Caput III. De variis Ordinibus Religiosorum
Quantum ad tertium, veteres duo tantum agnoscunt genera religiosorum; unum Anachoretarum, sive Eremitarum; alterum Coenobitarum. Ita enim elocet Hieronymus in epist. ad Eustoch. de Virginitate, Augustin. lib. I de moribus Ecclesiae cap. 31. et Cassianus collat. XVIII, cap. 4. Itaque errat Isidorus lib. II de divinis officiis cap. 15. ubi tria facit genera Monachorum, Eremitas, Anachoretas, Coenobitas; nam iidem sunt anachoretae et eremitae.
Addit quidem Hieronymus tertium genus, et Cassianus tertium et quartum, sed illa non sunt vere genera religiosorum, sed quaedam relaxationes et corruptiones religionum. Nam tertium genus vocant eorum, qui in coenobiis vivunt, sed adhuc aliquas proprias retinent facultates, nec in omnibus obtemperant praepositis; quae sine dubio est corruptio vitae coenobiticae. Quartum genus vocant eorum, qui ex monasteriis ad eremum transeunt, non ut sanctius, sed ut liberius vivant, nimirum excusso jugo superiorum, et legum coenobiticarum, quae est corruptio vitae eremiticae. Quare ista duo a Patribus vocantur deterrima genera Monachorum. Possumus nos cum B. Thoma, et Scholasticis paulo plenius et subtilius explicare formas, et genera religionum juxta fines, ad quos instituuntur. Omnis igitur religio ad perfectionem charitatis refertur, ut dictum est.
Possumus autem tribus modis Deum diligere, eique servire: Uno modo, per contemplationem ipsum Deum in se diligendo, eique inhaerendo: Alio modo, per actionem Deo in membris ejus serviendo, ut alendo pauperes, suscipiendo peregrinos etc. Tertio modo, per utrumque simul Deo obsequium praestando, id est, per contemplationem, quae in actionem prodeat, sive per actionem, quae necessario requirat contemplationem. Quod taciunt, qui concionibus, et Sacramentorum administratione populo serviunt.
Juxta hos fines tria sunt genera religionum. Unum earum, quae profitentur vitam contemplativam solum, quod genus in multas formas dividi potest juxta varias constitutiones etregulas, quas sequuntur. Alii enim sequuntur instituta S. Antonii, alii S. Pachomii, alii S. Basilii, alii S. Benedicti, alii S. Romualdi, alii S. Brunonis etc.
Alterum genus est earum religionum, quae profitentur vitam activam, quod in tot formas dividitur, quot sunt opera charitatis. Quidam enim militando, atque Ecclesiam armis protegendo serviunt Deo. Quales sunt
equites Hierosolymitani, S. Jacobi, S. Joannis, et alii quidam aegrotos curando in Xenodochiis, quidam mortuos sepeliendo, et alii aliis rationibus dum in proximos benevolentiam ostendunt, Deo gratum obsequium praestant.
Tertium genus est eorum, qui profitentur vitam mixtam, quod etiam in varias formas dividitur juxta varias eorum institutiones. Quidam enim sequuntur regulam S. Augustini, quidam S. Dominici, quidam S. Francisci etc.
Quod autem hoc ordinum varietas fuerit in usu in veteri Ecclesia, et utilissima sit, facile probari potest. Nam, ut ex Hieronymo, Augustino, Cassiano locis notatispatet, semper fuerunt tam eremitae, quam coenobitae, qui vitam contemplativam profiterentur. Quod etiam fuerint, qui vitam activam exercerent, patet ex Cassiano collat. XIV. quae est prima Abbatis Nestoris cap. 4. ubi dicit, ex religiosis sui temporis alios dedisse operam contemplationi, alios curando Xenodochio, alios aliendis pauperibus, alios miserorum suscipiendo patrocinio etc. Quod denique fuerint, qui vitam mixtam sequerentur, perspicuum est tum ex eodem Cassiano ibidem, ubi dicit, quosdam etiam religiosos dedisse operam instruendis et docendis imperitis, tum ex B. Augustino, qui in duobus sermonibus de communi vita Clericorum asserit, se instituisse in suo Episcopatu religionem regularium Clericorum.
Quod autem in his tribus generibus religionum multae essent diversitates, juxta varias observationes, et ritus vivendi, docet Epiphanius in fine librorum contra haereses, ubi dicit, quosdam religiosos ex instituto sui ordinis abstinuisse a carnibus, alios etiam ab ovis, alios etiam a piscibus, alios etiam a pane. Rursum, quosdam nudis pedibus ambulasse, alios saccum interius gestasse, alios humi cubasse etc.
Jam vero quod haec varietas institutorum in eadem fidei consensione nihil obsit Christianae religioni, sed potius valde prosit, hinc intelligi potest, quod hac ratione provisam est omni hominum generi, ut nemo sit, qui velit ad perfectionem tendere, et non possit. Varia enim sunt hominum ingenia, variae propensiones, nec pares omnibus vires. Unus diligit solitudinem, alius gaudet frequentia; unus libenter orat, alius libentius legit, vel operatur etc. Si ergo omnis religio requireret solitudinem, vel omnis communionem et frequentiam, aut si omnis religio abstinentiam a carnibus indiceret, vel nulla indiceret etc. pauci admodum religiosi esse possent. Nunc autem in tanta, varietate religionum potest omnibus satisfieri.
Altera ratio esse potest, quia cum omnis ordo initio ferveat, ac multos homines excitet ad pietatem; paulatim autem postea fervorem illum remittat, Deus subinde novos ordines excitando, quasi perpetuo fervorem in Ecclesia sua nunc per hos, nunc per illos conservat. Certe si quis legat vitam, et res gestas sanctorum Antonii, Benedicti, Bernardi, Brunonis, Francisci, Dominici, et aliorum, qui aut novos ordines instituerunt, aut veteres jam pene collapsos restituerunt, is fatebitur esse verissimum, quod diximus de mirifico ardore in studium pietatis, et multorum hominum conversione a peccatis ad Deum per novos ordines religiosos.
De confirmatione Religionum.
Oritur hoc loco brevis quaedam dubitatio, an religionum institutio libera sit, an vero egeat summi Pontificis confirmatione, sed facilis est solutio. Duo siquidem in omni religione inveniuntur; essentia ipsa religionis, quse in tribus votis sita est: et determinatio illius essentiae ad certum modum vivendi. Et quidem essentia religionum in Evangelio fundamentum habet, ut paulo post demonstraturi sumus: proinde ex hac parte non egent religiones Pontificum approbatione. Modus autem ille varius, quo tria vota suscipi possunt, non ita perspicue in Evangelio elucet, et non parum ex prudentia, et directione humana pendet. Quare Pontificis confirmatione indigere potest, et nunc re ipsa, propter jus positivum, novas religiones prohibens, omnino indiget. Itaque Antonius, Basilius, Augustinus, Benedictus, auctores religionum fuerunt, nec ullam leguntur a Pontifice approbationem quaesivisse, propterea quod nondum exstaret jus Ecclesiasticum id praecipiens. Condendi autem novi juris haec fuit occasio.
Ad annum Domini circiter 1170. pauperes de Lugduno ordinem quemdam religiosum
instituerunt, sed multis admixtis superstitionibus, et haeresibus. Quocirca a Lucio III, Alexandri III successore, haereseos damnati fuerunt, et secta eorum reprobata, ut scribit Abbas Urspergensis in Chronico, anni 1212. Illi vero postmodum, id est, tempore Innocentii III, sedem Apostolicam adeuntes diu institerunt, ut idem auctor ait, ut reconciliarentur, et religio ipsorum confirmaretur, nec tamen impetrarunt.
Inde igitur factum est, ut B. Franciscus, et B. Dominicus volentes similiter novos ordines instituere, et metuentes, ne sibi accideret, quod videbant accidisse Waldensibus, noluerunt confidere suo judicio, sed a Pontice confirmationem petiverunt, et impetraverunt. Paulo autem post, in Concilio Lateranensi generali considerans Innocentius III periculum, quod imminebat Ecclesiae, si unicuique liceret novam religionem excogitare, prohibuit, ne deinceps ullus novus ordo institueretur, nimirum sine approbatione Apostolicae Sedis, ut habemus cap. fin. de Relig. dom. Quod decretum renovavit Gregorius X, in Concilio Lugdunensi, ut habemus cap. Unico, de Relig. dom. in VI. Atque hinc coepit esse necessarium, quod antea erat liberum.
De origine Religionum.
Quod ad quartum attinet de origine, adversarii tria docent. Primo, religiones inccepisse demum quarto saeculo, id est, post annum Christi 300. primosque auctores fuisse Antonium, Macarium, et similes. Ita docent Magdeburgenses Centur. IV, cap. 6, colum. 464: « Coepit, inquiunt, hoc saeculo primum monastice etc. » Idem repetunt saepissime.
Secundo, religiones coepisse partim casu, partim errore, partim prava imitatione. Centur. IV, cap. 6, coi. 470. dicunt Magdeburgenses, non sponte sua ad solitudinem concessisse primos eremitas, sed casu quodam, nimirum, ut fugerent persecutionem. Id, quod scribit de Paulo primo eremita B. Hieronymus in ejus vita, et Sozomenus lib. I, cap. 13. iidem autem Magdeburgenses
Csfit. V, cap. 6, coi. 700: « Ccepit, inquiunt, monachatus partim obscuratione doctrinae de justificatione, et veris cultibus Dei, par* tim ex prava aemulatione Essenorum. »
Tertio, addunt Philippus in Apologia pro art. 27 Confessionis Augustanae., et Calvinus lib. IV Instit. 6ap. 13, §. 10. fuisse quidem apud veteres quarti et quinti saeculi aliquos Monachos, sed eos, qui nunc sunt, nihil cum illis habere commune, et ideo vere dici posse, monachatum, qualis nunc est, rem novam, et recentem esse.
NoS ergo primo ostendemus religiosam vitam diu ante quartum saeculum incoepisse. Secundo, Originem ejus non fuisse casum, Vel errorem, vel pravam imitationem, sed perfectionis desiderium. Tertio, religiones, quae nunc sunt, easdem esse quoad essentiam cum iis, quae erant temporibus antiquissimis. Dicimus itaque primum vitam religiosam adeo esse antiquam, ut quaedam ejus adumbratio fuerit in lege naturae ante diluvium: major quaedam expressio in lege Mosis: perfectio autem Apostolorum tempore.
Habemus in primis Genes. IV de Enos: Iste ccepit invocare nomen Domini. Ex quo loco colligunt auctores, hunc Enos instituisse peculiarem aliquem cultum, et sublimiorem, quam esset religio vulgi: nam ante Enos certe etiam Adam, et Abel, et Seth Deum invocaverunt: et tamen iste dicitur primus coepisse invocare nomen Domini. Vide de hac re Waldensem lib. III doctr. fidei, art. 1, cap. 1.
Habemus deinde Num. VI, vota Nazaraeorum, qui seipsos ^omino consecrabant; ad quorum exemplum etiam in Ecclesia quosdam seipsos totos divino cultui devovere scribit Origenes hom. 11. in Levitic.
Habemus deinde in eodem Testamento veteri, Etiam et Elisaeum, ac filios Prophetarum sine uxoribus, et divitiis in hoc mundo vixisse. De quibus B. Hieronymus in epistola ad Rusticum, quae est ordine quarta: « Filii Prophetarum, inquit, quos Monachos in veteri Testamento legimus, aedificabant sibi casulas, prope fluenta Jordanis; et turbis urbium derelictis, polenta, et herbis agrestibus victitabant. » Et epist. 13. ad Paulinum, de Monachis loquens: «Noster Princeps, inquit, Elias, noster Elisaeus, nostri duces filii Prophetarum, qui habitabant in agris, et solitudinibus, et faciebant sibi ta-
Habemus etiam Hierem. XXXV. insignem commendationem nepotum Rechab, qui cum eis pater, sive avus praecepisset, ut domos non aedificarent, agros non seminarent, vineas non plantarent, vinum numquam biberent, vitam durjssimam quasi extra mundum agerent, omnia diligentissime observarunt. Quos etiam Monachorum nostrorum figuram gessisse scribit Hieronymus in eadem ad Paulinum epistola.
Denique JoannemBaptistamMon&chorum, et eremitarum principem fuisse, scribunt fere omnes Patres. Nazianzenus orat, in BaSilium, S. Basilium, quia Monachus fuerat, cum Joanne Baptista comparat. Chrysostomus hom. 1. in Marcum: « Sicut, inquit, Sacerdotum principes sunt Apostoli, sic Monachorum princeps Joannes Baptista est. » Hieronymus adEustochium de servanda virginitate, de eremitis disserens: « Hujus vitee, inquit, auctor Paulus, illustrator Antonius, et ut ad superiora conscendam, princeps Joannes Baptista. » Idem docent Cassianus coi. XVIII, cap. 6. Sozomenus lib. I hist. cap. 12. Isidorus lib. II de divinis officiis cap. 15. et B. Bernardus serm. de excellentia Joannis Baptistae.
Veniamus ad novum testamentum, et ostendemus ante annum 300, fuisse Monachos in Ecclesia. Primum id probatur ex Athanasio in vita B. Antonii, ubi Athanasius docet, ante Antonium non fuisse quidem eremitas, sed tamen Monachos fuisse, qui in agris, civitatibus vicinis, monasteria sua constituebant: et Antonium, cum is Monachus fieri vellet, ad senem quemdam accessisse, qui ab ineunte aetate monasticen exercuerat. Ex quo sequitur et B. Antonium non fuisse primum Monachum, et ante annum Domini 300, fuisse Monachos; nam Antonius floruit initio IVsaeculi; anno enim 300, erat annorum 40, ut colligitur ex Chronico Hieronymi, et tamen ipso adolescente inveniebantur multi Monachi senes.
Quoniam autem Magdeburgenses Cent. IV, cap. 10, coi. 1306. subdubitant, an haec vita sit ab Athanasio scripta, facile id probari potest: Nam scripsisse Athanasium vitam Antonii, testantur Nazianzenus, in Athanasio, Hieronymus de viris illustribus in Antonio, in Evagrio, et in Athanasio, Ruffinus lib. I hist. cap. 8. Augustinus lib. VlII Confess. C.
Chapter 5 of 32