Skip to the text

Caput XV. Mendacia Kemnitii de forma Sacramenti Eucharistiae

Praeter objectiones notanda sunt etiam aliquot mendacia Kemnitii in hac disputationi! de forma consecrationis Eucharistiae in 2. part. Examinis Trid. Concilii sess.xm. cap. I. Primum est pag. 336. 337: Catholicos multum inter se disputare, quae sint verba, quibus Eucharistia consecranda est: et Concilium Tridentinunr noluisse determinare, quae sint illa verba, cum a multis id ab eo petitum esset. Sed mendacia esse ista crassissima, patet ex omnibus Missalibus, ubi litteris magnis et siepe rubeis adseribuntur verba consecrationis, ut nemo illa ignorare possit. Nec ullus id a Concilio petiit, neque Concilium id tractavit, quia sciebat rem esse notissimam, et jam antea sufficienter explicatam in Concilio Florentino.

Non ignoro Scotuni in iv. senfc. dist. 8. qu. 2. art. 2. quaestionem movisse, an solis illis verbis: Hoc est corpus meum, consecratio perficiatur. Sed idem Scotus affirmat, illa sola ad forma) essentiam pertinere: neque negat omnia, et sola illa recitanda esse in mysterio Eucharistiae, quce in Missalibus praescribuntur.

Secundum est eadem pag. 336. ubi dicit, quosdam Theologos docuisse quatuor tantum verba esse de substantia formae in consecratione panis, nimirum illa: Hoc est corpus meum; sed S. Thomam existimasse alia quaedam esse necessaria. At mentitur in caput suum: nam S. Thomas 3. par. queest. lxxviii. art. 2. de forma consecrationis panis in nulla re dissentit ab aliis.

Tertium est pag. 337. ubi dicit, Colonienses in suo Antididagmate, et Lindanum publice scribere, panem et vinum persola Christi vem non consecrari; nisi addantur reliquae preces Canonis Papistici. Hoc etiam esse mendacium patet ex ipsis auctoribus. Nam in Antididagmate, tit. An sine prece canonica Ecclesiae consecretur Sacramentum: et in Panoplia Lindani lib. iv. cap. 41. solum docetur eos non vere consecrare, qui verba Domini solum recitant in lectione epistolae ad Corinthios, quod est verissimum, neque a Kemnitio negari solet.

Quartum est ibidem, ubi dicit, apud Catholicos dubitari, an ad consecrationem Eucharistiae sit necessarium altare sacrum, sacrae vestes, sacer minister, et reliqua Papalis Missee panoplia. Sed Catholici, nunquam de his rebus dubitarunt. Omnes enim docent ad essentiam consecrationis non requiri, nisi materiam, formam, et ministrum: reliqua adhibenda quidem esse, neque sine peccato omitti posse: tamen ad essentiam non pertinere.

Quintum est pag. 339. ubi Canonem Missa} ex corrupto, et integro, imo ex multis corruptis consarcinatum mentitur. Sed debuisset, vel unum verbulum notare, quod corruptionem aliquam redoleret.

Sextum est pag. 340. ubi dicit, Lindanum Basilio tribuere Eucharistia) consecrationem fieri verbis, non scriptis. At Lindanus hoc non dicit, ut ex loco notato patet: sed solum ait veteres Patres non fuisse contentos ve ibis consecrationis, quando sacra faciebant, sed addidisse alia non scripta. Id quod vere exstat apud Basilium lib. de Spiritu sancto cap. 27.

Septimum est pag. 346. ubi dicit, Catho licos existimare per sola verba institutionis non posse fieri consecrationem, nisi adhibeantur ea, qua) addita sunt in Canone Missae. Sed et hoc merum mendacium est. Catholici enim requirunt quidem universum Canonem, ut rite, et sine peccato consecratio fiat; fatentur tamen veram esse consecrationem, qua) solis verbis institutionis fieret.

Octavum pag. 347. ubi dicit, Proclum quemdam fingere Apostolos intra diem A- scensionis, et Pentecostes composuisse Canonem, ut esset forma consecrationis. At S. Proclus unus est ex antiquis et Orthodoxis Patribus; quippe qui paulo post Chrysostomuin, Episcopus fuit Constantinopolitanus. Ejus exstat libellus de traditione divinae Liturgis}, in quo non dicit Apostolos Canonem composuisse ante diem Pentecostes, ut Kemnitius mentitur, quod nec ullo modo verissime est: sed dicit eos post Ascensionem Domini, antequam dividerentur in varias regiones, totos se ad orationem colligere solitos, et maxime ad sacrificium celebrandum, semper in memoriam habentes illud: Hoc est corpus meum.

Ultimum est ibidem, ubi dicit, Catholicos tribuere consecrationem non solum recitationi verborum, sed variis sacrificuli gestibus, expansioni manuum, elevationi, inclinationi cervicis, conversioni corporis, libri transpositioni. Sed ha) sunt merae nuga), nemo enim Catholicorum in his ponit essentiam consecrationis; etsi caeremonias ipsas merito omnes venerentur. •

Chapter 92 of 133