Caput II. De natura, sive definitione Religionis
Quantum ad rem attinet, Religio, ut hic a nobis accipitur, sic definiri potest: Religio status est hominum ad perfectionem Christianam per paupertatis, continentiae, et obedientiae vota tendentium. ’
Sunt autem hoc loco annotanda quaedam.. Primum illud est, veram perfectionem in charitate consistere; perfectio enim uniuscujusque rei in eo posita est, ut fini suo ultimo quam arctissime conjungatur. Finis autem hominis Deus est, charitas vero maxime unit hominem cum Deo, juxta illud I. Joan. 1Y: Qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. EtColoss, III: Charitas est vinculum perfectionis, id est vinculum, quod ligans hominem cum Deo, hominem reddit perfectum: vel (ut Chrysostomus exponit) vinculum quod ligans, et continens in homine omnes virtutes, hominem reddit perfectum. Ut enim spiritus humanus ligat, et continet omnes humores, et partes alioqui dilapsuras, ita Spiritus sanctus inhabitans corda nostra per charitatem continet omnes virtutes alioqui facile dilapsuras. Quod etiam idem Apostolus ostendit, cum ait I. Cor. XIII: Charitas patiens est, benigna est, et quae sequuntur.
Itaque Irenaeus lib. Y. ante med. expo¬
nens illud Apostoli I. Thessal. ult.: Ut integer spiritus vester, et anima, et corpus conservetur; dicit hominem perfectum tribus constare, corpore, anima, et Spiritu Sancto inhabitante per charitatem. Ut enim si desit ei corpus, vel anima, erit imperfectus in genere naturae: ita si desit charitas, erit imperfectus in genere moris. Quo modo locum illum Pauli intelligunt etiam fere omnes Graeci, Chrysostomus, Theodoretus, OEcumenius, Theophylactus, et cum eis Hieronymus in epist. ad Hedibiam, quaest. ult. Denique quod charitas sit Christiana perfectio ex eo patet, quod ad eam omnia referuntur. Mat. XXII: In his duobus mandatis universa lex etc. I. Timoth, I: Finis praecepti charitas.
Nota secundo, ex B. Thoma in opusc. de perfectione, quatuor esse gradus charitatis, proinde etiam quatuor esse gradus perfectionis; dicitur enim perfectum id, cui nihil deest in ordine ad aliquem finem. Quare, non repugnat aliquid esse pertectum, et imperfectum, si comparetur ad diversos gradus, seu etiam fines.
Primus gradus Charitatis est diligere Deum quantum est diligibilis, id est. infinito amore, qui gradus soli Deo convenit, et idcirco solus Deus in ordine ad ipsum gradum perfectus est; Angeli, et omnes Sancti quicumque illi sint sunt imperfecti; sed haec imperfectio non est proprie dicenda privatio, aut vitium, sed simplex negatio.
Secundus gradus est, diligere Deum, non quantum est diligibilis, sed quantum potest creatura diligere, ita ut semper actu de Deo cogitet, et sine intermissione in eum per affectum feratur, et ne primos quidem motus cupiditatis sentiat contra Deum. In hoc gradu versantur beati, quorum comparatione omnes alii sunt imperfecti. Quare Ph.il. III. Apostolus, qui dixerat: Quicumque perfecti sumus, hoc sentiamus. Idem ait; JSon quod jam acceperim, aut jam perfectus sim.
Tertius gradus est, diligere Deum, non quantum est diligibilis, nec quantum potest creatura quaelibet absolute diligere, sed quantum potest creatura mortalis, quae a se removit omnia divini amoris impedimenta, et totam se Dei obsequio consecravit. Qui in hoc gradu versantur, imperfecti sunt respectu beatorum, sed perfecti respectu aliorum hominum, etiam justorum et piorum.
Et haec est perfectio, de qua loquuntur Theologi, cura dicunt, statura Episcoporum esse statum perfectionis adeptae, et statum religiosorum esse statum perfectionis acquirendae. Hoc enim interest inter Episcopos et religiosos, quod religiosi non tenentur continuo esse perfecti, sed tantum aspirare ad perfectionem. Versantur enim in exercitatione virtutis, et remotione impedimentorum. At Episcopi deberent esse perfecti, id est, ad eum gradum charitatis pervenisse, ad quem religiosi per sua vota, et exercitia tendunt. Propterea in definitione diximus, religionem esse statum hominum ad perfectionem tendentium.
Quartus gradus est, diligere Deum, non quantum est diligibilis, non quantum potest creatura vel absolute, vel in hac vita diligere, sed tamen ita, ut nihil seque, aut magis, quam Deum diligat, id est, nihil admittat contrarium divinae dilectioni. Et hic gradus praeceptus est omnibus, et quamdam habet perfectionem, licet respectu superiorum sit imperfectus. Unde 1. Joan. II. dicitur: Qui servat verbum ejus, vere in hoc cha - ritas Dei perfecta est. Et tamen Matth. XIX. Dominus ei, qui dicebat se omnia praecepta servasse, ait: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia etc. Loquitur enim Joannes de isto quarto gradu: Dominus autem de tertio, de quo nos in definitione religionis, et in tota hac disputatione agemus.
Nota tertio, instrumenta aptissima, atque utilissima ad hanc perfectionem acquirendam, esse illas tres.virtutes, paupertatem, continentiam, et obedientiam; nam ut quis perfecte Deum diligat, debet et se totum Deo tradere, et omnia impedimenta removere. Utrumque consequimur per has virtutes. Tradimus enim Deo nos totos, quando tradimus animum, corpus, et res externas; nihil enim habemus aliud. Tradimus autem animum per obedientiam, corpus per continentiam, res externas per paupertatem. Item per has virtutes removentur omnia impedimenta divini amoris: Radix enim omnium malorum est cupiditas, quemadmodum: Radix omnium bonorum est charitas, ut Augustinus adjungit serm. 12. de verbis Domini.
Omnis autem mala cupiditas ad tria capita revocatur, ad luxuriam, avaritiam, superbiam: quod et auctoritate, et ratione pro¬
batur. Nam I. Joan. II. dicitur: Quidquid est in Mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitee. Ratione, quia in homine duplex est appetitus, concupiscibilis et irascibilis, ille appetit bonum absolute, iste bonum arduum. Rursum ille prior duplex est, naturalis et animalis.
Naturalis appetit ea bona, quae sunt necessaria ad naturam conservandam tam in individuo, ut cibum et potum, quam in specie, ut actum generationis. Qui appetitus cum est inordinatus, dicitur incontinentia, et a Joanne concupiscentia carnis. Animalis appetitus dicitur ille, quo appetimus ea, quae sunt bona secundum existimationem, ut pecunias, vestes, lapides pretiosos et similia, quae non appetuntur a bestiis, quibus non inest appetitus nisi naturalis, et hic appetitus cum est inordinatus, dicitur avaritia, vel curiositas, et a Joanne concupiscentia oculorum.
Denique appetitus irascibilis appetit excellentiam quae apprehenditur ut res maxime ardua, et cum est inordinatus, dicitur a Joanne superbia vitee. Hos igitur tres fontes impedimentorum obstruunt tres illae virtutes, concupiscentiam carnis continentia, concupiscentiam oculorum paupertas, superbiam vitae obedientia.
Nota quarto, non sufficere ad religionem has tres virtutes, nisi accedat votum, id est, sacra promissio Deo facta, qua quis obstringat se perpetuo ita. victurum. Religio enim est status quidam: status autem significat rem immobilem et perpetuam. Quare fieri poterit, ut aliquis sit perfectus, et tamen non sit in statu profectionis, quemadmodum e contrario non raro accidit, ut multi tam Episcopi, quam religiosi sint in statu perfectionis, et non sint perfecti. Ex his poterit tota definitio satis intelligi.
Chapter 4 of 32