Skip to the text

Caput XX. ibidem; in omnibus Liturgiis habentur preces, quibus oratur Deus, ut faciat Sacramentum nobis esse in remissionem peccatorum

Respondeo: Multis de causis oratur, ut Sacramenti perceptio sit in remissionem peccatorum. Primo, quia prodest ad delenda peccata mortalia, quorum non habemus conscientiam, ut supra diximus. Secundo, quia prodest ad tollendam poenam, quse remanet luenda etiam post culpam dimissam: unde etiam pro peccatis defunctorum oramus in Missa. Tertio, quia prodest ad delenda peccata venialia, et quotidiana, qua; charitatem et vitam animae non extinguunt.

Sed contra hoc est argumentum quintum ejusdem Kemnitii in Examine tum. 2. cap. tum etiam 7. Si Eucharistia delet peccata venialia, cur non etiam mortalia delere potest? num est tam exigua virtus sanguinis Domini in hoc Sacramento, ut delere non possit peccata, nisi venialia? Deinde si potest homo accedere cum peccato veniali ad Sacramentum, cur non etiam cum mortali?

Respondeo: Non negamus tantam esse virtutem sanctissima; Eucharistia;, ut peccata mortalia delere possit: nam cum gratiam conferat, eo ipso peccata delere potest, qmnecumque invenerit, quae cum gratia pugnent, et aliquando etiam id facit. Sed dicimus ex propria ratione Sacramenti, non ordinari ad peccata mortalia tollenda, sed ad vitam spiritualem conservandam; quia cibus est, non lavacrum, vel emplastrum: et ex eadem ratione convenit ei peccata venialia tollere. Nam peccata venialia debilitant quodammodo spiritum, et languorem quemdam animi, ac lassitudinem inducunt: cibus autem id proprium habet, ut vires reficiat, et Isetitiam, atque alacritatem afferat. Quare B. Ambrosius lib. v. de Sacramentis cap. 4. dicit, Sacramentum hoc dici panem quotidianum, quia medicina est contra peccata quotidiana. Ex eadem ratione intelligimus, cur liceat accedere cum peccatis venialibus, et non cum mortalibus, quia nimirum homines debiles comedere solent, mortui non solent: et peccata mortalia occidunt animam, venialia non occidunt, licet, ut dixi, aliquo modo debilitent. Quare beatus Augustinus tract. 26 in Joan.: n Innocentiam, inquit, ad altare portate, peccata etsi sunt quotidiana, vel non sint mortifera. »

Dicet aliquis: Si mortuis cibus non prodest,, ut ratio evidenter docet; non igitur Eucharistia, qua; cibus quidam est, proderit Tome IV.

iis, qui sunt in peccato morali, licet conscientiam ejus non habeant. Non enim magis prodest cibus iis, qui mortui esse nesciuntur, si vere mortui sint, quam iis, qui et sunt, et sciuntur esse mortui.

Respondeo: Eucharistia ejusmodi cibus est, ut non solum nutriat viventes, sed etiam vim habeat mortuos excitandi, ut ex eo patet quod gratiam gratum facientem confert, ut scope diximus. Nec tamen ideo ad eam accedere debent, qui habent conscientiam peccati mortalis, quia tales indigne accedunt, et accedendo peccant, et proinde non prodest, sed etiam nocet: indigne autem accedunt, quia contra ordinem a Deo preescriptum accedunt. Deus enim instituit hoc Sacramentum per modum cibi, ut non nisi a viventibus, et amicis, et filiis sumeretur; et pro remissione peccatorum mortalium alia remedia instituit.

Proponitur quaestio, et sententia adversariorum de Communione sub una, vel utraque specie.

Explicabis iis, qua; ad naturam, et causas Sacramenti hujus pertinebant, sequitur nunc ut de usu disputemus. Usus autem primarius est ipsa communicatio, seu participatio Eucharistia;; de qua una est controversia principalis; Utrum videlicet necessario participanda sit Eucharistia sub utraque specie, an satis sit sub altera. Est autem ha;c qua;- stio diligenter explicanda, quia hseretici nihil sa;pius, nec aliquid magis invidiosum objiciunt, cum apud suos Romanam Ecclesiam accusant, quam quod contra expressum Dei madatum privaverit populum usu calicis.

Erunt partes sex hujus controversia;. In prima referemus htereticorum sententias, et qui de hoc argumento fuse scripserint. In secunda tractabimus, utrum totus Christus sit in quavis duarum specierum; nam ha;c est prima radix, cur necessaria videri possit utraque species. In tertia tractabimus, an tota ratio Sacramenti in una specie reperiatur. In quarta, an omnis fructus, qui ex utraque specie habetur, haberi possit etiam ex altera tantum. In quinta tractabimus, utrum divino prsecepto aliquo preeeipiatur sumptio utriusque speciei. In sexta tractabimus, utrum Ecclesia justis de causis prohibuerit laicis usum calicis.

Quantum ad primum, controversia de Communione sub utraque specie, exorta est PragEe in Bohemia circa annum Domini 1412. auctoribus duobus Germanis, Petro Dresdensi, et Jacobello Misnensi. Nam ut scribit dEneas Sylvius in historia Bohemorum cap. 33, Petrus ille Dresdensis cum incidisset, in illa verba Domini: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis, Joan. VI. miratus est cur contra tam apertum praeceptum Domini, laici omnes fraudarentur usu calicis. Itaque monuit Jacobellum, qui tum Pragae concionator erat, atque illum impulit, ut pro concione populum instrueret non posse eos salvari, nisi de calice Domini biberent. Placuit vehementer hic articulus omnibus haereticis, ut dEneas testatur, quod se invenisse tand un aliquando viderent expressum locu n Evangelii contra usum, et doctrinam Romanae Ecclesiae.

Successerunt deinde hoc nostro saeculo haeretici Lutherani, qui licet non existiment Joan. vi. tractari de Sacramento Eucharistiae, et ideo n ic magni faciant fundamentum Hussitaram pro Communione utriusque speciei; tamen in sent mitia cum idis fere conveniunt, et aliunde argumenta non pauca coacervant.

Ac [trimum Lutherus varia scripsit de hoc aiticu'0, ut patet ex Septicipite Joannis Coch asi cap. 23. et ex tibula Gasparis (Juerhameri, ubi notantur 38. contradictiones de hoc uno artic no; sed tres sunt praecipuae ejus mutationes, e\ qmbus apparet quomodo sent: er in pejus prol. ceret. Nam initio suse Apostasiae scripsit dec. arationem quamdam }n sermonem de Eucharistia a se habitum; ubi sic loquitur: u Non dixi, inquit, neque consului, nec est intentio mea, ut unus, aut aliquot Epi copi propria auctoritate incipiant alicui utramque speciem porrigere, nisi ita insti, meretur, ac praeciperetur in aliquo generali Concilio. » Deinde paulo post in Assert. art. 16. ita mutat illam sententiam: « Gonsu tum mihi videtur nunc, ut non modo per Concilium, sed per quamque dioecesin! qui ibet Episcopus etiam invito Papa, Christum secutus in Evangelio, rursum utramque speciem laicis daret. » Sed postremo in formula Missae

ita scripsit: « Si quod Concilium statueret^ aut permitteret utramque speciem, nos nequaquam utraque uti vellemus, sed in despectum Concilii, ejusque statuti autuna, autneutra, et minime utraque uti vellemus, maledicturi universos, qui ex potestate, aut statuto Concilii utraque uterentur. »

Similem progressum facit, quod attinet ad ipsus communicantes laicos. Nam in sermone citato de Eucharistia aperte dicit, non esse necesse dari utramque speciem laicis. Postea tamen in 1 b. de captiv. Babyl. cap. 1. fuse probat, jure divino compelli sacerdotes, ut dent laicis utramque speciem, si ipsi eam velint; tamen addit liberum esse laicis unam, vel utramque, vel etiam neutram sumere. Sed in Assert. art. 16. dicit eos, qui non possunt impetrare utramque speciem, si omittant saltem eam desiderare, impios esse, et Christum ab eis negari: et in libro de Saxonica visitatione, damnat plane Communionem sub una specie.

Joannes Brentius in Apologia pro Confessione Wirtembergensi in 2. par. secundee pericopes, prolixe disputat pro usu necessario ut.iusque speciei; et idem facit Philippus in Apologia Confessionis Augustana?: sed fusissime omnium, quo.-> viderim, Martinus Kemnitius in 2. par. Concilii Tri dentini sess. xxi. et Hermannus Hamelmannus in lib. de Communione sub utraque specie: et ex Sacramentariis Calvinus lib iv. Instit. cap. 17. §. 47. 48. 49. et 39. et in Antidoto articulorum Parisiensium art. 7.

Ex Catholicis multi copiose, et docte scripserunt: et in iis Ruardus Tapper in explicatione articuli 13. Lovaniensium, Albertus Pighius in controversiis Ratisponensibus controversia 7. Joannes Eckius in homiliis de Sacramentis. Cardinahs Ilosius in Dialogo de Cornmun one sub utraque specie. Joannes Rotfensis in refutatione art. 16. Lutheri../En eas Sylvius in epist. 130. Thomas Cajetanus in 3. par. sancti Thomse qusest. lxxx. Dominicus a Soto in iv. sentent. dist. 12. qusest. unica art. 12. Censura Co'oniensium contra errores Monhemii art. 27. cui adjungi debet, qui eam censuram contra Kemnitium eloquentissime ’ propugnavit, Dieghus Payva in lib. vn qui est de ccena Domini. Joannes a Lovanio in lib. de Communione sub utraque specie, ubi pra?cipue refellit librum cujusdam consultoris, qui sine nomi-

Chapter 97 of 133