Skip to the text

Caput XXVIII. Ecclesiam justis de causis preecepisse Communionem sub una specie

Sequitur jam illa quaestio: Utrum juste Ecclesia praescripseritmodum communicandi sub una tantum specie: quae sane quaestio, si vera sint quae hactenus diximus, facili negotio explicari potest. Demonstrabimus autem Ecclesiam recte id fecisse, si breviter probaverimus Ecclesiam potuisse id facere, et justissimas causas habuisse, cur id faceret.

Ac primum quidem illud ita demonstratur. Ecclesia potest ordinare, et praescribere ea, quae ad substantiam Sacramentorum non pertinent, nec sunt jure divino ordinata. Sed ritus communicandi sub una, vel sub duabus speciebus ejusmodi est: potest igitur ab Ecclesia ordinari, et praescribi. Propositio certissima est, nam cum a Deo nulla regula’ data sit, aut nulla erit regula, nullus ordo, aut is ab Ecclesia statui debet. Praeterea patet exemplis. Nam aliquando Ecclesia jussit baptizari homines trina mersione, quando

causa id requirebat, ut patet ex can. 49. Apostolorum, et Tertulliano lib. de corona militis: et tamen eadem Ecclesia, postulante certa causa contrarium ritum, contrarium statuit, nimirum, ut tantum una mersione daretur Baptisma, ut patet ex concilio IV Toletano, cap. 5. Denique id expresse docet Augustinus in epistola 118. et probat ex illo I Corinth. xi: C aster a cum venero, disponam. Assumptio autem probatur. Nam non esse jure divino mandatum Communionem sub utraque, tota disputatione superiore probatum est: non pertinere autem ad Sacramenti substantiam, patet, quia usus rei nunquam est de essentia rei permanentis, cum sit reipsa posterior. Communio autem est usus Sacramenti, et Sacramenti, ut supra probavimus, quod est res permanens, non actio transiens; non igitur, est de essentia ejus.

Jam vero habuisse Ecclesiam legitimas causas id praescribendi, probatur. Nam primo movit Ecclesiam consuetudo jam recepta, et approbata consensu gentium, et populorum: non enim Concilium Constantiense primum instituit istum usum, sed prohibuit tolli, et abrogari.

Secundo movit Ecclesiam ad hunc usum stabiliendum, et lege firmandum, quo.d videret ab haereticis, et ex errore oppugnari. Nam primus, qui coepit oppugnare usum receptum Communionis sub una specie, fuit Petrus Dresdensis, ut initio docuimus ex iEnea Sylvio: ille autem infectus erat lepra Waldensium, et proinde erat Sacramentarius, vel ipso teste Luthero, qui librum de Eucharistia ad Waldenses scripsit. Sacramentarii autem non credunt concomitantium sanguinis Domini cum corpore in specie panis, unde etiam ii Lutheranorum maxime urgent utramque speciem, qui cum Sacramentariis rident concomitantiam, ut Illyricus, Ilamelmannus et Heshusius. Ceeteri autem Lutherani, qui concomitantiam non negant, ex alio pernicioso errore petunt utramque speciem, quia nimirum existimant jure divino esse prseceptam, et propterea totam Ecclesiam a longo tempore in hac re turpiter errasse, quod nullo modo fieri potest. Cum igitur Ecclesia certa fide teneret in qualibet specie totum esse Christum, et usum ejusdem Ecclesia; non posse esse erroneum, merito ob hujus gravissimi erroris

detestationem non permisit abrogari consuetudinem unius speciei.

Tertio movit Ecclesiam uniformitas, et concordia populi Christiani in Sacramento hoc percipiendo, quod est Sacramentum pacis et unitatis. Nam si in una specie detur Communio, in toto orbe terrarum poterit esse idem usus, ut modo videmus in Ecclesia Catholica toto orbe dispersa:,at si libera esset Communio, vel sub utraque specie imperaretur, non posset ullo modo servari uniformitas. Nam qui vinum non ferunt, ut abstemii, et qui vinum comparare non possunt, nisi difficulter, cogerentur, aut nunquam, aut rarissime communicare, aut unam speciem vel inviti accipere, cum interim alib sub utraque frequentissime communicarent, qua; certe magna ineequalitas esset. Ex quo etiam nonnulli recte colligunt, quod si Dominus voluisset Communionem sub utraque esse necessariam omnibus, non instituisset Sacramentum in pane et vino, sed in pane et aqua, ut esset materia facilis, et in promptu in qualibet regione. Nam alioqui possint Boreales provinciae, et aliae, ubi vinum non invenitur, existimare, se Christo curae non fuisse, aut non ita, ut alias provincias, quando Sacramentum instituit.

Quarto movit, et quidem vehementer, irreverentia, et profanationes tanti Sacramenti, quae vix evitari possent in tanta fidelium multitudine, si omnibus daretur utraque species, ut supra demonstravimus.

Chapter 105 of 133