Skip to the text

Caput XXVI. modum praescribunt, ut si id fiat, fiat in memoriam Dominicae passionis

Quaeritur a Doctoribus, quid proprie demonstret illud, Hoc cum Dominus ait: Hoc facite; an demonstret id quod Dominus egit, id est, consecrationem, et distributionem, an quod egerunt discipuli, id est, manducationem, et bibitionem, an utrumque simul. Sed ad rem nostram id non refert, quando constet illud praeceptum non dari absolute, nisi de una specie.

Videtur tamen sententia Joannis a Lovanio valde probabilis, qui docet, verba Domini apud Lucam, ad omnia referri, id est, ad id,.quod fecit Christus, et id, quod egerunt Apostoli, ut sensus sit: Id quod nunc agimus, ego dum consecro et porrigo, et vos dum accipitis, et comeditis, freqtientate deinceps usque ad mundi consummationem. Profert enim praedictus auctor veteres Patres, qui illa verba modo referunt ad Christi actionem, ut Cyprianum epist. 3. lib, n. et Damascenum lib. iv. de fide, c. 14. modo ad actionem discipulorum, ut Basilium lib. regularum moralium, regni. 21. et Cyrillum Alexandrinum lib. xn. in Joan. c. 58. Paulum autem idem auctor docet referre potissimum illa verba ad actionem discipulorum, id quod ex verbis sequentibus colligitur. Quotiescumque enim, inquit, manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annunciabitis. Et praeterea idem planum fieri potest ex instituto, et proposito B. Pauli. Nam Apostolus eo loco emendabat errorem Corinthiorum, Corinthi autem non errabant in consecratione, sed in sumptione, quia non debita cum reverentia sumebant: quare accommodat ea verba ad suum usum, ac docet, Christum praecepisse, ut actio ecenae celebraretur in memoriam passionis, et ideo attente, et reverenter sumenda esse ' tanta mysteria.

Refelluntur objectiones ex Patribus.

Multa loca ex Patribus adversarii citant; quae duabus de causis parum, aut nihil eis prodesse possunt. Primo, quia iisdem Patribus (ut Joannes a Lovanio recte monuit) in

rebus gravioribus nihil credunt. Major pars eorum Patrum apertissime docet transubstantiationem panis in carnem vi consecrationis, quam tamen adversarii magno consensu rejiciunt, et cum citantur a nobis Patres, ipsi ad solum verbum Dei provocant, Patribus omnibus contemptis. Secundo, quia revera Patres bene intellecti nihil eorum habent, quae ipsi illis tribuunt. Nec tamen mirandum esset, si aliquis eorum obscurius loqueretur, cum tempore ipsorum non fuerit ista quaestio introducta, sitne utraquo species necessario sumenda.

Percurramus Patres, quos illi citant, ordine temporum, quo floruerunt. Ignatius in epist. ad Philadelphienses: « Unus est, inquit, panis omnibus confractus, unum poculum omnibus distributum. »

Bespondeo primum: In Latinis codicibus, non habetur unus calix omnibus distributus, sed unus calix totius Ecclesiae. Est enim communis calix, quia pro omnibus offertur Deo. Neque multum fidendum est Grsccis codicibus, quos Kemnitius magni facit: multi sunt enim in eis errores, ut quivis facile animadverteret, qui conferret eos codices Graecos, qui nunc exstant, cum testimoniis Ignatii, quae citantur ab Athanasio in epistol. ad Epictetum, et a Theodoreto in Dialogis contra Eutychianos. Adde, quod ipsi Magdeburgenses, Cent. 2. cap. 4. art. de Eucharistia, citant hunc locum Ignatii, ut nos habemus.

Secundo respondeo: Ignatium in illis verbis, etiam ut a Kemnitio citantur, facere vim in unitate calicis, non in universalitate bibentium. Docet enim unum esse calicem, non autem debere, vel etiam solere ab omnibus sumi; ut hic sit sensus: Cum in Ecclesia aliqui sumunt Eucharistiam sub specie panis, omnes illi unumpanem sumunt, non multos; et cum aliqui sumunt sub specie vini, unus calix omnibus illis distribuitur, non multi. Unde ibidem ait: « Una est caro, unus est sanguis, unus panis, unum poculum, unus Christus, unum Baptisma, una Ecclesia, etc. »

Tertio denique addere possumus, ad summum quantumvis exprimantur ista verba, nihil aliud ex eis elici posse, nisi fuisse usum illo tempore, cum pauci erant, Christiani ut omnibus daretur potus calicis. Sed hoc exemplum est, non praeceptum.

Secundo loco Justinum proferunt: « Ju-

s tinus, inquit Kemnitius, vetustissimus scriptor, cum descripsisset Communionem sub utraque specie, mox subjungit, Apostoli in Evangeliis, ita sibi Christum praecepisse tradiderunt. »

Respondeo: illa verba Justini, ubi commemoratur Christi praeceptum, non pertinent ad Communionem, sed ad consecrationem. Nam etiamsi de Communione aliquid dixerat Justinus antea, tamen immediate ante illa verba, quae adversarii citant, Justinus declarat, quid sit, et quomodo fiat Eucharistia, ac dicit, panem per verbum Dei prolatum in consecratione, fieri Eucharistiam, et non esse amplius communem panem, sed ipsius Jesu carnem, et sanguinem: tum ne videatur rem tam miram ex capite suo finxisse, subjungit: « Apostoli enim in commentariis suis, qua2 Evangelia dicuntur, ita praecepisse sibi Jesum tradiderunt. » Quibus verbis significat Apostolos tradidisse, sibi a Domino praeceptum, ut verbo Dei consecrarent panem, et ea consecratione ex pane facerent corpus ipsius. Idem patet ex sequentibus verbis: Justinus enim addere curavit verba illa Evangelii, quibus Domini praeceptum continetur, atque ait: « Eum enim pane accepto. cum gratias egisset, dixisse: Hoc facite in meam recordationem: hoc est corpus meum: et similiter accepto calice dixisse, Hic est sanguis meus », ubi nulla fit mentio Communionis, sed solius institutionis.

Tertius est Clemens Alexandrinus, qui lib. ii. Paedagogi, cap. 2, ait: « Bibere sanguinem Jesu est participem esse incorruptionnis divinae. » Hinc vero colligunt adversarii, non posse participare incorruptionem, qui non bibit sanguinem.

Respondeo primum: Non sequitur illa negativa ex affirmativa. Non enim quia potus sanguinis dat incorruptionem, ideo non habet incorruptionem, qui non bibit sanguinem; potest enim aliunde, nimirum ex corpore Domini, haberi eadem illa incorruptio, juxta illud Joan. vi: Qui manducat hunc panem, vivet in xternum. Nam etiam in rebus corporalibus argumentum non valeret; Vinum nutrit, ergo qui vinum non bibunt, nutriri non possunt. Non valet, quia non solum vinum, sed multa etiam alia nutriunt.

Secundo: Sanguis Domini non dat incorruptionem, quia bibendo sumitur, sed quia

sumitur. Vis enim in ipso sanguine est, non in modo bibendi; sanguinem autem vere sumunt, qui sub una specie communicant, ut supra diximus.

Eadem solutio valet ad locum Tertulliani, qui quartus numerari potest. Ex libro de resurrectione citat Calvinus illud: <c Caro corpore, et sanguine Christi vescitur, ut anima de Deo saginetur. » Sed praeter communem solutionem, non est praetereundum Tertullianum dixisse, nos sanguine vesci, non bibere sanguinem; vescimur autem sanguine, cum eum sumimus per modum cibi sub specie panis.

Quinto proferunt Origenem homil. 16. in Numer: « Populus Christianus in usu habet sanguinem bibere. »

Respondeo primo: Habet in usu, non in prtccepto. Secundo: Ut eum usum habeat populus Christianus, non necesse est, ut singuli de populo bibant, sed satis est, si in Ecclesia aliqui sint, qui id faciant: multa enim sunt in usu populi Christiani, qua3 tamen non a singulis fiunt.

Sextus est S. Cyprianus, ex quo tria loca producunt. Primus est in epist. 2. lib. i. ubi dicit sanguinem Domini dandum esse fidelibus, ut roborentur ad martyrium. Sed ad hunc locum respondimus supra cap. 22.

Urgent porro illa verba ejusdem epistolae: « Quomodo ad martyrii poculum idoneos facimus, si non eos prius ad bibendum in Ecclesia poculum Domini jure Communicationis admittimus? » Hinc enim colligi videtur, jus habere laicos ad sanguinem Domini petendum, ac proinde juste non posse eis denegari.

Respondeo: Hoc loco confirmatur potius quam infirmatur sententia nostra. Cyprianus enim loquitur in ea epistola delapsis, quibus ab Episcopis ablatum erat jus Communionis: ac hortatur Cornelium Papam, ut lapsis imminente nova persecutione restituatur jus communicandi, si nimirum ad poenitentiam redierint, ne inermes ad praelium pro fide inveniantur. Jus ergo laicorum ad communicandum a sacerdotibus datur, et a sacerdotibus tollitur: et sicut possunt praelati ob crimina tollere jus communicandi, ita possunt ob alias justas causas disponere, et ordinare de modo communicandi sub una specie, vel altera. Praeterea si tempore Cypriani habuissent laici jus pe-

tendi calicem, certe habuissent ex consuetuludinc illius temporis; ergo cum sit hoc tempore contraria consuetudo introducta, et lex p ree ter ea in generalibus Conciliis promulgata, non habent amplius jus illud laici, nisi forte probare possint, quod hactenus non fecerant, expresso Dei mandato se jus illud habere.

Secundus locus est in lib. ir. epist. 3, ubi sic loquitur Cyprianus: « Quidam vel ignoranter, vel simpliciter in calice Domini sanctificando, et plebi ministrando non hoc faciunt, quod Christus fecit et docuit. » Hinc colligunt Christum docuisse, ut calix plebi ministraretur. Et auget difficultatem Kemnitius; nam si illi reprehenduntur, qui loco vini aquam ministrabant, cum tamen et calicem, et verba retinerent, quanto magis reprehendendi sunt, qui totum calicem sustulerunt?

ltespondeo: Non agit eo loco Cyprianus, oporteat ne calicem populo praebere, an non: sed tantum, ut si ministretur, ex vino mixto, non ex aqua sola constet, et hoc dicit Dominum docuisse, ut calix Eucharistiae ex vino mixto, non ex aqua sola constet.

Quod autem Kemnitius addit, omnino absurdissimum est, nimirum gravius, et reprehensibilius esse non date plebi calicem, quam dare in sola aqua consecratum. Nam qui dant in sola aqua consecratum, corrumpunt Sacramentum 'Christi, quia mutant materiam; et populum decipiunt, cui pro sanguine. Domini meram aquam tribuunt, quae gravissima sacrilegia esse, non dubium est: et denique pugnant cum Domini praecepto, quod semper urget Cyprianus, quia Dominus jussit fieri, quod ipse fecit, dum ait: Hoc facite: ipse autem calicem vini mixti consecravit, non calicem aqum. At p nubere populo Eucharistiam sub una specie, nullum sacrilegium, nullam fraudem, nullius praecepti praevaricationem continet.

Et sane mirum est, adversarios tantopere urgere testimonium hujus epistolae, cum in disputatione de sacrificio, et de miscenda aqua vino in caiiice, hanc epistolam contemnant: et argumenta, quae in ea habentur pro mixtione aquae, refutare non vereantur.

Tertius locus est in serm. de ccena Domini, ubi sic loquitur auctor: « Lex esum sanguinis prohibet, Evatngelium praecipit, ut bibatur. »

Despondeo primum: non dicit auctor sermonis (nec enim Cyprianus est, sed aliquis

posterior) Evangelium praecipere, ut bibatur sanguis ab omnibus, sed tantum ut bibatur. Hoc enim ipso, quod Dominus instituit Sacramentum hoc sub specie cibi et potus, jussit manducari et bibi, sed ad hoc satis est, si ab aliquibus bibatur, ut in Ecclesia sit.

Deinde Cyprianus non facit vim in bibendo, sed in sumendo sanguinem; promiscue enim loquitur de esu, vel potu sanguinis. Nam in loco citato: « Lex, inquit, prohibet esum sanguinis, Evangelium praecipit, adbibatur. » Ubi cum opponat tanquam contraria, bibere sanguinem, et non edere sanguinem, aperte significat se pro eodem accipere esum et potum. Et in eodem sermone idem auctor paulo post dicit: « Potus et esus ad eamdem pertinent rationem. » Accipiunt autem Catholici laici vere sanguinem Domini cura corpore sub specie panis: id quod iste auctor non solum fatetur, sed etiam dicit propter eam causam in sola specie panis esse cibum et potum. Sic enim ait initio sermonis: <t Manducaverant, et biberant de eodem pane secundum formam visibilem ete. »

Septimo proferunt Ambrosium ex lib. de initiandis mysteriis, cap. 0: « Illis aqua fluxit e petra, tibi sanguis e Christo. » Item ■citat Calvinus verba Ambrosii ad Theodosium teste Theodoreto lib. v. histor cap. IS. « Qua audacia poculum sanguinis pretiosi, ore tuo participabis? » Sed Inec nihil ad rem faciunt. Fatemur enim datam aliquando utramque speciem laicis, sed negamus id jure divino mandatum.

Octavo profert Calvinus Hieronymum in cap. 2. Malach.: « Sacerdotes, qui Eucharistiam conficiunt, et sanguinem Domini populo distribuunt. » Despondeo: Nihil novi audimus.

Nono proferunt Ghrysostomum homil. 18. in 2. ad Corinth. « Est autem, inquit, ubi nihil differt sacerdos a subdito, ut quando fruendum est horrendis mysteriis: similiter enim ut illa percipiamus, digni habemur. Non sicut in veteri lege partem quidem sacerdos comedebat, partem vero populus: verum omnibus unum corpus proponitur, et poculum unum. » Despondeo: Yiin facit in re, qua1, sumitur, non in speciebus, vel iu modo sumendi; alioqui falsum esset discrimen, quod ipse ponit inter novam et veterem legem. Nam si agatur de speciebus. etiam nunc partem sumit sacerdos, partem populus: nemo enim sumit integrum panem, lloc igitur est discrimen inter veteris et novi

  • Testamenti sacrificium, quod illud dividebatur per partes, nec poterat ab uno sumi totum; et inde fiebat, ut alii majorem partem, alii minorem haberent; et sacerdotum ordinarie erat pars potissima. At hoc nostrum totum, et integrum daturs ingulis: nec plus habet sacerdos, quamlaicus; licet symbola sint majora vel plura in Communione sacerdotum. Fuisse autem Chrysostomi sotate, et in ipsa Ghrysostomi Ecclesia liberum communicare sub una specie, manifeste pa~ tet ex eo exemplo, quod supra citavimus ex Sozomeno et Nicephoro.

Decimo loco proferunt Augustinum. Ac primum citant illud lib. quaestionum in Leviticum, quaest. 57: « Ad bibendum sanguinem, omnes exhortantur qui volunt habere vitam. » Respondeo: Augustinus eodem modo loquitur de potu sanguinis, quo supra diximus locutum esse Cyprianum, seu quisquis fuit auctor in serm. de coena Domini: non enim vim facit in modo bibendi, sed in ipsa sumptione sanguinis, qui idem efficit, sive sumatur per modum cibi, sive per modum potus. Nam idem Augustinus ibidem, sicut antea Cyprianus, opponit ut contraria, non comedere sanguinem, et bibere sanguinem: « A cujus, inquit, sacrificii sanguine in alimentum sumendo non solum nemo prohibetur, sed ad bibendum exhortantur omnes etc. »

Secundo proferunt ex eodem Augustino illa verba in serm. de Sacramentis apud Bedam in 10 cap. prioris ad Corinth: « Simul hoc sumimus, simul bibimus, quia simul vivimus ». Respondeo: Nulla concluditur hinc necessitas sumendi sanguinis Domini per modum potus. Nam etiamsi sanguis Domini sub specie vini sit sigrfum, et causa vitae spiritualis, et ideo recte dicatur: «Simul bibimus, quia simul vivimus», tamen non sequitur negativa, Non simul bibimus; ergo non simul vivimus. Nam possumus simul vivere comedendo: est enim cibus Eucharistiae eodem modo signum, et causa vitae, quo est calix.

Tertio proferunt illud: «Nec caro sine sanguine, nec sanguis sine jure carne communicatur ». Quam sententiam ex Augustino citat Algerus lib. ii. cap. 8. Respondeo: Ea sententia non Augustini, sed Paschasii est, libro de corpore Domini, cap. 19. neque nobis ulla ratione adversatur. Non enim Paschasius loquitur de speciebus Sacramenti, sed de re contenta, ac docet non posse sumi

carnem exsanguem, neque sanguinem, nisi cum suo corpore: et illum non jure communicare, qui sentit unum accipi sine altero. Eodem sensu dixit idem Paschasius cap. 17. « Non recte caro Christi sine divinitate sumitur, nec divinitas sine carne praestatur. »

Undecimo proferunt Gelasium, cujus ea verba recitantur a Gratiano, can. Comperimus, de consecrat, dist. 2. « Comperimus quod quidam sumpta tantummodo corporis sacri portione, a calice sacri cruoris abstineant. Qui procul dubio (quoniam nescio qua superstitione docentur obstringi) aut Sacramenta integra percipiant, aut ab integris arceantur: quia divisio unius, et ejusdem mysterii sine grandi sacrilegio non potest provenire ».

Respondeo: Duplex ad hunc locum dari solet solutio. Una est, quod loquatur Gelasius de solis sacerdotibus sacrificantibus, qui nullo modo debent unam speciem sine altera sumere, cum ipsorum sit, holocaustum consumere. Ha3c solutio ex eo probabilis redditur, quod Gratianus, qui ex epist. Gelasii, qua} modo fortasse non exstat, capitulum illud desumpsit, hunc ei prsefixit titulum: « Corpus Christi sine ejus sanguine sacerdos non debet accipere ».

Altera solutio est, Gelasium reprehendere illos dumtaxat, qui ex errore Manichaeorum a calice abstinebant, quales erant tum ipsi Manichaei, tum Priscilianistee. Isti enim ideo a calice abstinebant, tum quia abhorrebant a vino, tum quia existimabant Christum non habuisse verum sanguinem. Quare Gelasius non damnat eos, qui justa de causa a calice se abstinent, sed qui ex superstitione, ut verba ipsius irtdicant: « Quoniam, inquit, nescio qua superstitione docendur obstringi». Isti enim magno sacrilegio Sacramentum dividebant, quia solvebant Jesum opinione sua, et ideo recte jubebantur aut integra Sacramenta, et quidem sub utraque specie sumere in signum correcti erroris, aut simpliciter a Sacramento arceri. Unde (ut supra diximus) S. Leo serm. 4. de Quadragesima, ad Manichaeos detegendos jubebat observari, non eos, qui modo sub una, modo sub utraque specie communicabant; sed eos tantum, qui nunquam sub utraque communicabant. Illud enim eo tempore signum erat Manicheoismi: errore autem illo sublato, ordinarie omnes sub una communicabant, ut ex ordine Romano supra ostendimus.

Duodecimo proferunt Gregorium Papam.

qui lib. iv. Dialog. cap. 08. dicit Christi sanguinem jam non in manus infidelium, sed in in ore fidelium fundi: et homil. 22. inEvangel. dicit, ore corporis, et ore cordis Christi sanguinem hauriendum esse.

Decimo tertio proferunt Bedam, qui similia verba habet in homilia festi Epiphania). Respondeo: Sancti isti Patres sumi dicunt Christi sanguinem ore corporis, quod nos non negamus esse faciendum; bibi autem debere ore corporis, aut sub specie vini sumi, ipsi non dicunt.

Decimo quarto proferunt Haymonem, qui in c. x. I ad Corinth. exponens illud: Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Domini est? dicit enim calicem vocari participationem, seu communionem, quia omnes ex illo uno participant. Respondeo: Loquitur iste auctor, ut supra loqui diximus Ignatium, et Chrysostomum de unitate calicis: significat enim eos, qui sanguinem Domini sumunt, ex uno calice sumere.

Decimo quinto proferunt Theophylactum, qui sic ait in cap. xi prioris ad Corinth.: « Tremendus hic calix cunctis, pari conditione est traditus. » Respondeo: Loquitur, Theophylactus de eo tempore, quo scripta est epist. ad Corinth. edisserit enim Pauli sententiam, atque id loquitur, quod Paulus in summa, et brevissime dixerat. Paulus arguebat divites, qui in coenis illis, quae tunc fiebant in Ecclesia, non dignabantur communicare epulas suas lautiores cum pauperibus. Hos ergo arguit, quasi Pauli nomine Theophylactus, et inter alia hoc argumentum adducit, non debere eos abhorrere a pauperibus, quando calicem suum Christus ex sequo omnibus dederit, id est, tam pauperibus, quam divitibus. Haec autem sententia etiamsi tunc maxime locum habuit, cum Communio sub utraque specie erat omnibus libera; tamen etiam nunc locum habet. Nam et nunc pari conditione calix iste cunctis, id est, tam divitibus, quam pauperibus convenit: sumunt enim ex calice cuncti sacerdotes, sive divites sint, sive pauperes; laici non sumunt, sive divites, sive pauperes sint.

Decimo sexto proferunt Paschasium, qui in lib. de corpore Christi, cap. XV. sic exponit illud: <c Bibite ex hoc omnes; Id est, inquit, tam ministri, quam reliqui credentes. » Re¬

spondeo: tria sunt hic breviter observanda. Primum est, locum istum videri omnino corruptum, et pro illa voce, Bibite, debere esse, Edite; ut Joannes a Lovanio non sine causa suspicatur. Nam haec verba praecedunt: « Hic solus est, qui frangit hunc panem, et per manus ministrorum distribuit credentibus, dicens: Accipite, et bibite ex hoc omnes, etc. »

Secundo observandum est, non exponere Paschasium verba Domini, ut sunt apud Matthaeum: Bibite ex hoc omnes, sed ut videntur dici a Christo, dum in Ecclesia distribuitur Sacramentum. Nam ipse ait Christum hoc dicere, cum per manus ministrorum Sacramentum distribuit credentibus: verba autem illa Domini Matth. 26. dicta sunt, cum Dominus per se, non per ministros, Sacramentum distribueret. Et praeterea verba illa, ut dicta sunt in prima institutione Sacramenti, nullo modo admittunt illam explicationem, Bibite omnes tam ministri, quam reliqui credentes; nulli enim tunc erant ministri a credentibus distincti in mensa Domini.

Tertio observandum est, verba Paschasii, ut jam se habent, nostra) sententiae plurimum favere: significant enim bibendum esse Domini sanguinem, sed in specie panis, non in specie vini; quomodo etiam Cyprianus serm. de coena Domini dixit panem manducari et bibi. Unde Thomas Waldensis, tomo 2. de Sctcrament. cap. 93. ex hoc loco Paschasii colligit sanguinem bibi posse sub specie panis.

Decimo septimo proferunt Bernardum, qui serm. 3. in ramis palmarum, dicit alimoniam corporis, et sanguinis Domini in prima coena Domini exhibitam, ac deinceps frequentari mandatam.

Respondeo: Sub specie panis integra alimonia est corporis et sanguinis Domini, ut supra ostendimus: quare Dominus jussit frequentari istam alimoniam, sed non praecepit, an sub una, vel sub utraque specie id fieri deberet.

Decimo octavo proferunt Concilium Turonicum, quod Burchardo referente lib. v. cap. 9. decrevit, dandam esse aegrotis Eucharistiam intinctam sanguine Domini, ut presbyter vere possit dicere: « Corpus, et sanguis Domini nostri Jesu Christi. »

Bespondeo: Locus hic nihil juvat adversarios: nam panem intinctum comedere,

priesertim exsiccatum, et in pyxide diu retentum, ut in eo Concilio habetur, non est bibere, ipsi autem potum requirunt. Deinde decretum illud emendatum fuit: damnatur enim illa intinctio panis in Concilio Bracarensi III, can. i. et recte. Nam intinctio vel fit ut habeatur sanguis Domini, vel ut habeatur per modum potus. Si ut habeatur, frustra intingitur panis, quia in specie panis non deest sanguis cum corpore. Si ut habeatur in specie potus, frustra etiam intingitur, quia (ut dixi) non bibitur ille panis sic intinctus, sed solum editur.

Decimo nono proferunt Concilium III, Bracarense, citatum can. i. sed ut plurimum nomine Julii Papa), quomodo citatur istud decretum etiam a Burchardo lib. v. cap. i. a Gratiano dist. 2. de consecrat, can. Cum omne, et a Micrologo de observationibus Ecclesiasticis, cap. 19. Proferunt igitur testimonium hujus decreti, ubi habetur non esse dandum populo panem intinctum in sanguine, quia Dominus legitur dedisse utramque speciem seorsim, id est, primo speciem, panis, postea speciem vini.

Respondeo: Concilium prohibet quidem recte illam intinctionem ex eo, quod Dominus non intinctum panem dedit, nec poterat probari illa intinctio ullo testimonio, vel exemplo Scripturarum, non tamen Concilium addit, debere dari utramque speciem. Prreterea si hoc etiam Concilium diceret, responderemus Concilium loqui de eo tempore, quo libera erat Communio sub utraque specie: tunc enim iis, qui utramque speciem cupiebant, Concilium jubet dari utramque speciem, non autem panem intinctum.

Vigesimo proferunt impudentissima tria mendacia sub nomine trium generalium Conciliorum. Lutherus in disputatione contra Concilium Constantiense dicit, Concilium in heee verba locutum in suo decreto: «Licet Christus instituerit, ut omnes communicent sub utraque, tamen hoc non obstante, nos volumus, ut omnes communicent sub una. » Ex quibus verbis habemus Concilium agnovisse, et docuisse veritatem, quod sit de jure divino Communio sub utraque, licet idem Concilium contrarium statuerit. Unde Lutherus ibidem dicit, Concilium damnasse Christi doctrinam, et ipsum Christum pro Haeresiarcha habuisse. Sed est. mendacium intolerabile; nam nihil ejusmodi habet Concilium, imo contrario definit, non esse de jure divino sumere utramque spe¬

ciem. Verba autem unde Lutherusmendacium fabricavit, sunt ista, in sess. 13. ((Licet Christus instituerit, et dederit Sacramentum post comam sub utraque specie discipulis; hoc non obstante observanda est Eccleshe consuetudo, ut non sumatur nisi a jejunis.» Ubi Concilium non loquitur de utraque specio, cum ait: « Hoc non obstante; » sed tantum de tempore communicandi. Neque dicit servandum Ecclesia) morem, non obstante Christi prsecepto, sed non obstante Christi exemplo: ille enim dedit post ccenam ex peculiari causa, qua) modo non habet locum.

Quamvis autem hoc mendacium jamdudum in Luthero a Catholicis dedectum, et confutatum fuerit: tamen discipuli ejus semper illud urgent, ut apertissime indicent, se ex lectione, et ex pura malitia mentiri velle. Idem enim mendacium non ante multos annos repetivit Illyricus in Apologia pro Confessione Autuerpiensi cap. 11. ubi expresse dicit, Concilium agnovisse Christum instituisse, ut daretur Sacramentum sub utraque. Kcmnitiusin 2. par. Exam. pag. 570. temperat non nihil hoc mendacium, tamen ipse quoque mentitur, illud non obstante quam vocat sceleratam clausulam, referri ad Communionem sub utraque specie.

Secundo idem Lutherus in lib. de Captivit. Babyl. cap. de Eucharistia, dicit, Conciliufn Basilleense declarasse, licere Bohemis utramque speciem sumere contra id, quod ante statuerat Concilium Constantiense. Sed ha)c est mera impostura. Concilium enim Basileense idem docet sess. xxx. quod Constantiense sess. xiii. Neque usquam declaravit licere Bohemis Communionem sub utraque sine Ecclesia) dispensatione; sed concessit eam facultatem (teste /Enca Sylvio in historia Bohemica, cap. 32.) cum ea conditione, ut crederent Communionem sub una esse licitam, et proinde non esse contra jus divinum.

Tertio incredibili impudentia Illyricus in Apologia confessionis Antuerpiensis,cap. 11. dicit, Concilium Tridentinum convictum fulgore verbi Dei, tandem agnovisse suum errorem, et permisisse Communionen sub utraque. Sed legantur sesse 21. et 22. Concilii. et mendacium e\ unescet.

Chapter 103 of 133