiat. »
Denique ex Grcecia habemus praeter Basilium supra citatum testimonium Gregorii Nysseni in sermone Catechetico, cap. 37. Joannis Chrysostomi in sua Liturgia. Item Procli Episcopi Constantinopolitani, qui paulo junior Chrysostomo fuit, in tractatu dc traditione divina) Liturgia). Item Synodi TrullanEO, can. 32. et in capitulis Graecarum Synodorum a Martino Bracarensi collectis, cap. 53. et praeterea S. Joannis Damasceni lib. iv. de fide, cap. 14. Thcophylacti in cap. xjx. Joannis, ubi reprehendit Armenos hunc morem non servantes; et S. Germani Episcopi Constantinopolitani in theoria rerum
Ecclesiasticarum. Floruit autem S. Germanus eodem tempore, quo Damascenus circa annum Domini 700. Praeterea exstant testimonia etiam recentiorum Graecorum, ut Nicolai Methonensis Episcopi in lib. sive oratione dc Eucharistia, Nicolai Cabasilae, in lib. de sacrificio altaris, cap. 8. Marci Ephesii in libro de verbis consecrationis, Nicephori lib. xviii. hist. cap. 53. Ex quibus testimoniis apparet,.falso imponi Graecis hunc errorem, quod solo vino utantur in sacrificio altaris.
Adde, quod Concilium Florentinum, in quo Graeci et Latini aderant, in instruet. Armenorum, jubet Armenis, ut deinceps in calice vinum aqua temperent, quoniam omnes aliae Ecclesiae Latinorum, et Graecorum ita semper fecerunt.
Denique refelli potest Kemnitii vanitas ex rationibus, quas Patres reddunt hujus mixtionis vini, et aquae: nullus enim somniavit unquam, necdum protulit, causam illam, quod in Oriente vina sint fortia. Rationes igitur, quas Patres afferunt, sex sunt. Prima et potissima, quia Dominus ita fecit. Hanc reddunt plurimi Patres, et Concilia recentiora, Florentinum et Tridentinum.
Secunda ratio est, quia de latere Domini exivit sanguis, et aqua, Joan. xix. Nos enim in calice repraesentamus Christi sanguinem, ut effusum, sicut in pane consecrato repraesentamus Christi corpus, ut mortuum. Quare Chrysostomus hom. 24. in priorem ad Corinth.: « Quid est, inquit, in calice? quod ex latere fluxit, » et Augustinus lib. m. de Trinit. c. 11. dicit, de latere Domini percusso, illum fluxisse liquorem, qui est in calice. Quibus verbis significatur in calice esse verum Domini sanguinem, quoad substantiam, et esse eo modo, quo ex latere fluxit, id est, effusum, quoad repraesentationem. Quia igitur in calice repraesentamus id quod ex latere fluxit; et quod ex latere fluxit, fuit sanguis, et aqua; ideo non solo vino, sed etiam aqua rem illam repraesentamus. Atque hanc rationem attingunt Alexander Papa, Ambrosius, Chrysostomus, Eusebius, Germanus, Rabanus, et alii.
Tertia ratio est, quia in mysterio Eucharistia) significatur unio Christi cum Ecclesia: id autem aptissime fit, cum admiscetur aqua vino. Vinum enim Christum, aquae populos significant: ut etiam idem significatur ex admixtione farinae cum aqua ia pane conficiendo. Hanc rationem habent Cyprianus,
Julius Papa, Eusebius, Isiclorus, Rabanus, et Concilia Bracarense, et Triburiense citata. Quare ea ratio, licet a Lutheranis rideatur, magnos auctores, et plurimos habet.
Quarta ratio est, quia calix Eucharistiae non solum figuratus fuit in Testamento veteri per vinum, quo utebantur Hebraei in variis sacrificiis, et in vino, quod cum pane protulit Melchisedech Genes. xiv. sed etiam in aqua, quae fluxit ex petra, ut B. Paulus docet I Corinth. x. Atque hanc rationem attingunt Ambrosius et Eusebius locis notatis.
Quinta ratio est, quia Eucharistia est cibus, ac potus spiritualis, et proinde dari debuit sub specie cibi, et potus corporalis. Porro corporalis potus maxime conveniens naturae humanae est vinum aqua admixtum, ut docet Grego rius Nyssenus in oratione Catecheticaapud Euthymium, tit. 21. Panopliae: et ante eum Clemens Alexandrinus lib. ii. Paedagogi, cap. 2.
Sexta ratio esse potest, quam ponit Nicephorus lib. xviii. cap. 53. ad significandam duarum naturarum in Christo conjunctionem.
Chapter 88 of 133