Skip to the text

Caput X. Idem asseritur exemplis

Secundo probatur exemplis primitivae Ecclesiae. Nam constat mox initio nascentis Ecclesiae plurimos coepisse colere continentiam, et vitam communem, rebus omnibus divenditis, quod in testamento veteri rarissimum fuerat. Nec potuit ejus novitatis alia esse causa nisi praedicatio Christi et Apostolorum. Actor. IV legimus, quotquot erant possessores agrorum et domorum, iis venditis, pretia attulisse ad pedes Apostolorum. Unde hoc? nisi quia audierant Dominum id consuluisse.

Porro continentiam tam multi certatim arripiebant, ut Actor.. XXI legamus, unum Philippum quatuor filias habuisse, et omnes virgines fuisse, quas certe non ad tempus aliquot virgines credere debemus, sed perpetuo, et ex electione; refert enim id Lucas tanquam aliquid magnum, quod videlicet uni homini essent quatuor filiae virgines. At quid magni est habere quatuor filias virgines, quae ubi maturae fuerint, nupturae sint? Adde, quod Euseb. lib. III hist. cap. 30. ex Policrate docet, filias Philippi in virginitate consenuisse.

Praeterea Philo Judaeus in lib. de vita contemplativa, testatur plurimos suo tempore, id est, initio Ecclesiae, vitam communem et coelibem duxisse; ait enim, talia hominum collegia fuisse in multis orbis terrae partibus, tam apud Graecos, quam apud barbaros, sed praecipue in yEgypto. Justinus ex Graecis ferme antiquissimus in Apologia secunda ante medium ait, apud nullam gentem ita coli coelibatum, ut apud Christianos,

ubi sunt plurimi utriusque sexus usque ad senectutem in virginitate permanentes. Quod idem scribit Tertullianus antiquissimus Latinorum in Apologetico, cap. 9. •

Chapter 10 of 32