Skip to the text

Caput XXIV. Non pugnare cum divinis litteris, seu cum Christi mandato Communionem sub una specie, probatur variis rationibus

Quarta jam sequitur quaestio: Utrum divino mandato praecipiatur omnibus Communio sub utraque specie. Jam enim ostendimus ex natura rei nullam esse talem obligationem, idcirco quaerendum superest,

utrum saltem praecepto divino positivo ejusmodi obligatio in Ecclesia sit. Quamvis autem Lutherus permissionem potius divinam, quam legem cogentem in pluribus locis agnoscat, ut supra citavimus: tamen Joan. Calvinus lib. iv. Institut. cap. 17. § 47: « Edictum, inquit, aeterni Dei est, ut omnes bibant». Et Kemnitius initio disputationis de utraque specie, omnino contendit mandato Domini teneri omnes ad utramque speciem sumendam.

Porro in hac quaestione adversariorum est probare, nostrum respondere: nos enim negamus, illi asserunt; probare autem illi incumbit, qui affirmat, non ei, qui negat. Ut tamen accuratior, ac plenior disputatio sit, primum affer- emus varias rationes, quibus omnino credibile fiat, nullum praeceptum a Christo datum de utraque sumenda specie. Deinde respondebimus ad omnia argumenta, quae illi proferunt.

Quod igitur ad primum attinet. Prima ratio sumitur ex figuris. Plereeque figurae Euch arist ae manducationem sub una specie significant. Non est igitur ullo modo probabile, Christum imperaturum fuisse sumptionem utriusque speciei: figuratum enim figurae respondere debet. Unde Evangelistae passim, cum describunt acta Christi, addunt [ut Scriptura impleretur). Joan. xix, notat S. Joannes ideo Deum non permisisse ut frangerentur crura Domino crucifixo, quia praecesserat illa figura agni paschalis, cujus ossa confringi non poterant. Et Apostolus I Corinth. x: Omnia, inquit, contingebant illis in figura.

Prima figura fuit ligni vitae in medio paradisi Genes, ii. et m. quod Sacramenti Eucharistiae figuram fuisse docet Paschasius lib. de corpore Domini, cap. 7. Constat autem nullum fuisse potum illi arbori adjunctum. Secunda fuit agni paschalis, Exod. xii. quae notisssima est.

Neque obstat Kemnitii responsio, qui vult utriusque speciei figuram prmeessisse in agno paschali, quia et caro manducabatur, et sanguis in postibus aspergebatur; aspersionem autem sanguinis potum calicis significasse probat ex Gregorio homil. 22. Ihcc, inquam, responsio non valet. Nam Grego - rius ponit duas explicationes. Unam minus probabilem et particularem, quod per sanguinem in postibus aspersum significetur po¬

tus sanguinis Domini. Nec tamen dicit potum sanguinis sub specie vini; de quo nos agimus, sed potum sanguinis absolute, ut pro Eucharistia accipitur: non enim distinguit eo loco Gregorius duas species. Deinde ponit alteram communem, quod per sanguinem in postibus significetur signum crucis in fronte, ut exponit etiam Augustinus lib. xii. contra Faustum, cap. 30. Hieronymus in cap. lxvi. Isaise, Cyprianus in tractatu contra Demetrianum, et Isidorus in cap. xii. Exod. Et lime sine dubio est vera: sanguis enim ille non potest referri ad potum, cum nec biberetur, nec daretur hominibus, et prius linirentur ex eo postes, quam agnus manducaretur.

Tertia figura est manna, Exod. xvi. Quarta, panes propositionis, Exod. xxv. in quibus nullus admiscebatur potus. Quinta denique erat participatio sacrificiorum. Nam etiamsi in sacrificiis esset caro, et sanguis, tt etiam libamina multa, ut patet ex-eodem cap. xxv. Exod. tamen sola caro manducabatur, sanguis et libamina effundebantur Deo. Unde I Corinth. x. inquit Apostolus: Qui manducant hostias, participes sunt altaris; neque addidit quidquam de potu, quia non consueverant Hebraei habere vinum libaminum.

Dices, ex ista figura colligitur non debere Sacerdotes bibere calicem Domini in altari, quandoquidem nec Sacerdotes Testamenti veteris bibebant libamina Deo oblata, sed solum victimas comedebant.

Respondeo: Quod Sacerdotes nunc faciunt, dum manducant, et bibunt sub specie panis et vini, corpus et sanguinem Domini, non respondet manducationi victimarum, sed consumptioni per ignem. Est enim Eucharistia aliquo modo holocaustum; aliquo modo hostia pacifica, aliquo modo hostia pro peccato. Et quia inholocausto omnia consumebantur, et victimas, etlibamina, ideo etiam nunc a Sacerdote, cujus est consumere holocaustum, omnia sumuntur. A populo autem, qui solum participat de sacrificio, satis est manducari carnes agni immaculati.

Dices secundo: Etiamsi in istis figuris commendetur Communio sub specie cibi tantum, sunt tamen aliaj, in quibus commendatur sub utraque. Ut Genes, xiv. ubi Melchisedech, obtulit panem, et vinum, et utrumque dedit sumendum Abrahae, et iis, qui eum sequebantur, et I Corinth. x. ubi

dicuntur Hebraei manducasse cibum spiritualem, et bibisse potum spiritualem: quem locum Kemnitius magni facit.

Respondeo, non contendimus nos pro necessitate unius speciei, sicut adversarii pro necessitate duarum, et ideo contra nos non est, si aliquae figurae pro duabus speciebus inveniantur, sed plane contra adversarios facit, si inveniantur aliquae, ut revera inveniuntur plurimae, pro una specie. Deinde non constat, an Melchisedech dederit panem, et vinum comedendum Abrahee, an solum Deo obtulerit. Scriptura enim id aperte non dicit. Quod enim Deo obtulerit, patet ex sequentibus verbis: Erat enim Sacerdos Dei altissimi, quod autem dederit manducandum, ex nullo verbo colligitur. De potu autem spirituali, id est, de aqua qx petra jam supra diximus, figuram illam favere uni speciei. Aqua enim cum data est populo in signum spiritualis potus, sola data est sine ullius cibi spiritualis adjunctione: quomodo etiam sanguis, et aqua, quae ex latere Domini Puxerunt, duo Sacramenta significant, Bapfismum, et Eucharistiam, teste Augustino, et Theophyiacto in cap. xix. Joan. ubi sub una tantum specie Eucharistia designatur, ut intelligamus unam sufficere.

Secunda ratio sumitur ex doctrina, et exemplo Christi. Dominus enim cum Joan. vi, de fructu Eucharistiae loquitur, non semel, sed quater unam speciem sufficere docet ad salutem: Qui manducat me, vivet propter me. Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet m aeternum. Hic est panis de coelo descendens, ut si quis ex eo manducet, non moriatur. Non ergo fieri potest, ut idem Dominus mandaverit utramque speciem sumendam, tamquam necessariam ad salutem. Esse autem hoc caput Joan. de Sacramento intelligendum, supra ostendimus in prima controversia de Eucharistia.

Rursus exemplo suo Dominus idem comprobavit. Primum Joan. vi. ubi multiplicavit panes, et inde saturavit turbam, remanentibus duodecim cophinis: nec ullum potum multiplicavit, neque dedit. Deinde Lucae cap. xxiv. cum in Emmaus in ccena cum duobus discipulis accepit panem, benedixit, fregit, dedit eis, etc.

De hoc loco duai sunt Catholicorum sententiae. Prima est Joan. a Lovanio, et aliorum,

qui contendunt Sacramentum Eucharistiae datum fuisse a Christo duobus discipulis, et adducunt in hanc sententiam Augustinum lib. in. de consensu Evangel. cap. 2o. Auctorem operis imperfecti in Matth. homil. 17. Redam, et Theopbylactum in eum locum Lucae. Hieronymum in Epitaphio Paulae, et Isichium lib. ii. in Leviticum, cap. 9.

Alia sententia est Cornelii Jansenii in expositione hujus loci, qui docet, panem a Domino benedictum in Emmaus, non fuisse quidem Eucharistiae, voluisse Dominum hoc exemplo demonstrare fructum, et utilitatem Eucharistiae in una specie: quare ex hoc loco non minus probari usum unius speciei, quam ex multiplicatione panum, Joan. vi. Id autem probat, tum ex Augustino, Beda, et Theophyiacto locis citatis, qui hoc tantam docere videri possunt, nempe fuisse in illa panis benedictione mysterium quoddam, qho significaretur utilitas Eucharistia), quomodo etiam loquitur Innocentius III. lib. vi. de myst. Missae, cap. 7. et 9. tum etiam ex ipso textu, nam fuisse hic aliquod mysterium, patet partim ex benedictione, quam non legitur Dominus adhibuisse, nisi ad aliquid mirabile operandum; partim ex effectu, nam per illum panem illuminati sunt.

Quamcumque autem sententiam ex his duabus amplectamur, ostendit hoc exemplum Christi, eam esse utilitatem Eucharistiae in una specie, ut minime sit existimandum, fuisse imperatum omnibus illius usum in specie utraque.

Sed occurrit hoc loco Philippus Melanchthon in A po logia Confessionis Augustanae, in articulo de utraque specie, ubi fatetur hoc exemplum ad Eucharistiam pertinere, sed dicit, non colligi ex eo usum unius speciei, quoniam in fractione panis per figuram intellectionis significatur totum Sacramentum cum utraque specie. At facile id refelli potest; historia enim Evangelica ita conjungit distributionem panis benedicti cum Domini recessu, ut nullum re inquat locum benedicendo, vel distribuendo calici. Sic enim loquitur: Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigi bat illis. Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum, et ipse evanuit ex oculis eorum.

instat Kemnitius. et probat ex Augustino tract. 2. in epist. Joannis, Christum dedisse duobus discipulis utramque speciem. Sic enim Augustinus loquitur: « Et vere, qui non sibi judicium manducat, et bibit, in fractione panis Christum agnoscit». At argumentum est nimis longe petitum. Non enim Augustinus dicit, Christum dedisse utramque speciem, sed dicit in fractionq panis Christum agnosci, ut illis discipulis contigit in Emmaus; sed addit hunc fructum eos tantum consequi, qui nunc indigne sumunt, et allegat verba Pauli, seu alludit ad illa, ubi legimus, I. Cor. xi. eos, qui indigne manducant, et bibunt, judicium sibi manducare, et bibere; quod verissimum est, sive una species, sive utraque sumatur indigne.

Denique addit Kemnitius, Christum non addidisse: Hoc facite, cum panem benedictum in Emmaus dedit: ergo non tenemur eum in hoc imitari, si unam tantum speciem dedit. Sed neque nos dicimus teneri; sed tantum probamus hoc exemplo licere, et utile esse communicare sub una.

Tertia ratio sumitur ex doctrina, et usu Apostolorum. Nam Actor, ii. ita describitur communicatio Eucharistiae: Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus. Quo loco negari non potest, quin agatur de Eucharistia, tum quod conjungatur fractio panis cum doctrina, et oratione, tum etiam quod vituperatio potius quam laus fuisset de fidelibus commemorare, perseverantes eos fuisse in prandiis, et ccenis corporalibus. Denique id fatetur Lutherus in sermone de Eucharistia, et Calvinus lib. iv. instit. cap. 17 § 35.

Neque Kemnitius negat ita hunc locum a veteribus explicatum; sed respondet per fractionem panis intelligi etiam calicem, per figuram videlicet intellectionis, qua ex parte significamus totum. Id vero probat, quia Apostoli alioqui sub una specie consecrassent, quod ne Catholici quidem admitterent. At haec ejus ratio nihil concludit. Non enim Lucus describit, quid Apostoli, sed quid populi facerent, dum dicit, eos perseverantes fuisse in doctrima Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et oratione. Apostoli igitur in utraque specie Eucharistiam consecrabant, sed populis in una specie ministrabant.

Quod etiam ex eo confirmatur, quia plurimi in Hierusalem Christiani erant, qui in (

illis initiis servabant legalia Moysis, Apostolis permittentibus, ut patet ex cap. xxi. Actorum; et ex iis nonnulli usque ad certum tempus Nazaree i erant, non bibentes vinum, nec radentes capita, usque ad finem dierum voti sui. Hos autem neque credibile est contra votum suum bibisse de calice Domini; neque probabile est abstinuisse omnino a Communione, cum Lucas dicat, omnes perseverantes fuisse, in doctrima, et communicatione fractionis panis. Quare probabilissima conjectura est, ideo Lucam solum meminisse fractionis panis, quod ab ea sola specie nulli abstinerent. Unde etiam beatus Paulus I. Corinth. x. non sine causa de calice dicit: Calix benedictionis, cui benedicimus; de pane autem: Panis quem frangimus. Calix enim semper benedicebatur, sed non semper distribuebatur. Unde etiam paulo infra dicit: Unus panis, et unum corpus sumus ', qui de uno pane participamus.

Et miranda est sane Kemnitii sapientia, qui cum ubique vulgatam editionem comtemriat, hoc loco eam diligenter defendit. Scribit enim in sua disputatione pag. 600. in vulgata editione, quam Tridentinum Concilium nullo praetextu rejici posse decrevit, haberi I Cor. x.: Unus panis, et unum corpus sumus, qui de uno pane, et de uno calice participamus. Sed Concilium Tridentinum non statuit recipiendam esse quamlidet lectionem vulgatae editionis, sed eam, quam constet esse lectionem vulgatae editionis, alioqui non j ussisset idem Concilium vulgatam editionem quam emendatissime imprimi. Porro illud [et ex uno calice ) non habetur in Bibliis correcti oribus vulgatae editionis, sed solum in paucis quibusdam minus emendatis; in Graecis autem nullis habetur.

Quarta ratio sumitur ex testimonio veteris Ecclesiae, quae cum vera Ecclesia fuerit, sine dubio contra expressum Christi mandatum nihil egisset. Tribus autem modis vetus Ecclesia testatur Communionem sub una specie esse licitam. Primo, quia nunquam eam reprehendit, aut damnavit, cum tamen non ignoraret eam saltem apud aliquos in usu fuisse. Nam (ut alia interim omittam) Manichaei nunquam communicabant, nisi sub specie panis, ut Leo I. testatur serm. 4. de Quadragesima: arbitrabantur enim illi vinum esse fel draconis. Et praeterea negabant Christi veram mortem: et ideo nec vinum;

neo sub specie vini sanguinem Domini unquam sumebant. Et tamen nec Epiphanias, nec Augustinus, nec alii, qui de erroribus Maniehajorum scripserunt, notarunt errorem illum, quod contra Domini mandatum sub una tantum specie Eucharistiam sumerent.

Deinde, testimonium Ecclesia; veteris haberi potest ex duobus illustribus exemplis iuereticarum fraudum. Scribit Sozomenus lib. vm. Histor. cap. v et Nicephorus lib. xiii. cap. vii. Feminam quamdam ha' re ticam Macedonianam, cum vellet tegere suam haeresim, et se Catholicam simulare; accepisse in manibus Ghrysostomo sacris operante, panem Eucharistia;, tanquam paulo post illum manducaturam; sed clam dedisse illum ancillae, 'et ab ea sumpsisse panem profanum, quem ex domo afferri j usserat, ut illum palam comederet loco Eucharistiae: sed eum panem continuo in lapidem esse conversum. Ex hoc facto intelligimus, morem fuisse, ut acciperent, qui vellent, Eucharistiam sub una tantum specie. Nam si omnes coacti fuissent bibere de calice Domini, mulier illa nullo modo simulare potuisset: non enim pro calice Domini aliquid aliud sumere potuisset; siquidem calix non dabatur in manus, sed manu Diaconi admovebatur ori communicantium.

Alterum exemplum est apud Leonem serm. 4. de Quadragesima, ubi S. Leo dicit, Manichseos, ut lueresim suam tegerent, panem Eucharistiae sumere solitos esse cum Catholicis, non tamen calicem bibere. Si autem Roma; non fuisset, libera Communio sub utraque specie, sed omnes semper sumere debuissent sub utraque, non potuissent ullo modo Manichaei latere, qui sanguinem Domini nunquam sumebant. Unde sanctus Leo non jubet observari eos, qui aliquando sumebant, aliquando non sumebant, sed qui nunquam omnino sumebant sanguinem: illud enim eo tempore pro signo Maniehaeismi haberi potuit. Tertio, ex variis ritibus, ex quibus aperte colligitur usus unius speciei: non enim vetus Ecclesia, quae adversariorum testimonio vera Ecclesia erat, contra Dei mandatum tam aperte pugnassct. Sunt autem hi ritus, asservatio Sacramenti, communicatio domestica, communicatio infantium, communicatio aegrotorum, communio laica, communio ex praesanctificatis.

Ac primum asservari solitum Sacramentum Eucharistia; fuisse, supra probavimus multis Patrum et Conciliorum testimoniis. Tom. IV.

Quod autem solum sub una specie asservarent, et proinde sub una specie sumerent, patet, quia aliquando ad longissimum tempus asservabant. Meminit enim Sophronius in Prato spirituali, c. 70. aliquando per annum in regium servatum fuisse; imo Grreei adit une diem servant per integrum annum. Non autem posset vinum in parva quantitate tamdiu conservari, quin acesceret, et corrumperetur. Prmterea qui meminerunt asservationis, ut Cyprianus in serm. de lapsis, et Ambrosius in orat, de obitu Satyri, et Sophronius jam citatus, solius speciei panis meminerunt, quam involutam oratio, vel linteo dicunt.

Kemnitius contra hunc ritum objicit, quoti Gregorius Nazianzenus dicat, Gorgoniam reservasse symbola corporis, et sanguinis; et quod Ambrosius dum de Satyro loquitur, meminerit haustioniSjCt fusionis in viscera, qua: ad potum potius, quam ad cibum pertinent.

Sed facile est illa refellere. Nam Gregorius sub disjunctione loquitur, ac dicit, Gorgoniam recondidisse quidpiam signorum corporis, aut sanguinis Domini; et loqui cum de specie panis, non vini, satis colligitur ex communi usu illius temporis. Quod autem de Ambrosio Kemnitius dicit, pst omnino ridiculum. Nam Ambrosius loquitur de haustu, et transfusione ad viscera illius speciei, quam involutam in oratio Satyrus habebat. Quis autem ambigat, quid illud fuerit? Neque vox hauriendi, vel transfundendi, ita ad potum pertinet, ut non etiam ad cibum referri possit, quando aliquid integrum sumitur. Ambrosius autem eo modo loquendi utitur, quia loquebatur de re signata, potius quam de signo: res autem signata integra hauritur.

Secundus ritus erat Ecclesia; antiqua;, ut Eucharistiam domum deferrent, et ibi tempore opportuno sumerent, t uod certissimum est ex Tertulliano lib. ii. ad uxorem, Clemente Alexandrino lib. i. Stromatum non procul ab initio, Cypriano serm. de lapsis, Basilio in epist. ad Caesariani. Datritiam, Hieronymo iu Apologia pro libris in Jovinianum, et ex aliis. Domi autem sub una tantum specie Christianos communicaro solitos perspicuum est, tum ex eo, quod sola species panis dabatur in manus fidelium, sanguis autem dabatur ex calice bibendus, ut Cyrillus demonstrat Cathcch. 3. mystagog. tum etiam quia non erant in domibus laicorum ulli calices sacri, seu vasa, quibus contineri posset sanguis Domini, ut clarissime patet ex Apologia secunda Athanasii contra Arianos.

IIoc loco fatetur Kemoitius in domibus privatis usum fuisse unius tantum speciei: sed dicit, illos eosdem qui domi sumebant sub specie panis, in Ecclesia prius sumpsisse sub specie vini; et proinde sub utraque specie per intervalla temporum. Deinde addit se non disputare de eo, quod fiebat in privatis domibus, sed de eo, quod fiebat in publica Coena} administratione.

Sed hsec solutio cum ipso suo auctore pugnat. Nam si in Ecclesia in publica Crenffi administratione sumebant panis speciem, sed eam servabant deferendam in domum, et alio tempore manducandam, solam autem speciem’ vini, quam deferre non poterant, in Ecclesia bibebant: ergo in Ecclesia non communicabant, nisi sub una specie, nimirum vini. Non enim communicare est sumere in manibus Eucharistiam, sed manducare, et bibere.

Est preeterea advertendum, haustum sanguinis in Ecclesia, et manducationem corporis Domini in privatis eedibus,non potuisse haberi pro una Communione, sed necessario fatendum esse fuisse diversas Communiones, et utramque sub altera tantum specie, neutram sub utraque. Nam diversis diebus sumebantur ilice species, non autem eodem die: ideo enim domum deferebant, ut possent sequentibus diebus communicare, etiamsi templum non adirent. Unde Hieronymus in Apologia pro libris contra Jovinianum scribit, illis diebus consuevisse quosdam domi corpus Domini sumere, quibus ob actum conjugalem patratum non audebant ingredi Ecclesiam.

Neque obstat, quod illa consuetudo deferenda) Eucharistia; in privatas redes, fuerit postea abrogata: abrogata enim fuit ob irreverentiam, qua tantum Sacramentum afficitebatur, non autem quod Communio sub una specie non sit licita.

Tertius ritus erat, communicatio infantium. Communicabant enim veteres aliquando infantes, sed sub una tantum specie, nimirum instillando in os eorum aliquid sanguinis Domini, ut patet tum ex Cypriano in serm. de lapsis, tum ex manifesta ratione, quia non possunt infantes cibum aliquem solidum sumere.

Quartus erat, communicatio aegrotorum, qua; ut plurimum fiebat sub una tantum specie. Scribit Eusebius lib. vi. hist. cap. 36 ex epist. Dionysii Alexandrini, presbyterum dedisse puero particulam Eucharistia} deferen¬

dam Serapioni sent regroto, ac jussisse, ut eam prius madefaceret, quam sent porrigeret, Cum enim servarent longo tempore Eucharistiam pro regrotis, necessario fiebat, ut duresceret species illa panis, ita ut non facile deglutiri posset, praesertim a valde debilitatis. Paulinus in vita S. Ambrosii scribit, eum paulo ante mortem ab Honorato Episcopo Vercellensi, sub una specie Eucharistiam accepisse: dicit enim, corpore Domini sumpto, ubi illud deglutiverat, continuo animam Deo reddidisse. Amphilochius in vita S. Basilii scribit, eum in morte Eucharistiam accepisse in sola specie panis, quam longo tempore asservaverat. Denique Amalarius de offic. Eccles. lib. m. cap. 35. et Micrologus de rebus Ecclesiast. caput 17. testantur, ex antiqua consuetudine in Missa tres partes hostiae consecratae fieri solere, ut una cum sanguine misceretur, altera sumeretur a Sacerdote ante sanguinis sumptionem, tertia servaretur pro aegrotis, quae viaticum morientium dicebatur.

Quintus ritus erat, usus Communionis laicae, quae in poenam gravis alicujus delicti olim dabatur clericis, ablata eis communione clericali. Est autem hujus Communionis laicae crebra mentio in decretis antiquissimorum Pontificum et Conciliorum. Vide Felicem III, qui sedit ante annos mille, et centum, epist. 1. cap. 2. et Siricium Papam Felice III antiquiorem annis circiter centum, in epist. 1. cap. 11. Concilium praeterea Elibertinum ante Siricii tempora celebratum, canon. 76. et Sardicense, cap. 2. et Agathense, cap. 2. 5. et 50.

Sed hoc argumentum rident Philippus, et Kemnitius, ac mirantur inscitiam, vel impudentiam Papistarum. Philippus in Apologia Confess. August. dicit Communionem laicam dictam esse Communionem laicorum, non quod esset sub una specie tantum, sed quod esset eorum, qui non consecrabant: et hanc fuisse poenam olim Sacerdotibus infligi solitam, ut privati ministerio consecrandi Eucharistiam, contenti essent sola manducatione.

At si res ita se haberet, ut Philippus dicit, haec poena non fuisset inflicta Diaconis, aliisque inferioribus Clericis, ad quorum ministerium nunquam spectavit Eucharistiam consecrare, sed solum Presbyteris, et Episcopis. Decreta autem supra citata fere omnia de Diaconis loquuntur, et aliis Clericis inferioribus. Falsa est igitur Philippi interpretatio.

Kemnitius loco supra notato pag. 667. et

GG8 dicit, Communionem laicam fuisse, quam sumebant Clerici inter laicos, id est, in loco templi inferiore, et post clericos; ita ut Communio laica distinguatur a clericali solum tempore, et loco, quod videlicet Clerici prius, laici posterius: Clerici intra sacrarium, laici extra eum locum communicarent.

Sed neque haec est vera expositio. Nam Felix Papa III loco citato, jubet ob delicta quaedam, Clericis, non dari, nisi in morte Communionem laicam. Et Concilium Sardicense, cap. 2. ne in morte quidem laicam Communionem dari permittit ob crimina quaedam graviora. In morte autem cum detur Communio soli aegroto, idque in privato cubiculo, nulla distinctio notari potest loci, aut temporis inter Clericos, et laicos. Laica igitur Communio dicitur ea, quae laicis permittebatur tangenda, et etiam deferenda si vellent. Sola autem species panis dabatur in manus: ex calice autem bibebant, qui volebant, in Ecclesia, sed non licebat laicis calicem tangere, nedum secum deferre. Vide Gyrillum Hierosolymitanum Catechesi 5. mystagog. extrema, ubi describit modum communicandi. Eadem Communicatio dicitur etiam peregrina in Concilio Agathensi, cap. 2. et 5. ex eo fortasse, quod olim mitteretur peregrinis adventantibus, in signum communionis, et pacis. Poena igitur inflicta Clericis, erat, quod communicantibus aliis Clericis sub utraque specie, ipsi prohibentur a calice Domini, et cogerentur unam tantum speciem sumere.

Sextus ritus erat, Communio praesanctifia catdrum, cujus usus apud Graecos erat in tota Quadragesima, excepto die Dominico, et Sabbato; in Latina Ecclesia iste usus fuit, et adhuc manet feria 6. hebdomadae.sanctae. Nam eo die non fit consecratio, et ipse etiam Sacerdos in publica actione communicat sub una specie. Hujus consuetudinis, quod ad Graecos attinet, meminit Laodicenum Concilium can. 40. et Concilium Trullanum can. 52. Quod attinet ad Latinos, meminit Innocentius I, in epist. 1. cap. 4. liber Sacramentorum S. Gregorii in officio Parasceves, Ordo Romanus antiquus in officio ejusdem diei, Rabanus lib. ii. de Institut. Clericorum, cap. 37. et Micrologus in lib. de Ecclesiasticis observationibus, cap. 10.

Quod in Parasceve Communio fiat solum sub specie panis, patet ex ordine Romano citato; ibi enim non solum habetur, in Parasceve non confici Sacramenta, sed etiam

communicari Sacerdotem, et populum sub specie panis tantum absque sanguine Domini: sanguinem etiam totum consumi jubet feria 5. et solum corpus Domini conservari pro Communione sequentis diei, quo Sacramenta non conficiuntur. Ex quo intelligimus in publico etiam coetu Ecclesia) usum fuisse unius speciei, idque ab annis plus mille.

Quinta ratio sumi potest ex consensu, et testimonio Ecclesia) posterioris. Nam constat ab annis plus octingentis fuisse usum in quibusdam Ecclesiis Communionis sub una specie, etiam in publico coetu fidelium, et extra diem Parasceves. Et simul constat GreecoS nunquam hoc Latinis objecisse tamquam errorem, cum tamen alia multa objecerint, in quibus a nobis dissidebant. Ex quo intelligimus totam Ecclesiam tum Latinam, tum Graecam hunc usum qt licitum approbasse.

Fuisse autem hunc usum longo tempore in Ecclesiis quibusdam, testantur Concilia, Gonstantiense, sess. xm. et Basileense, sess. xxx.

Deinde S. Thom. qui floruit ante annos 300, 3. par. qusest. lxxx. art. 12. dicit eas Ecclesias recte facere, quee non communicant populum nisi sub una specie.

S. Bernardus qui ante annos 400 vixit, in Monasterio suo sub una specie Communionem praebebat, ut aperte colligitur ex lib. i. cap. 11. vitae ipsius. Scribit enim Gulielmus Abbas S. Bernardi aequalis, in celebri quadam solemuitate S. Bernardo Eucharistiam ministrante, accessisse inter alios Monachum quemdam, quem ob certam culpam, idem sanctus vir accedere prohibuerat: verum, quia res occulta erat, datam illi etiam Eucharistiam, sed divino miraculo non potuisse Monachum illum Eucharistiam deglutire. Finitis autem solemniis accessisse Monachum ad Abbatem, et aperto ore ostendisse, quid pateretur: et tum demum confessum, et absolutum, Sacramenta Domini liberrime ad viscera trajecisse. Ex hoc exemplo manifeste apparet, solam speciem panis a sancto Bernardo dari solitam; nam speciem vini tamdiu in ore servare ille non potuisset.

Cardinalis Hosius in Dialogo de utraque specie ex historiis, et monumentis Polonica) Ecclesia) scribit, non posse colligi, fuisse unquam in Polonia usum utriusque speciei in communione populari: et inde suspicatur non sine causa Ecclesiam illam ab ipsa prima sua fundatione, id est, ab annis plus minus quingentis, recepisse usum unius speciei.

Beda qui ante annos 800 floruit, non ob-

scurc indicat in Anglia ah initio praedicationis discipulorum S. Gregorii Papie coepisse usum publicum unius speciei. Sic enim scribit lib. n. histor. cap. 5. de Regis cujusdam Christiani defuncti paganis filiis: « Cum, inquit, viderent Pontificem celebratis Missarum solemniis Eucharistiam populo dare, dicebant; quare non et nobis porrigis panem nitidum, quem et patri nostro dabas, et populo adhuc in Ecclesia dare non desistis? » Haec illi, qui cum saepius id repeterent, nunquam tumeri ullam vini mentionem fecerunt.

Ordo Romanus, qui ut minimum ante annos octingentos editus fuit, cum ab Alcuino Caroli Magni praeceptore, qui anno 800 florebat, citetur, apertissime indicat in Romana Ecclesia publicum usum fuisse unius tantum speciei. Nam in capite de ordine celebrandi Missam, significat in parvo calice sanguinem Domini consecrari solitum: deinde pro Communione populi ex eo parvo calice effundi modicum sanguinis Domini in magnum calicem vino, et aqua plenum, atque ex eo magno calice consuevisse populum bibere post corpus Domini sumptum. Et quia calix unus, quantumvis magnus, non sufficere poterat tanta; multitudini, verisimile est (quamvis ibi id non legatur) siepius eum dem calicem vino fuisse repletum. Porro calix ille magnus dicebatur calix sanguinis, quia consecratus erat contactu sanguinis Domini, non quod revera esset sanguis Domini: non enim ex contactu illo mutari potuit vinum in sanguinem.

Est autem conjectura valde magna etiam in aliis Ecclesiis, ubi dicebatur populus de calice bibere, non alium morem fuisse, quam Roma;. Nam intelligi plane non potest, quo pacto in Ecclesiis valde numerosis potuerit dari Communio toti populo ex calice veri sanguinis Domini. Neque enim unquam fuit usus consecrandi simul multos calices, ut patet ex epistola Gregorii 111 ad Bonifacium Episcopum Moguntinum, ubi reprehendit quosdam, qui contra morem Ecclesia; plures calices in altari simul habebant. Neque fuit usus unquam consecrandi vinum in altari in calice aliquo vastissimo, qui tantum vini caperet, quantum populo universo sufficiat. Debuit enim calix non adeo magnus esse, ut posset a Sacerdote elevari, et a Diacono huc, et illuc deferri. Neque inveniuntur ulli calices tam magni, cum tamen multi in multis Ecclesiis antiquissimi inveniantur; ergo necesse fuit ut idem calix saepius repleretur inter ipsam Coe¬

me actionem, ut modo facimus in distribuendo vino ad ablutionem. Certum autem est non potuisse in eadem actione repeti siepius consecrationem: vinum igitur, non sanguis Domini populis dabatur. Adversarii quidem non laborant in hac re. Cum enim existiment nullam requiri consecrationem, sed hoc ipso corporis, et sanguinis Domini symbola esse panem, et vinum, quod in mensa ponuntur, et distribuuntur: facile possunt siepius pocula replere, et hoc ipso Sacramenta juxta suum errorem conficere, sed veritas Catholica longe aliter se habet, ut ostendimus.

Sexta ratio sumi potest, ab incommodis, quie sequerentur ex necessitate utriusque speciei: ex quo colligitur Christum sapientissimum omnium legislatorum nunquam fuisse ejusmodi praeceptum positurum.

Primum incommodum est, impossibilitas implendi legem istam in iis locis, ubi sit populus valde numerosus, et unus tantum sacerdos, ut siepe accidit in frequentissimis pagis: de qua re paulo ante diximus.

Secundum incommodum est, irreverentia sanctissimi Sacramenti. Semper enim Ecclesia diligentissime cavit, ne mica aliqua consecrati panis in terram caderet, ut supra probavimus ex Tertulliano, Origene, Cyrillo Hierosolymitano, Augustino, et aliis: major est autem irreverentia in effusione sanguinis, qui rursus colligi nequit, quam in casu panis, qui iterum colligi potest. Quare Joannes Chrysostomus in epist. ad Innocentium, inter maxima mala numerat, quod ex quodam militari tumultu intra Ecclesiam facto, sanguis Domini in militum vestimenta effunderetur. Fieri autem non potest, ut sanguis Domini ministretur tantis populorum turbis, quanteejn Paschale ad Communionem accedunt, quin siepius effundatur; pricsertim cum multi sint senes, debiles, rustici, qui vix ad bibendum de manu alterius accommodare se norunt. In deportatione etiam ad icgrotos, facillimum esset, ut vel effunderetur, vel ex illa agitatione turbidum, ct ineptum ad bibendum fieret: quod non raro accidisse testantur exempla, qua; referuntur ab fEnea Sylvio in Dialogo de Communione sub utraque specie, et in Actis inter legatos Basilc-. enses, et legatos Bohemorum in Egra oppido Germania;, ubi communi consensu convenerant.

Neque ad hoc incommodum satisfaciunt adversarii, cum dicunt, Christum ista omnia praevidisse, et tamen non propterea deter-

Chapter 101 of 133