Caput XXXVIII. Per vota solemnia solvi Matrimonium ratum, non consummatum
De quarto duo sunt errores extremi. Unus est Martini Kemnitii contra sess. XXIV. Concilii Tridentini can. 6. et Magdeburgensium, qui docent, matrimonium sive sit ratum et consummatum, sive sit ratum tantum, non posse solvi permonasticamprofessionem. Ita docent Centur. I. lib. II. cap. 12. coi. 637. idem docet Erasmus in cap. VII. I. ad. Corint. et in eamdem sententiam propendet ex Catholicis Claudius Espenca3us lib. VI. cap. 4. de continent, suntquepro hac sententia gravissima argumenta. Nam Mattii. XIX. et I. Cor. VII. matrimonium insolubile esse pronuntiatur: quod autem hoc de raro dicatur, patet primo, quia matrimonium ratum non differt a consummato ulla essentiali differentia; copula enim carnalis actus quidam est conjugii, non essentia conjugii. Secundo, matrimonium ratum est verum Sacramentum, significans Christi et Ecclesiae unionem inseparabilem, ergo indissolubile. Praeterea Tertio, per matrimonium ratum dat viruxori potestatem corporis sui: ergo non potest invita uxore continentiam Deo vovere.
Alter error est in altero extremo, quod nimirum- matrimonium etiam consummatum dissolvatur per ingressum in religionem. Ita decrevit Justinianus C. de Episc. et Cler. 1. finali; et refert hanc legem Gregorius lib. IX. epist. 39. pro qua sententia adduci solet Basilius in quaestionibus fusius explicatis, q. 12. ubi videtur dicere, virum, qui non potest ab uxore impetrare consensum transeundi ad religionem, posse ea invita id facere; adducitur etiam exemplum Theonae Abbatis, de quo Cassianus coi. }fxi. cap. 9. scribit, quod cum per quinque annos cum uxore vixisset, ac deinde Monachus fieri vellet, et ab uxore licentiam non impetraret, illa invita, matrimonium solvit, et Monachus factus est. Et cap. 10. scribit idem Cassianus, non debere hoc factum reprehendi, cum iste Theonas Apostolicis miraculis postea claruerit, et
a plurimis magnis Patribus factum ejus collaudatum fuerit.
At nihilominus Ecclesiae sententia est in medio, nimirum matrimonium ratum solvi per monasticam professionem, non autem matrimonium consummatum. Id habemus cap. Ex publico, et cap. Ex parte tua, et cap. Verum, de conversione conjugat, et 27. qucest. 2. can. desponsatam, aliisque 'multis canonibus ibidem; quibus accessit Tridentini Concilii, sess. XXIV. can. 6. ubi dicitur: « Si quis dixerit matrimonium ratum, non consummatum, per solemnem religionis professionem alterius conjugum non dirimi, anathema sit. »
Probatur ergo secunda pars hujus sententiae contra secundum errorem. Primo, ex ipsa Scriptura: nam quod Christus ait: Quos Deus conjunxit, homo non separet. Et: Qui dimiserit uxorem, facit eam moechari. Matth. XIX. et quod ait Apostolus I. Corint. VII: Iis qui matrimonio juncti sunt; praecipio non ego, sed Dominus, mulierem a viro non discedere etc. in aliquo matrimonio locum habere debet, ergo saltem in matrimonio consummato; si enim in hoc non habet locum, in nullo habebit. Secundo, ex Patribus: nam Hieronymus in epist. 14. ad Gelantiam, arguit eam, quod sine licentia viri continentiam vovisset. Item Augustinus epist. 43. ad Armentarium, et in epistola 199. ad Ediciam, diserte docet, non licere conjugi, invito oonjuge, vovere continentiam, et si id faciat, debere cogi, ut, voto non obstante, viro suo debitum reddat. Idem docet Gregorius lib. IX. epist. 39. ad Theoctistum, ubi reprehendit legem civilem, quae permittit contrarium. Idem prohibent Vili Synodus et Nicolaus I, in epist. ad Carolum Regem, aliaque Conciliorum et Pontificum decreta apud Gratianum 27. qusest. 2. necnon in decretalibus, tit. deconvers. conjugatorum.
Ad testimonium Basilii respondeo, fortasse loqui eum de matrimonio raro, sed nondum consummato. Quod si ita est, sententia ejus nobis apertissime favet. Sin autem de consummato forte loquatur, dico tria habere eo loco Rasilium. Primum enim asserit, conjugatum venientem ad monastic-en, debere interrogari, an consensum uxoris obtinuerit: Vir enim non habet potestatem corporis sui, sed uxor, ut Apostolus ait L Cor. VII. Deinde addit Basilius, si conjux repugnet, ac resistat, oportere audire Domini vocem: Qui non odit patrem, matrem, uxorem etc. non est me dignus. Quae duo inter se pugnare videntur. Sed addit tertio, saepe accidisse, ut orationibus a Deo impetratum sit, ut conjux morbo correpta, consensum praebere cogeretur.
Videtur ergo S. Basilius velle, ut conjugatus, si Monachus fieri velit, primum consensum uxoris quaerat: si impetrare non potest, oret Deum, et 'lachrymis et jejuniis instet, quo id etiam uxori persuadeatur, ac tum demum obtento consensu Monachus fiat. Sic enim et Apostolo obediet, dum non sine consensu conjugem relinquit, et Christo etiam patebit, dum uxoris amorem Christi amori postponit. Exemplum habemus in fratre et sorore S. Bernardi. Nam et ille ab uxore, et illa a marito orationum instantia consensum obtinuit, quem antea impetrare non poterant. Vide lib. I, cap. 4 et 6. vita? S. Bernardi.
Ad exemplum Cassiani dico, esse illud unum ex iis factis Sanctorum, quae sunt admiranda, non imitanda. Credendum enim est, peculiari Spiritus sancti admonitu id factum esse, praeter communem ordinem, ac legem, quandoquidem ille tot claruit postea signis et virtutibus.
Probatur altera pars contra alterum errorem. Primo, testimoniis Ecclesiae supra citatis; etsi enim adversarii ea non recipiunt, tamen cum nulla ipsi in contrarium adferant, recta ratio docet, potius credendum esse tot sanctis Pontificibus, et uni generali Concilio, quam simplici inficiationi paucorum hominum.
Secundo probatur exemplis Sanctorum. Ac primum,- quod sanctam Theclam ante matrimonii consummationem S. Paulus a nuptiis revocaverit, testatur Epiphanius haeresi 78. et Ambrosius lib. II. de virginibus.
Secundum exemplum est S. Alexii, qui prima nocte nuptiarum uxorem intactam relinquens, peregre profectus est, castamque vitam perpetuo duxit: ita refert Simeon Metaphrastes in ejus vita, cujus historia totius Ecclesiae a multis see.culis celebratione confirmata est,
Tertium exemplum est S. Euphrasiae, de qua similia refert idem Simeon Metaphrastes.
Quartum est S. Cecilise, quae, teste eodem Metaphraste, prima nocte nuptiarum negavit viro suo Valeriano conjugale debitum, quia nimirum continenter vivere volebat.
Quintum est apud Augustinum lib. VIII. Confess. cap. 6. ubi scribit, duos milites, lecta Antonii vita, mox vota monastica suscepisse, relictis sponsis, quas habebant.' illas vero cum id cognovissent, similiter fecisse. Nec refert quod ab Augustino dicantur sponsae, non uxores; nam saepissime Veteres sponsas et sponsos vocant usque ad consummationem matrimonii, atque exinde maritos et uxores. Sic accipitur nomen sponsae in cap. Ex publico, et cap. Carissimus et cap. Ex parte tua, extra de conversione conjugatorum; et eodem modo Augustinus lib. VIII. Confess, cap. 3: « Institutum est, inquit, ut sponsae jam pactae, non cito tradantur, ne vilem habeat maritus datam, quam non suspiravit sponsus dilatam. » Praeterea adversarii non solum uxores, sed etiam sponsas futuras, negant posse dimitti propter vota monastica.
Sextum est S. Leobardi, qui, teste Gregorio Turonensi, rupit foedera nuptialia cum honesta puella inita, et invitis parentibus Monachus factus est.
Septimum est apud Gregorium lib. Dialog. III. c. 14. ubi dicit, Gregorium sacram virginem, nuptiis jam constitutis, ad Ecclesiam confugisse, et sanctimonialis vitee habitum petiisse, ac impetrasse.
Probatur ultimo, duplici ratione. Prima est, quia ratio ipsa docet, semper esse licitum transire de statu minus perfecto ad perfectiorem, si id possit fieri sine ullius detrimento. At status conjugii est imperfectior statu religionis: ergo poterit ab uno ad alium fieri transitus quando id fiat sine ullius detrimento: fit autem sine ullius detrimento, quando matrimonium est ratum, sed non consummatum. Nam cum matrimonium est consummatum, duplex detrimentum oritur, si dirimatur; unum proli jam natae, vel conceptae, quae non poterit tam bene educari; alterum ipsi conjugi, quae manet ligata, nec potest alteri nubere, et quando etiam posset, non tam commode, cum non sit amplius virgo. At nihil horum invenitur in matrimonio non consummato. Ibi enim nulla est proles, et uxor potest alteri nubdVe, et seque bene, atque antea, cum adhuc sit virgo, et
nihil infamiae incurrat ex hujusmodi repudio, ut notum est.
Dices: at injuria illi fit, cum spoliatur invita re sua. Respondeo: tenetur consentire marito volenti perfectiores nuptias sine ulla comparatione inire, cum id facere possit sine suo incommodo, potest autem cogi ut faciat, quod tenetur facere.
Dices rursum: si haec ratio valeret quidquam, probaret non solum propter monasticam professionem matrimonium ratum dirimi, sed etiam propter sacrorum ordinum susceptionem, ac praecipue propter episcopalem dignitatem, cum etiam sacro ordini sit annexum solemne votum continentiae, et status Episcoporum sit perfectior statu religiosorum. At non dirimitur matrimonium ratum propter ordinis sacri susceptionem, ut Joannes XXII definivit in Extravaganti, Antiquae concertat, de voto. Respondeo: non esse similia; nam monasticae professioni repugnat per se, et ex natura rei conjugium, non autem repugnat per se, et ex natura rei ordini sacro, sed ex solo decreto Ecclesiae.
Secunda ratio est: nam in matrimonio duplex invenitur vinculum; unum spirituale, quod ex solo consensu nascitur; alterum carnale, quod nascitur ex copula; sed istud carnale dirimitur per mortem corporalem, ut patet ex I. Corinth. VII, ergo vinculum spirituale dirimi debet per mortem spiritualem et civilem: talis est monastica professio, qua homo toti mundo quodam modo moritur. Et ex hac etiam ratione patet, cur non dirimatur tale matrimonium per ordinem sacrum; nam sacer ordo non requirit mortem illam spiritualem seu civilem, qua quis opibus et propriae voluntati renuntiet.
Ad argumenta duplex est solutio. Una communis Theologorum, quam praecipue Sotus explicat in IV, dist.27, quaest'. I, art. 4 quod tam insolubile sit matrimonium tantum ratum, quam consummatum; et tunc ad illa omnia argumenta respondent, ea probare optime matrimonium ratum non posse dirimi ab homine, id est humana ulla auctoritate, sed tamen non probare, quin possit dirimi a Deo; Deum autem esse qui dirimit, cum sponsum vocat ad religionem.
Dices: unde habemus, quod Deus dirimat matrimonia rata, et non dirimat etiam consummata per vocationem ad religionem, cum certum sit, Deum omnia posse dirimere?
Respondeo, scimus ex Ecclesiae declaratione.
Altera solutio est communis Canonistarum, quam etiam sequitur Cajetan. in opusculis tom. I, tract. 28. qui docent, matrimonium consummatum non esse solubile, nisi a Deo: matrimonium autem ratum tantum esse solubile auctoritate Pontificis, et etiam sine illa auctoritate, solvi per ingressum in religionem; et tunc ad argumentum ex verbis Domini Matthaei XIX: Quos Deus conjunxit, homo non separet; respondent, ea verba intelligi solum de matrimonio consummato. Nam haec verba non sunt dicta a Domino, nisi postquam dixerat: Erunt duo in carne una, quod non sit, nisi per copulam carnalem. Et sic docet exponi debere hunc textum Alexander III, cap. Ex publico, de conversione conjugatorum.
Ad primam rationem respondent, matrimonium ratum et consummatum non differre solum accide n taliter, id est, ut rem operantem, et non operantem, ut vult prima opinio; nec tamen differre proprie essentialiter, quasi desit matrimonio raro altera pars essentia?, quomodo differunt homo et anima; sed differre, sicut perfectum et imperfectum, sicut differunt homo, cui non deest ulla pars integralis, et homo manens, surdus vel csecus: id, quod ipsa verba ostendunt. Cur enim dicitur matrimonium ratum, et non consummatum, si nihil ei deest, nisi operatio, sive effectus? Et cur non dicitur etiam sacerdotium ratum et non consummatum, antequam Presbyter incipiat exercere sacros ordines?
Porro id, quod deest matrimonio raro, est id, quod facit illud solubile. Nam Sacramentum matrimonii triplicem habet significationem. Primo, significat gratiam invisibilem, sive conjunctionem Christi cum anima. Secundo, conjunctionem Christi cum Ecclesia per charitatem. Tertio, cunjunctionem Christi cum Ecclesia per naturae conformitatem. Ex quibus matrimonium ratum habet solam primam, ut docet S. Thomas in IV. dist. 27. quaest. I. art. 3 quaest. 2. ad I. et Innocentius III, cap. Debitum, de bigamis. Quae significatio sufficit ad constituendum verum Sacramentum, sed ea non facit matrimonium insolubile; nam illa conjunctio Christi cum anima non est insolubilis, ut patet.
Matrimonium autem consummatum habet alias duas, ut patet ex Paulo, Ephes. Y. qui non dixit: Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo, et in Ecclesia, nisi postquam dixerat: Erunt duo in carne una, quod certe fit per copulam. Et confirmatur hoc totum ex eo, quod si matrimonium ratum, non consummatum, significaret unionem Christi cum Ecclesia, sequeretur esse digamum, qui duo matrimonia rata contraxit, licet unum tantum, aut nullum consummaverit, quod est contra cap. Debitum, de digamis. Sequela patet; nam digamia contrahitur ex defectu significationis unius Christi cum una Ecclesia, quam non habet, qui cum duabus contraxit.
Ad secundam rationem dico, matrimonium ratum esse verum Sacramentum, sed non perfectum, quoad omnem significationem.
Ad tertiam dico. Primo, eos, qui dant seipsos uxori, semper intelligere, se. dare cum ea conditione, nisi vocentur a Deo ad spirituales nuptias. Secundo, non teneri conjugem ad solvendum ejusmodi debitum cum detrimento boni spiritualis sui, quando in potest fieri sine ullo detrimento alterius conjugis, ut in praesenti accidit. Utraque solutio estbona, sed haecposteriorestconformior decretis et factis Pontificum, qui de facto dispensant in matrimonio raro, non consummato. Praeterea, prima opinio nititur testimonio Nicolai, 27. quaest. 2. can. Scripsit, ubi dicit, Deum esse, qui solvit matrimonium, cum aliquem vocat ad religionem. At hoc fundamentum non est solidum, quia Nicolaus loquitur de matrimonio consummato, et intelligit illud solvi, quoad thorum, non quoad • vinculum.
Chapter 31 of 32