Caput XIV. Explicatur nomen, et definitio voti
Sequitur Disputatio tertia, quae est de votis monasticis, cujus disputationis sex erunt partes. Primum enim exponemus breviter nomen, et definitionem voti. Deinde, explicabimus sententiam adversariorum. Tertio, probabimus omne quod sit ex voto esse cultum Dei. Quarto, vota non esse propria Judaeorum, sed etiam a Christianis recte fieri ostendemus. Quinto, de rebus praeceptis, qualis est promissio facta in Baptismo, non solere proprie fieri vota. Sexto, de rebus non praeceptis, ac nominatim de continentia, paupertate, et obedientia, vota recte fieri demonstrabimus.
Quoad primum, nomen voti apud Latinos ambiguum est; significat enim promissionem et orationem, ac desiderium; dicimus enim, suscepi votum continentiae, id est, promisi Deo continentiam; item, pro voto mihi continentia succedit, id est, ut desiderabam, et vota pro continentia Deo fudi, id est, precatus sum a Deo continentiam. Apud Graecos non est idem nomen pro voto, et oratione, tamen sunt duo affinia nomina; nam iuxv? significat votum, npo^ewri, orationem. Apud Hebraeos voti et orationis nomina nullam habent affinitatem; votum enim dicitur “pa oratio nbsn cujus rei ea est ratio, quod apud Graecos et Latinos, cum haec nomina inventa sunt, vix erat ulla vera pietas, et ideo nihil homines Deo, vel Diis vovebant, nisi ad id, quod desiderabant impetrandum, et propterea semper votis annectebant preces, juxta illud Yirgilii dEneidos YI: Cessas in vota precesque.
Hinc igitur Graeci, ut observavit Gregorius Nyssenus orat. 2. orationem Dominicam, vocaverunt orationem npocrsvxYiv, quia post votum fiebat, quod vocabant euxv?v. Latini autem (ut diximus) eodem nomine promissionem Deo factam, et preces ad Deum appellabant. At Hebraei, quia Deum pie colebant, et absoluta etiam vota facere consueverant sine ulla relatione ad preces, ut nos quoque Christiani facimus, propterea propriis et diversis nominibus, haec duo nominabant.
Potest autem- definiri votum: « Religiosa promissio alicujus excellentioris boni, Deo facta libera voluntate. » Promissio dicitur, quasi contractus quidam inter Deum et hominem. Nec enim sufficit ad votum, proposuisse ac statuisse aliquid facere, nisi etiam promittatur; votum enkn includit obligationem unius ad alterum; non enim obligat votum solum ratione veritatis, id est, quia tenetur qui vovit, verum facere quod dixit, sed etiam ratione fidelitatis, quia tenetur
alteri fidem datam servare. Hsec autem obligatio non potest nasci ex proposito solo, quod quis apud se concipit, sed necessario promissionem requirit. Religiosa dicitur, ut significetur, cujus virtutis actus sit votum, nimirum religionis.
Est autem observandum, in voto semper esse duas actiones, alteram materialem, alteram formalem. Materialis est, de qua sit votum, ut jejunare, sacrificare etc. Formalis est ipsa promisso jejunandi, vel sacrificandi, et promissionis adimpletio. Quare formalis actio semper est actus religionis; materialis autem interdum est religionis, ut si quis voveat quotidie sacra facere, interdum alterius virtutis, ut si quis voveat sexta feria semper jejunare. Excellentioris boni dicitur, ut determinetur materia voti, nec enim voveri potest, nisi id, quod melius sit facere, quam omittere.
Ex quo perspicuum est, quinque rerum genera excludi a materia voti. Primo, peccata, ut cum Judaei voverunt se occisuros Paulum, Actor, xxm. nam vovere peccata, non est Deo munus promittere, sed minari. Secundo, opera indifferentia, ut non ire ad forum; non enim potest Deo placere, quod est vanum, et inutile: Displicet enim ei stulta promissio, Eccles. V.. Tertio, opera impossibilia, ut si quis voveat se profecturum in Hierusalem sine navi. Quarto, opera necessaria, ut si quis voveat se moriturum quando placuerit Deo. Quinto, opera bona, quae tamen majora bona impediunt, ut si quis voveat se ducturum uxorem. Quamquam hoc ipsum certo tempore, ac certae personae potest esse melius facere, quam omittere: proinde tum erit legitima voti materia, etsi absolute contra judicandum sit.
Deo facta dicitur, ut intelligamus, vota differre a juramentis, licet utraque sint actus religionis, et in materia fere conveniant; vota enim fiunt Deo, juramenta hominibus per Deum. Non autem hinc excluduntur vota, quae tiunt sanctis; namvel ea suntvota materialiter, non formaliter, ut quidam docent, qui existimant in votis Sanctorum duas esse promissiones; unam Sanctis, quibus aliquid promittitur; alteram Deo, cui promittitur adimpletio promissionis factae Sanctis, et hanc solam proprie votum esse dicunt; vel (quod verius puto) vota fiunt vere Sanctis, sed ut Sancti sunt, id est, ut excellentissimo modo participant Dei naturam et gloriam, de qua re disputavimus in lib. III. de Ecclesia triumphante cap. 10.
Addimus ultimo, Libera voluntate, ut distinguatur votum a lege communi; votum enim est lex quaedam privata, et obligat more legis, sed lex communis obligat etiam nolentem, et invitum; votum autem est lex, quam nos ipsi nobis ferimus, et proinde non obligat, nisi eum, qui sponte votum fecerit, et hinc non habentur rata vota facta ante usum rationis, nec ea, quae propter ignorantiam, aut metum censentur involuntaria.
Chapter 12 of 32