Caput XIX
qui desinunt actu credere, sine ulla sua culpa iterum recidere in omnia sua peccata: et qui dormiunt, semper esse peccatores; et qui moriuntur sine usu, rationis, quod plerisque contingit, non posse ullo modo salvari. Deinde esto ita sit, quid opus est Eucharistia? nonne facilius actu fidei repetito retinebitur remissio peccatorum? Si vero dicat hserere aliquandiu, sed non longo tempore remissionem peccatorum, tunc argumentum nostrum manet in suo robore. Nam poterit contingere, ut post actum fidei, et acceptam per eum justificationem, continuo sumatur Eucharistia}, permanente adhuc remissione peccatorum accepta; non igitur tunc Eucharistia peccata remittet.
Secunda solutio habetur ibidem; dicit enim Kemnitius in tentationibus sa}pe angi mentem, ac dubitare, an sibi peccata remittantur: et quia promissio verbi Dei loquitur in genere, non in particulari isti, aut illi, ideo additur Sacramentum Eucharistiae, qua; in particulari applicat promissionem, et eo modo fidem justificantem excitat.
Ha;c solutio pejor est, quam superior. Nam in primis si quid valeret, solum probaret Eucharistiam remittere peccata iis, qui ex sola promissione verbi Dei non potuerunt fidem concipere: aliis autem qui fidem ex promissione verbi Dei concipiunt, nihil prodesse. Deinde, si Eucharistia non requiritur, nisi ad applicandam in particulari promissionem, plane supervacanea est. Nam applicatio illa fit ante Communionem per absolutiotionem, quam Kemnitius dicit laudabiliter servari in sua ecclesia: et praeterea potest fieri facilius per memoriam Baptismi. Denique, aut fidem habent homines ante communionem, vel non habent. Si habent, ergo sunt justificati a peccatis omnibus; si non habent ergo indigne accedunt, quia sine praeparatione necessaria accedunt. Quare quidquid dicatur, Eucharistia aut peccata non invenit qua; remittat: aut si invenit, ea non tollit, sed auget, cum indigne sumatur.
Tertia solutio habetur in Examine, cap. vii. pag. 499. Dicit enim Eucharistiam dari in testificationem, et obsignationem remissionis peccatorum, ut certiores efficiamur gratia; jam accepta;.
Sed ha;c solutio est testificatio victoriae Catholicorum. Nam si Eucharistia solum obsignat remissionem peccatorum jam acce¬
ptam; ergo non illam exbibet, sed priesupponit; ergo non licet cum peccati conscientia ad Sacramentum accedere.
Solvuntur objectiones adversariorum.
Nunc argumenta adversariorum dissolvenda sunt. Ac^primum Lutherus illo argumento utitur, quod Christus dixerit: Non veni vocare justos, sed. peccatores: et quod dum hic in terris viveret, sese tangendum omnibus exhibuerit etiam peccatoribus.
Respondeo: Christus cum primum ad sc vocat, peccatores vocat: nulli enim sine ipso justi esse possunt. At quos ad se vocavit, et per fidem, et poenitentiam, ac Baptismum justificavit, et regeneravit, ac filios suos, seu potius membra sua fecit, tum demum illos cibo corporis sui alii. Itaque cum Dominus dicit se peccatores vocare, loquitur de prima vocatione ad fidem, et poenitentiam; non de invitatione ad Eucharistiam. Quod autem idem Dominus se tangi passus fuerit a peccatoribus, dum hic viveret, id faciebat, quia versabatur cum hominibus more humano, loquendo, audiendo, tractando, et ea conversatio utilis peccatoribus esse poterat. At in Eucharistia Dominus non ita existit ut videatur, loquatur, et doceat more humano, sed existit per modum cibi, et cibi utilis soluni mentibus bene dispositis: quare peccatoribus nullum commodum afferret. Adde, quod si argumentum hoc aliquid concluderet, efficeret etiam dandam esse Eucharistiam ethnicis, et luercticis, et pueris; nam Dominus etiam cum talibus versabatur, et ab eis tangi se permittebat.
Aliud argumentum proponit Calvinus lib. iv. Institut. cap. xvii. §.42. Si ab omni peccato purgatum esse oportet, qui accessurus est ad communionem Eucharistia;, quotquot in terris unquam fuerunt, aut sunt homines ab hoc Sacramento arcebuntur. Itespondco: Non sequitur.
Probat ille hoc modo. Nam si hoc agitur, ut nostram a nobis dignitatem petamus, actum de nobis est. Respondeo: Non hoc agitur, ut a nobis dignitas nostra petatur, sed a gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum: ipse eniin reliquit in Ecclesia potestatem reconciliandi peccatores per veram poenitentiam.
Sed contra objicit Calvinus: Etiamsi quis contritione, confessione, et satisfactione peccata sua expiare conetur, tamen numquam certus erit, se esse sine peccato; ergo si non nisi puri, et purgari accedere possunt, nemo audere debet accedere.
Respondeo: Non requirit Deus, ut qui accedit ad Sacramentum, certus sit se non habere peccata, sed solum u* faciat, quod Apostolus jubet I Corinth. n. nimirum, ut probet seipsum, et faciat, quod in se est ut peccatum purgetur. Illi enim digne accedunt qui moraliter faciunt, quod in se est; non quidem dignitate aequalitatis, vel etiam meriti, quasi mereantur tantum donum, ut Kenuiitius mentitur nos dicere; cum potius fateamur in ipso accessu ad Communionem nostram indignitatem, dicentes cum pio illo Centurione: Domine non sum dignus, etc. sed dignitate illa, quam Deus a nostra imbecillitate exigit, queo potius est non indignitas quam dignitas. Illi autem indigne accedunt, non qui habent peccata, sed qui habent affectum vel conscientiam peccati nondum expiati. Quare beatus Thomas 3. par. qu. Lxxrx. art.3. docet eum, qui forte habet peccatum mortale, sed non habet affectum, neque conscientiam, quia post diligens examen non ei occurrit, et si occurreret, sine dubio daret operam, ut per Sacramentum expiletur: et dolorem habet omnium peccatorum suorum, licet non sit is dolor perfecta contritio, eum, inquam, dicit S. Thomas non indigne, nec inutiliter accedere, imo plane utiliter. Quia etsi hoc Sacramentum non sit institutum ad peccata mortalia remittenda, tamen gratiam confert gratum facientem, et consequenter delet etiam peccata mortalia, si quse inveniat in eo, qui non indigne accedit: gratia enim cum peccato simul manere nullo modo potest.
Tertium argumentum Kemnitii est in Examine 2 cap. Filius Dei Eucharistiam vocat Testamentum novum, Luc. xxii. Sed in novo Testamento includitur pactum de remissione peccatorum, ut patet ex Hicremia, cap. xxxi. Et confirmatur argumentum, quia in ipsa institutione Sacramenti fit aperta mentio remissionis peccatorum, dum dicitur: Hic est sanguis qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
Respondeo: Testamentum novum accipitur variis modis. Primo pro voluntate testatoris, et hoc modo Eucharistia non dicitur Testamentum. Secundo pro hse re ditate, seu bonis a testatore legatis, et hoc etiam modo Eucharistia non est Testamentum. Tertio pro instrumento publico, quod simul sit, et signum voluntatis testatoris, et causa instrumentalis applicanda) heereditatis: et hoc modo fatemur Sacramenta, et maxime Eucharistiam dici posse Testamentum novum. Et quidem si Eucharistia dicatur Testamenmentum novum, quia est signum voluntatis testatoris, nulla est difficultas. Nam Eucharistia, quia est signum, et repraesentatio mortis Christi, est etiam signum voluntatis testatoris et omnium bonorum nobis promissorum, atque adeo etiam remissionis peccatorum. Neque ullus nostrum negat in Eucharistia contineri, remissionem peccatorum quatenus per eam repraesentatur effusio san, guinis Domini, per quam omnia peccata remittuntur. Et hinc solvitur confirmatio argumenti Kemnitiani. Nam illa verba, quae dicuntur in institutione: Qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum, non significant, bibi sanguinem in remissionem peccatorum, sed effusum fuisse in remissionem peccatorum, et hoc per Eucharistiam repraesentari. Si autem dicatur Eucharistia Testamentum, ut causa instumentalis applicanda) hsereditatis, tum respondemus esse quidem Eucharistiam etiam hoc modo Testamentum sed applicari per eam heereditatem alio modo, quam per alia Sacramenta, et ideo applicari per Christi merita, et gratiam Dei, qua) est hsereditas, non proprie ad peccata remittenda, sed ad animam nutriendam, et prteservandam a peccatis. Id quod 'patet ex ipsa ratione Sacramentorum. Nam in Baptismo applicantur Christi merita per modum lavacra, ad abluendas maculas; in Sacramento Poenitentia) applicantur per modum emplastri, vel pharmaci ad curanda vulnera: in Eucharistia autem applicantur per modum cibi, et potus ad reficiendum, et nutriendum et praeservandum a morbis.
Posset etiam dici, Eucharistiam applicare heereditatem etiam quantum ad remissionem peccatorum, sed tum solum, cum ea est necessaria, nimirum, cum ii qui non indigne accedunt, habent aliqua peccata mortalia, quorum tamen conscientiam non habent.
Quartum argumentum ejusdem Kemnitii,
Chapter 96 of 133