Caput IX. Solvuntur argumenta Graecorum, et aliorum, qui quocumque modo eis favent
Restat nunc, ut argumenta Graecorum, et eorum qui eis favent, breviter diluamus. Argumenta ducunt primum ex Scripturis, Deinde ex Patribus. Postremo ex ratione.
Primum testimonium Scripturae, Mattii, xxvi. Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. Respondeo
Fuit illa quorumdam sententia in eo Concilio, sed non obtinuit: praevaluit enim eorum sententia, qui judicarunt non esse negligendam occasionem Christum necandi quocumque tempore.
Secundum testimonium Marci xv. Joseph mercatus est sindonem, et Luc. xxm. mulieres paraverunt aromata. Ibidem Judaei egerunt causam criminalem contra Christum, et eum comprehenderunt, examinarunt, etc. Quae sane in die festo licita non erant: nam Levit, xxvi. in festo azymorum prohibentur omnia opera servilia. Respondeo: In festo prohibentur opera servilia, sed non opera pietatis et charitatis, et maxime necessaria. Sepelire autem mortuos, opus charitatis est, non opus servile; et proinde etiam aromata parare, sindonem emere ad corpus sepeliendum, non potuit esse prohibitum, praesertim cum opus illud differri non posset, imminente jam Sabbato. In Sabbato enim major quies praecipiebatur, quam in ullo alio festo. Unde in Sabbato neque ignis accendi poterat, neque cibi praeparari: quae licita erant in aliis festis, etiam in Paschate, ut patet cap. xn. Exodi. Quod autem attinet ad Judaeos, qui causam criminalem egerunt, non erant illi tam delicatae conscientiae, ut putarent id fieri non posse: satis existimabant se detulisse honoris diei festo, quod non suis manibus Christum lapidarunt.
Tertium testimonium Joan. xm: A nte diem festum Paschae. Respondeo: Loquitur de die artificiali, ut supra diximus. Etsi enim in illa nocte, in qua Dominus loquebatur, festum Paschae inciperet, tamen dies festus erat is, qui sequebatur eam noctem, non qui praecesserat: quemadmodum et nos solemus in vespera Sabbati sancti dicere: Cras erit festum Paschae; licet jam coeperit festum celebrari in officio Ecclesiatico.
Quartum testimonium Joan. xviii: Ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha. Respondeo: Omissis aliis solutionibus, pascha vocatur eo loco non agnus paschalis, qui solum 14. die ad vesperam immolabatur, sed victimae paschales, quae ex ovibus, et bobus quotidie in diebus Paschae immolabantur. Deuteron. xvi. Immolabis Phase Domino Deo cie ovibus, et bobus in loco, quem elegerit Dominus. II Paralipom. xxxv. Dederunt sacerdotibus ad faciendum Phase pecora duo millia et boves sexcentos Josephus lib. hi. antiquit. c. 13. referens id quod habetur Num. xxvm. de immolatione duorum vitulorum, arietis, et hirci, et septem agnorum, qua) fiebat singulis diebus Paschae: dicit vitulos, arietem, et agnos holocausta fuisse, sed hircum fuisse sacrificium pro peccato, et ex eo quotidie parari solitum epulum sacerdotibus. Illa igitur victima paschalis, qua) edenda a sacerdotibus erat, est illud Pascha, de quo loquitur S. Joannes, cum ait: Ipsi, nimirum Pontifices, non introierunt, ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha. Nam non licuisse Sacerdotibus, nisi purificatis, edere sacrificia, patet Levit, xxn.
Quintum testimonium Joan. xix. Erat autem Parascevc Paschae hora quasi sexta. Respondeo: Parasceve non erat apud Hebraeos, nisi propter Sabbatum:siquidemante Sabbatum necessaria erat Parasceve, id est, praeparatio ciborum, quia in Sabbato cibi parari non poterant. Quare Joan. xix. sic legimus: Propter Parasceuen Judaeorum, ut non remanerent in cruce corpora Sabbato: erat enim magnus dies ille Sabbati. Ubi vides, Parasceven fuisse non ad Pascha, sed ad Sabbatum, quod illo anno celebrius erat, et magnum Sabbatum dicebatur, quia incidebat intra hebdomadam paschalem, qua) tota solemnis erat, licet primus, et ultimus dies solemniores essent. Hinc etiam Marcus cap. xv. ita illud idem expressit: Erat Parasceve, quod est ante Sabbatum, et Lucas cap. xxm. inquit, Erat autem Parasceve, et Sabbatum illucescebat. Illud igitur Parasceve Pascha) non significat Parasceven ad Pascha, sed Parasceven inPaschate occurrentem: quomodo si nos diceremus, Eratferia6. Pascha).
Ultimo, proferebant olim Gra)ci teste Anselmo illud Amos iv: Sacrificate de fermentato laudem, vel ut vertit Aquila: Sacrificate de fermentato Eucharistiam. Respondeo: Testimonium hoc, testimonium est imperitiae, vel impudentia) Graecorum. Nam propheta illa dicit irridendo, et reprehendendo Hebra)os, qui pro Deo idola colebant, et pro azymis fermentum offerebant. Sic enim praecedit: Venite ad Bethel, et impie agite: ad Galgalam, et multiplicate praevaricationem etc.. Yide Hieronymum, et Rupertum in hunc locum propheta). Atque ha)C sunt qua) ex Scripturis proferre solent.
Jam ex Patribus nonnulli proferuntur, quorum testimonia breviter explicanda sunt. Primo S. lrenseus lib. iv. cap. 23. dicit, Mosen Dcuteronom. xvi. pr a) dixisse Christi passionem, quoad locum, cum ait, immolandum esse agnum paschalem in loco, quem elegerit Dominus, id est, in Hierusalem; quoad diem, cum nominavit diem Pascha); et quoad horam, cum dixit ad vesperam esse immolandum. Ex his nomullis colligunt, Christum occisum esse secundum Irensei sententiam luna 14. quando agnus immolari solebat, et proinde ccenam Domini celebratam luna 13.
Respondeo: Qua) dicit lrenseus verissima sunt, sed nihil faciunt pro adversariis: nam Christus occisus est in Hierusalem: item in die Pascha), quamvis luna 15. non 14. Nam ( ut supra diximus ) primus dies Paschae incipiebat in vespera dici 14. et durabat usque ad vesperam diei 15. Denique occisus est ad vesperam, quia obiit hora nona, qua) est hora vespertina. Adde, quod Irenams per vesperam, non tam intellexit vesperam diei, quam vesperam mundi: dicit enim per vesperam, non significasse Mosem temporum extremitatem; ad quem modum exposuerunt illud, ad vesperam, etiam Cyprianus lib. ii. epist. 3. et Ambrosius epist. 3.
Secundo objicitur Tertullianus, qui in lib. contra Judaeos sic ait: « Hoc enim et Moyses initio primi mensis novorum facturos vos prophetavit, cum omne vulgus filiorum Israel ad vesperam agnum esset immolaturum. )> Ubi loquitur de Christi passione, ac dicit, pra)dictum fuisse, ut Christus occideretur illo tempore quo agnus immolabatur: constat autem agnum immolari solitum luna 14. ad vesperam.
Respondeo: Significat Tertullianus illa ipsa dic, qua agnus immolabatur, Christum immolandum, et hoc impletum est: non (ut supra diximus) dies prima Pascha) extendebatur usque ad vesperam feria) sextae. Non autem significat eadem hora praicise fuisse immolandum Christum, qua agnus immolabatur; id enim fieri non poterat. Nam agnus immolabatur post occasum Solis, et Christus immolandus erat in meridie. Et praeterea si die Veneris ad vesperam fuisset agnus immolandus, ut adversarii tunc non fuisset Christus occisus in Paschate: nam ipse occi-
ure ii iv.
sus fuit unie occasum solis; Pascha autem incipiebat post occasum solis. Denique occisionem Christi non peractam, nisi dio 15. apertissime ibidem Tertullianus docet, cum ait, fuisse diem illum Hebraeis festivum; et de illo exponit verba Amos 8. Occulet sol in meridie, et convertam diem festum vestrum in luctum etc..
Tertio objicitur Epiphanius, qui- haeresi 50. sic ait: « Oportebat Christum in decima quarta die immolari secundum legem. » Quod si dies passionis Christi fuit 14. certe sequitur (ut Graeci volunt) diem crenae Domini fuisse 13.
Respondeo: Loquitur Epiphanius de immolatione Christi non in se, sed in typo et figura, ac si clarius dixisset, oportuisse agnum, qui figura Christi erat, immolari luna 14. ad vesperam. Nam idcirco addidit, <t secundum legem »; reprehendit enim eo loco Epiphanius Quairtaidecimanos judaizantes, ac dicit, eos multum de trimenti accipere ex eo, quod celebrant Paschai decima quarta dic cum Judaeis, et non potius die Dominico cum Christianis; et rationem reddit, quia immolatio Christi, typica nimirum, quae fiebat secundum legem die li. significabat Synagogam lumen suum amissuram Christo veniente. Nam dies 14. est ultima incrementi ipsius lunae; peracta autem die 14. incipit luna; lumen deficere, nimirum in dic 15. itaque Judaei cum agnum immolabant luna I 4. ad vesperam, obscurationem suam prophetabant: cujus obscurationis participes fiunt quotquot eos in Paschae celebratione imitari maluut. quam Ecclesiam Christi. Ilaec rsteo loco sententia Epiphanii, cujus auctoris apertissima testimonia pro nobis supra retulimus.
Quarto objiciunt Chrysostomum homil. 82. in Joan. ubi duo dicit. Primum est, Christum comedisse suum Pascha pridie, quam illud comederint Judaei. Alterum, Christum praevenisse unum diem in cama manducanda, ut reservaret mortem suam Parascevc, quando etiam olim fuit Pascha. Ex quibus colligitur secundum Chrysostomum diem Parasceves, in quo Dominus necatus fuit, fuisse lunam 14. in qua Pascha secundum legem celebrari debuit. Similia omnio scribit Theophylactus in can. 18. Joan.
Respondeo: Hic locus Chrysostomi et Thcophylacti explicandus est per alium eo-
rumdem auctorum. Nam Chrysostomus horni!. 85. in Matthaeum, et Theophylactus in cap. xxvi. Mattii. scribunt, Principes sacerdotum tota nocte occupatos fuisse in negotio mortis Christi procurandae, et ideo non potuisse cum caderis debito tempore pascha manducare, nimirum in nocte feriae quinta', sed distulisse crenam illam agni Paschalis in sequentem diem. Ubi etiam addunt ii auctores in hac re prae varicatos esse legem Dei Principes illos sacerdotum, quod Pascha non egerint tempore debito, et hoc modo exponunt locum illum: Ipsi non introierunt, ut non contaminarentur. sed ut manducarent Pascha, Joan. xvm. Hinc ergo intelligendum est in testimonio nobis objecto, cum Ghrysostomus et Theophylactus dicunt, Christum comedisse Pascha pridie, quam illud ipsi comederint, non significare, Pridie, quam populus Judaeorum, sed solum pridie quam sacerdotes illi, qui in nece Christi tota nocte occupari fuerant. Itaque Dominus manducavit illa nocte, qua omnes alii communiter manducabant.
Deinde quod Chrysostomus efThcophylactus addunt, Christum praevenisse unum diem, ut servaret mortem suam in Parasceven, quanclo etiam olim Pascha fuerat, duobus modis exponi potest. Primum, ut illud (quando etiam olim Pascha fuerat) non referatur ad Parasceven, sed ad praecedentem diem; ut sensus sit: Christus praevenit uno dic Principes Judaeorum in Pascha edendo, ut caedem suaun servaret in Parasceven. Ipse enim Pascha manducavit pridie Parasceves, id est, luna 14. quando etiam olim Paschai fuit: et secundum hanc expositionem nulla remanet difficultas.
Secundo dici potest illud ( quando etiam olim) referri ad Parasceven: sed Chrysostomum non loqui de Pascha, ut Pascha significat immolationem agni, ut false Graeci existimant, sed ut significat festum Paschae. Quare hic est eorum verborum sensus: Christus in manducando agno paschali praevenit uno die principes illos sacerdotum, et proinde manducavit die Jovis, qui fuit 14. lunae, ut servaret mortem suaun in ipsum Paschae festum, id est, in diem 15. lunae quando etiam olim Pascha, id est, Paschae festum erat. Quod autemhic sit verus sensus, et non velit Chrysostomus dicere, feri a illa sexta fuisse diem 14. et tempus legitimum
immolationis agni paschalis, ex duobus manifeste colligitur. Primum, quia si ita esset,. Pontifices illi non fuissent praevaricati legem, dum distulerunt manducationem agni in feriam sextam. At Chrysostomus disertis ' verbis prsevaricatos illos fuisse docet. Deinde, quia idem Chrysostomus homil. 86. et 87. in Matth. affirmat, ipsum diem occisionis Christi fuisse festivum, et solemnem Hebraeis.
Quinto objicitur Augustinus, et cum eo venerabilis Beda. Nam Augustinus lib. m. de consensu Evangelistarum, cap. 13. refert quosdam dixisse, Pascha Judaeorum eo anno, quo Christus mortuus est, incoepisse in sequenti Sabbato; et ideo sextam illam feriam dictam esse Parasceven Paschae. Sed cum id Augustinus non approbet, sed simpliciter referat, non est multum de ea re laborandum. Approbat quidem Augustinus, quod illi iidem dixerant, praeparationem ad Christi immolationem coepisse ab hora nona noctis; et proinde horam tertiam diei fuisse horam sextam Parasceves, Pascha) Christianorum, id est, Christi mortis: et hoc idem repetit tract. 117. in Joan. et idem habet Beda in cap. xix. Joannis. Priorem autem illam sententiam de Pascha Judaeorum inchoante die Sabbati; nusquam approbat Augustinus, vel Beda, vel alius bonus auctor ex veteribus.
Rursus objici solet, quod dicunt, Augustinus tractat. 120. in Joan. et Beda in cap. xix. Joan. acceleratam fuisse Domini sepulturam propter Parasceven Judaeorum, quia illa nocte ccenam puram comesturi erant. Sed nulla hic difficultas est: non enim cm na pura significat agni paschalis manducationem, sed ccenam quamdam solemnem, quam Judaei sumunt in vespera feriae sexta), ad initium videlicet Sabhathi. Unde ab ea coena, ipsa etiam feria sexta dicebatur ab eis coena pura ut patet ex Irenaeo lib. i. cap. 10. et lib. v. cap. 23. et ex Beda in cap. xxm. Luc.
Sexto objici potest Anselmus, qui in capite xxvii. Matth. dicit, se certa ratione coinperisse Christum luna 14. esse occisum, et luna 13. praeter ordinem divinae legis celebrasse suum Pascha. Sed dubium esse non potest, quin totus iste locus ab aliquo Graecorum fautore fuerit insertus in lib. S. Anselmi, et quidem parum prudenter. Nam Anselmus apertissime contrarium docet in comment.
cap. xxvi. in illa verba: Prima autem die azymo) um, ubi dicit, Christum 14. die comedisse agnum, et lo. die fuisse crucifixum.
Septimo objiciebant Graeci can. n. VI Syn°di, in quo cavetur, ne clerici, aut laici comedant azyma Judaeorum. Respondeo: prohibetur eo canone commercium cum Judafis, praecipue circa ritus religionis. Itaque noluerunt Patres, ne Christiani celebrarent cum Hebraeis dies azymorum, aut alios ejusmodi ritus.
Octavo objiciunt Joannes Hentenius praefationes in Euthymium, et Cornelius Jansenius in comment. Matth. cap. xxvi. testimonium historici cujusdam antiqui, qui Hebraice scripsit, librum &315? sedet olam, in quo asseritur, traditionem illam Hebraeorum, ne festum Pascha celebretur feria 2, 4, aut, 6. initium habuisse statim a templo reparato post reditum a captivit. Babyl. ex quo sequitur, Christi tempore jam usu receptam fuisse illam traditionem.
Respondeo: In libro sedet olam, tam majore, quam minore, quem nuper Latinum fecit Gilbcrtus Genebrardus, non invenitur ea traditio. Deinde etiamsi ibi inveniretur, cum auctor ille vix ante quingentos annos scripserit, et multa alia falsa tradiderit, nihil mirum esset, si etiam in hoc mentitus esset. Certe falsum esse, Christi tempore eam traditionem in usu fuisse, supra evidentissime demonstravimus etiam testimonio Rabbi A- benezree.
Ultimo objicit Calvinus loco citato testimonia historiarum, qua) dicunt, ab Alexandro Papa institutum esse, ut ex pane azymo Eucharistia conficeretur, cum ante Alexandrum omnis Ecclesia fermentato uti consuevisset. Itaque mos Graecorum fuit in primitiva Ecclesia, et Aposfcolicus censendus, ac merito retinendus videtur.
Respondeo: Recte fecit Calvinus, quod nullius historici nomen adseripsit: nullus enim id tradit, quod ipse dicit; nec verisimile est ullo modo. Nam loqui non potest Calvinus de Alexandro II. aut III. aut aliis posterioribus: isti enim fuerunt omnes post Leonem IX. qui acerrime defendit sententiam Latinte Ecclesia) de Eucharistia in azymis conficienda. Loquitur igitur de Alexandro I. qui sedit circa annum Domini 110. Ac ut omittam, a nemine scriptum esse, quod hic Alexander azyma instituerit, non est pro-
Labile primis illis annis, in quibus Ecclesiie in plurimis judaizabant, et factum Domini adeo recens erat, ut aliqua Ecclesia fermentato uti maluerit quam azymis. Adde, quod Leo IX. in epist. ad Michaelem cap. 5. dicit, Romanam Ecclesiam a Petro, non ab Alexandro, ut Calvinus mentitur, didicisse qualiter divina mysteria celebrari debeant: et per 1020. annos a Passione Domini retinuisse eumdem morem; et cap. 24. dicit, sanctos Martyres primitiae Ecclesiae nostris azymis saginatos*. Atque haec de testimoniis.
Restant argumenta ex ratione. Et quidem Graeci triplici ratione potissimum utebantur, quae sunt apud Anselmum in libro de azymo, et verbosissime referuntur a Centuriatoribus Magdeburgensibus, ex libris Michaelis Episcopi Constantinopolitani, et NicetaeCent. xi. cap. 8. et apud Euthymium in cap. xvi. Matth. et nuper etiam repetitae sunt ab Ilieremia Episcopo Constantinopolitano in censura ad Confessionem Augustanam, cap. 10.
Prima ratio est ejusmodi: « Dominus cum Eucharistiam instituit, panem accepit. At azymum non est panis. Panis enim Graece dicitur apro; a verbo aipw, quod est attollo: non autem attollitur farina, seu conspersio, nisi per fermentum. »
Respondeo: IIoc argumentum, vel nihil probat, vel pro nobis facit contra Graecos: num in Scriptura nomen panis commune est ad azymum, et fermatentum. Et quia de fermentato nemo dubitat; probatur de azymo ex illo Lucae ult.: Accepit panem benedixit pie. Et infra: Quomodo cognoverunt illum in fractione panis. Illum enim fuisse panem azymum, certum est, quia id factum est, quodLucasnarrat, tertia die azymorum, vel secunda die secundum Graecos; quibus diebus non inveniebatur apud Hebraeos nisi azymus: panis praeterea Levitic. vn. dicuntur panes cum fermento, et panes absque fermento. Denique Theodoretus, Graecus auctor, in cap. x. Danielis notat inscitiae eos qui panem azymum, panem vocari posse negant.
Hoc ergo fundamento posito, colligimus Matt. xxvi. illa verba: Accepit panem, benedixit, etc. de Azymo exponi posse, sed etiam oportere, cum jam ostenderimus id factum primo die azymorum. Vel igitur panis azymus differt specie a fermentato, vel non.
Si differt, ut Graeci volunt; ergo non potest Eucharistia confici in fermentato: non enim confici potest in alia specie, quam in ea, quam Dominus instituit. Si non differt, ut vere Latini affirmant; ergo potest confici, tum in azymo, tum in fermentato; in azymo quidem quia Dominus sic fecit; in fermentato autem, quia non differt specie ab azymo. Itaque vides argumentum, si quid valet, contra Graecos valere. Sed revera nihil valet, cum non differat essentialiter azymus, et fermentatus.
Porro illa etymologia vocis apxo;ab elevando, aut ab accidentali conditione sumpta est, ut in aliis multis factum videmus: aut non dicitur apro;, quia elevetur per fermentum, sed potius, quia elevet naturam humanam nutriendo et augendo corpora nostra, qui effectus communis est pani azymo cum fermentato.
Sed hinc nascitur argumentum Calvini, loco supra notato. Nam si accidcntaria differentia est inter azymum, et fermentatum, qualis est etiam inter vinum album et rubrum, non oporteret in Sacramento Eucharistia; majori cura quaerere panem azymum, quam quierimus vinum album; sed esset omnibus permittendum, ut libere uterentur quovis pane, ut libere utuntur quovis vino.
Respondeo: Multum interest inter differentiam azymi et fermentati, et differentiam albi et rubri vini. Nam in primis constat Dominum usum esse azymo; non autem constat utrum vino albo, an rubri usus sit; et idcirco constanter retinemus azymum propter Domini exemplum; de vino non sumus solliciti, quia non habemus simile exemplum. Deinde differentia azymi, et fermentati Deus scepe usus est ad varia mysteria significanda, ut patet ex toto Levitico, ubi fere semper praescribuntur panes azymi, ob significationem puritatis et sinceritatis; nusquam autem Deus usus est differentia vini albi, aut rubri ad aliquid significandum: ideo Ecclesia ob significationem retinet azymum, vinum autem indifferenter adhibet seu album sit, seu rubrum.
Secunda ratio Graecorum est, quia azyma sunt propria Judaeorum; ergo consecrare Eucharistiam in azymo pane, est judaizare.
Respondeo: Non est judaizare, uti iisdem rebus, quibus utebantur Judaei; sed uti eo-
dem ritu, et ad eumdem finem. Itaque uti azymis cum agno paschali, et ad significandam Christi puritatem, et sinceritatem futuram, et ipsius passionem et mortem, est plane judaizare, et illicitum: at uti azymis ad Sacramentum Eucharistia} conficiendum, et ad significandam Christi puritatem et sinceritatem, queo fuit, et est; non est judaizare, sed implere Judaismi figuras. Alioqui non deberemus uti aqua in Baptisma, quia illa utebantur etiam Judaii in suis purificationibus: et denique Christus ipse nos judaizare docuisset, si hoc esset judaizare. Adde, quod Judaei in rebus sacris, non tantum utebantur azymis, sed etiam fermentato, ut patet Levitic. vn. ubi jubentur offerri panes, absque fermento; et paulo post in alio sacrificio jubentur offerri cum fermento, et Levitic. xiii. jubetur Phase fieri cum azymis, et ibidem praecipitur in festo hebdomadarum, id est, festo Pentecostes, sacrificium ex simila fermentata. Quare si uti azymis non licet, ne judaizemus, eadem de causa nec fermento uti licebit.
Tertia ratio: « Immolatio agni paschalis figura fuit Passionis Christi. Sed agnus immolatur die 14; ergo et Dominus pati debuit die 14; ergo coenam instituit die 13. »
Respondeo: Agnus paschalis, ut- supra diximus, cum explicaremus figuras Eucharistia}, figura fuit Christi, ut in Sacramento nobis apponendus erat manducandus, et ideo illa immolatio potius significabat immolationem Christi mysticam, quae fit in Sacrificio Missa}, quam immolationem cruentam, qua} in cruce peracta est: nam ideo ritus agni paschalis potius tradit modum manducandi, quam immolandi. Quia tamen agni immolatio erat etiam figura passionis Domini, debuit, eodem die passio peragi, quo agnus immolabatur. Et sic factum est: nam illa vespera diei 14. in qua agnus immolabatur, ad diem sequentem pertinebat, ut dies ille festivus erat. Itaque institutio Eucharistia}, quae principaliter figurata fuerat per agnum paschalem, peracta est eodem die, et eadem hora, qua agnus secundum legem immolabatur: Christi autem passio, quae minus principaliter per eamdem immolationem figurata fuerat, eodem die, licet non eadem hora, peracta fuit.
Quarta ratio addi posset, non parum difficilis. Nam secundum legem dies Pentecostes celebratur die quinquagesimo a secundo die azymorum, ut patet Levitic. xxiii. Sed
co anno, quo Dominus mortuus est, dies Pentecostes fuit in Dominica die, ut ex traditione Ecclesia} patet; ergo etiam secundus dies azymorum fuit in Dominica die. Nam si numerentur dies quinquaginta a secundo azymorum inclusive, ut lex praecipit, necessario fiet, ut in eodem die hebdomadae occurrat Pentecostes, in quo occurrit dies secundus azymorum. At si dies Dominica fuit secundus azymorum: ergo dies Sabbati luit ante diem azymorum, et multo magis dies ccenae Domini; atque ita vera esse videtur Graecorum sententia.
Respondeo: De hoc argumento fuse tractavi in iii. lib. de Ecclesia triumphante, prope extremo. Summa responsionis est, dies Pentecostes numerandos esse a primo die profano post festum primae diei azymorum: et ideo si secundus dies azymorum fit profanus, ut plerumque accidit, ab eo numerari debere dies Pentecostes. Si autem forte sit dies festus, ut si occurrat in Sabbato dies secundus azymorum, tunc a tertio die azymorum numerandos esse dies Pentecostes. Quia igitur eo anno, quo Dominus mortuus est, secundus azymorum fuit Sabbatum, propterea illo anno a tertio die azymorum qui fuit dic Dominico, qui apud Judaeos profanus est, numerari coeperunt dies Pentecostes; et inde factum est, ut in diem Dominicum incideret illo anno Pentecostes.
Atque haec de tota ista disputatione dicta sint, in qua negare non possum, quin multum me juverit egregium opus Doctoris Marcelli Francolini do horis canonicis, in quo fusissime quaestionem istam pertractat cap. 51. et seqq. Illud autem omnino miratus sum, quemadmodum in eamdem solutionem inciderimus, circa difficultatem de tempore Pentecostes, nam neque ego librum ejus videram, cum scriberem de Festis in 3. libro de Ecclesia triumphante, neque ipse scripta mea viderat, cum librum suum conscriberet, ut idem mihi postea confirmavit.
Chapter 87 of 133