Caput XXXIII. Solvitur objectio quinta ex Conciliis
Objiciunt adversarii quoque testimonia Conciliorum et Patrum, quae tamen nullo negotio solvi poterunt. Primum testimonium est Concilii Ancyrani, can. 19: « Quotquot virginitatem pollicitam praevaricati sunt, professione contempta, inter bigamos habeantur. )) Hoc testimonium profert Joannes Brentius in prolegomenis contra Petrum a Soto, ut inde probet matrimonium post votum non esse peccatum, cum constet digamiam peccatum non esse. Sed male Joannes Brentius ratiocinatur; nam Concilium non docet, eos, qui ducunt uxorem post votum, vere esse digamos, sed in poenam peccati facit eos inhabiles ad sacerdotium, ac
si digami essent. E£ eo autem quod ejusmodi homines a Concilio puniuntur, non potest colligi eos non peccasse, sed contra potius peccasse, poena enim culpam sequitur; et cum ipsum Concilium dicat eos praevaricatos esse promissionem, et professionem contempsisse, is tantum dicere poterit eos non peccasse, qui praevaricationem et contemptum peccata esse negare audebit.
At, inquit Petrus Martyr, in lib. de ccelibatu, et votis, Concilium hoc non diremit matrimonium contractum post votum, nec alia poena affecit, qua ut digamia reputaretur.
Respondeo, Concilium non diremisse matrimonium, quia nullum erat quod dirimi posset. Nec enim Concilium dicit eos matrimonium contraxisse, sed solum praevaricatos promissionem suam, quod tam fornicatione, quam nuptiis fieri potuit. Quod si etiam nuptiae fuerint verae illorum, et propterea nec dirimendae, quod etiam nunc servamus in iis, qui post votum simplex uxorem ducunt, an propterea licuit ex Concilii sententia iis, qui voverunt continentiam, nuptiis copulari? Quam multa male fiunt, quae tamen facta tenent? Certe si nullum esset peccatum ita copulari, non punirentur a Concilio, qui id fecerunt: siquidem apud adversarios, ubi nullum est crimen votum continentiae violare, non solum non arcentur a ministerio qui ex Monachis mariti facti sunt, sed ipsi prope soli vocantur ad ministerium.
Secundum testimonium est Concilii Gangrensis,can.9 et 10. ubi damnantur, qui continentiam professi, nuptias execrantur, aut despiciunt conjugatos.
Respondeo, Joannem Brentium iri Confessione Wirtembergensi capite de votis, et Petrum Martyrem in lib. de ccelibatu et votis, dum hos Canones proferunt, impudentiam suam ostendere. Nihil enim isti Canones docent, nisi nuptias non esse malas, licet votum continentiae sit melius; et continentiae professores humiles esse debere, non superbos. Quod ipsum fuse docet S. Augustinus in ultimis aliquot capitibus libri de sancta virginitate, sed Canones ipsos audiamus. Canon IX: « Si quis vel virginitatem, vel continentiam professus tamquam abominabiles nuptias judicat, et non propter hoc solum, quod continentiae, et virginitatis bonum sanctum propositum est, anathema sit. » Canon X: «Si quis propter Deum virginitatem professus, in conjugio positos per arrogantiam vituperaverit, anathema sit. » Quid hic legitur, quod non Catholici omnes libentissime audiahius et amplectamur?
Tertium testimonium est Concilii Chalcedonensis can. 16: « Si qua se virgo Deo dedicaverit, similiter et Monachus, non licere eis jungi nuptiis; si vero inventi fuerint hoc facientes, maneant excommunicati. Statuimus vero posse in eis fieri humanitatem, si ita probaverit loci Episcopus. »
Ex hoc loco colligit Petrus Martyr potuisse permitti ab Episcopo connubia Monachorum, et Sanctimonialum. At non hoc dicit Canon, imo aperte negat posse conjungi ejusmodi personas. Humanitas porro illa, de qua loquitur Concilium, non est indulgentia nuptiarum, sed absolutio ab excommunicatione. Cum enim statuat Concilium perpetuum anathema in ejusmodi apostatas, permittit tamen, ut Episcopus etiam ante mortis articulum anathema tollat, si nimirum illi ad poenitentiam venerint, et a male contracto connubio discesserint, ut exponit Concilium Triburiense, can. 53. Nunc ad Patrum testimonia veniamus, quae a Brentio, Calvino, Illyrico, sed potissimum a Petro Martyre collecta sunt.
Solvitur objectio sexta ex Patribus.
Primus ex Patribus est Petrus cum omnibus Apostolis, excepto Joanne: « Sumemus, inquit Petrus Martyr, principium ab Apostolis; nam quodammodo sunt Patres Patrum. Illi autem quamvis essent sanctissimi, tamen non aspernati sunt conjugia. Imo si credimus Ambrosio, omnes habuerunt uxores praeter Joannem et Paulum. » Et infra: « Quamquam ita Ambrosium cito hoc loco, non ut prorsus concedam in eam sententiam: unde enim sciebat ille, Paulum non habuisse uxorem? »
Respondeo, qui ex Apostolis uxorem ha¬
buerint, et qui non habuerint, ex Scripturis certo constare non posse, excepto solo Petro, cujus socrum legimus Matth. VIII. Joannem tamen virginem fuisse nemo dubitavit unquam. Id^m de Paulo, et ^Apostolis cseteris probabiliter docet Hieronymus lib. I. contra Jovinianum. Sed quidquid de hoc sit, illud nobis satis est, et Petrum et Apostolos omnes, post vocationem a Christo, continentes fuisse: « Sed, inquit Petrus Martyr, solent dicere Apostolos, postquam venissent ad Christum, repudiasse quodammodo uxores, et ab illarum consortio abstinuisse. Qui ista dicunt, sua tantum dicunt, nihil probant; imo absurde, et sine ratione dicunt; nam nisi intercessisset adulterium, nullo modo licuit discedere ab uxoribus. Nec Christus venit in mundum facere divortia, sed potius monet, ut quod Deus conjunxit, homo non separet. » Haec ille. Nos vero non dicimus ab Apostolis repudiatas uxores, quod Christus prohibet Matth. XIX. sed ex consensu abstinuisse a commercio conjugali. Nec enim S. Joseph ideo repudiasse dicendus est Beatissimam conjugem suam, quia eam numquam cognoverit. Non enim carnalis copula, sed consensio animorum conjugium facit.
Porro Apostolos omnes post vocationem renuntiasse officio conjugali, non tantum dicimus, sed etiam probamus. Nam cum Petrus dixisset Matth. XIX: Ecce nos reliquimus omnia, Dominus addidit: Omnis, qui reliquerit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem etc. centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. Ubi satis aperte inter omnia illa, quae legimus Apostolos reliquisse, videmus etiam conjuges numerari. Quod si relinqui non potest uxor, quin repudietur, accuset igitur Petrus Martyr Christum, qui praemium tam grande uxores relinquentibus pollicetur. Adde, quod non nos primi docemus, Apostolos coelibes post vocationem vixisse. Docuit id Clemens Alexandrinus lib. III Stromatum; docuit S. Hieronymus lib. I. in Jovinianum; docuerunt alii fere omnes nec ullus Catholicorum unquam contradixit.
Secundo loco ponit Petrus Martyr Ignatium, qui in epistola ad Philadelphienses dicit, non esse detrahendum nuptiis, quod. Patriarchae, Prophetae et Apostoli Mariti fuerunt. Repondeo, de Apostolis jam diximus, eos habuisse uxores, sed post vocationem mutasse illas in sorores, ut Clemens Alexandrinus loquitur. Patriarchae et Prophetae tempori et statui legis veteris serviebant. Quamquam, ut nonnulli prophetae, ut Isaias et Ezechiel, exemplo docuerunt non esse detrahendum nuptiis, ut recte Ignatius monet, sic alii item Prophetae, ut Helias, et Hieremias exemplum continentiae praebuerunt.
Tertio ponit Justinum, qui in Apologiall. meminit continentiae, sed non meminit voti. Respondeo, quid hoc ad rem? Num ideo vovere non licet, quia Justinus non meminit voti?
Quarto ponit Dionysium Corinthium, qui in epistola ad Gnosios, teste Eusebio lib. IV. histor. cap. 23. monet Pinytum Episcopum Gnosiorum, ne compellat fratres ad servandam continentiam. Respondeo, quis nostrum contradicit? Sed num quia non licet cogere fratres ad continentiam, non licebit etiam sponte illam suscipere?
Quinto profert Irenoeum, qui lib. I. cap. 9. meminit uxoris Diaconi cujusdam; et cap. 31. dicit, Tatianum haeresiarcham aequasse matrimonium scortationi. Addit Petrus Martyr: « Et quid aliud nostri faciunt adversarii? Imo isti matrimonium ministrorum statuunt esse adulterio et scortatione deterius; quid est consentire cum Tatiano, si hoc non est? »
Respondeo, quid est ineptire, vel potius impudenter mentiri, si hoc non est? Num ideo votum continentiae illicitum erit, quia Diaconus quidam uxorem habuit? Et unde probas Diaconum illum ab uxore non continuisse post sacrum ordinem susceptum? Porro Tatianus vera et legitima matrimonia damnabat, et ideo haereticus erat; nos sacrorum ministrorum conjugia, non conjugia legitima, sed sacrilegia conjugii nomine tecta esse ostendimus, et ideo reprehendimus. Alioqui si Tatianum sectatur quicumque conjugia illegitima non commendat, Tatianum etiam sectari dicetur, qui conjugium parentis cum filia non probaverit. Itaque S. Augustinus, quiTatiani haeresim optime noverat, eam que damnaverat in lib. de haeresibus, cap. 25. idem tamen conjugia, quae post votum contrahuntur, pejora adulteriis esse affirmat in libro de bono viduitatis, cap. 41.
Sexto loco profert Clementem Alexandrinum, qui in primo libro paedagogi, cap. 10.
dicit, Christianos debere, aut matrimonium contrahere, aut pure vivere, si non contrahant. Hinc enim colligit Petrus Martyr eos, qui non pure vivunt ex Monachis et Sacerdotibus, debere matrimonium contrahere. At cur non potiifs colligit, debere eos mutare vitam, et mores emendare, et sic pure, ct caste vivere, et votum suum Domino reddere? « Sed, inquit Martyr, idem Clemens in lib. III Stromatum dicit, Paulum habuisse uxorem, Petrum, ac Phillippum liberos genuisse. »
Respondeo, sed ibidem dicit, ante vocationem ad Apostolatum ista facta esse, postea vero ab Apostolis uxores habitas loco sororum, non loco uxorum. Attexit deinde longissimam disputationem ejusdem Clementis contra eos, qui nuptias damnant. Sed omnia sunt na pspyot, neque aliud probant nisi inopiam, qua ipse premitur, testimoniorum, quae ad rem faciant.
Septimo transit ad Tertullianum, ac primum fatetur multa in Tertulliano esse pro Papistis, sed non esse fidem habendam Tertulliano, quod haereticus fuerit, et secundas nuptias prohibuerit. Sed facile hoc refellitur; nam etiamsi haereticus fuerit, non tamen unquam a veteribus reprehenditur, quod votum continentiae asseruerit, sed ob alios errores, quos S. Augustinus notavit lib. de haeresibus, cap. 86.
Deinde Petrus Martyr mentiri audet, in libro de velandis virginibus Tertullianum tractare, an solae nuptae debeant velato capite ingredi Ecclesiam, an etiam virgines, non autem loqui de velo, seu habitu sacrarum virginum. Sed adeo manifeste mentitur, ut non sit opus, nisi librum ipsum legere. Scribit enim adversus virgines saeculares, quae cum nudo capite incederent, aegre ferebant, virgines sacras textas, et velatas procedere, et adferebant in argumentum, quod Apostolus I. Corinth. XI. mulieres velari j usserit, de virginibus autem nihil dixerit:
« Ambiunt, inquit, virgines hominum, adversus virgines Dei. » Et infra: « Scandalizamur, inquit, quia aliter aliae incedunt, et malunt scandalizari, quam provocari. » Et infra: « 0 sacrilegae manus, quae dicatum Deo habitum detrahere potuerunt. » Et infra: « Nupsisti Christo, illi tradidisti carnem tuam, illi sponsasti maturitatem tuam, incede secundum sponsi tui voluntatem. Christus est qui et alienas sponsas et maritatas velari jubet; utique multo magis suas. » Denique liber S. Cypriani de habitu virginum ex libro Tertulliani expressus, satis aperte docet, de quibus virginibus Tertullianus loquatur.
Sed habet Petrus Martyr ex Tertulliano insigne testimonium contra nos; nam in lib. de monogamia, tractans locum illum I. Timoth. V: Volo juniores nubere, ita loquitur: « Ad eas dirigit, quales supra denotat, juvenculas viduas, quai in viduitate deprehensae, et aliquandiu affectatae, postquam in deliciis habuerunt Christum, nubere volunt habentes judicium, quod primam fidem resciderunt, illam videlicet, a qua in viduitate inventae, et professae eam, non perseverant. Propter quod vult eas nubere, ne primam fidem susceptae viduitatis postea rescindant. » « Ex his verbis, inquit Martyr, alterutrum horum omnino intelligendum est, vel Paulum velle eas nubere, quamvis vovissent, idque magis Tertullianus videtur sentire, vel si non de viduis, quae professae sint, sed de similibus agatur, tamen Paulum eas quoque velle nubere, ne postea fidem datam rescindant. Haec quoque sententia contra adversarios nostros facit; nam illi juvenculas, et pene puellas permittunt vovere, et in periculum incurrere, »
Respondeo, priorem sensum nullo modo admittunt verbaTertulliani. Illa enim verba, « Propter quod vult eas nubere, ne primam fidem susceptae viduitatis postea rescindant,» apertissime monent eum loqui de illis, quae nondum voverunt. Nam quae semel voverunt, et fidem primam resciderunt, quomodo possunt nubere, ne primam fidem rescindant, cum jam eam resciderint? et cum ipsum nubere, sit primam fidem rescindere? Tertullianus enim interpretatur primam fidem rescindere, non perseverare in professione viduitatis.
<t At, » inquit Martyr, « Paulus dicens: Volo juniores nubere, dirigit sermonem ad eas, quae primam fidem irritam fecerunt, ut Tertullianus dicit: vult igitur ApOstolus, ex interpretatione Tertulliani eas nubere, quae jam voverant. » Respondeo, dirigere sermonem ad eas quae voverant, nihil aliud est, quam eas respicere, et ex earum ruina aliis prospicere de remedio, ut verba sequentia apertissime docent. Quod vero attinet ad posteriorem sensum, fatemur velle Apostotolum juvenculas nubere, sed ut supra ex Patribus ostendimus, non omnes juvenculas, sed eas tantum quae continere nolunt. Omitto
hic mendacia reliqua Petri Martyris, cum dicit nos matrimonium impurum, et spurcum appellare: et alia id genus, quorum Deo rationem in judicio reddet.
Octavo loco ponit Origenem,in cujus libris nihil invenit pro se, nisi quod loca quaedam, pro se facere interpretatur, quia non faciant contra se, nimirum, ubi Origenes non vituperat nuptias, et multo magis ubi aliquid dicit in laudem nuptiarum. Ita profert multa ex commentariis Origenis in cap. XII. ad Roman. et in cap. XIX. et XXIII. Matthaei. Sed nihil omnino est quod ad rem faciat; nos enim nuptias longe magis honoramus, quam adversarii faciant, cum sacramentum Christi esse doceamus, quod illi pertinacissime negant, et civilem contractum solum in nuptiis agnoscant.
Nono venit ad Cyprianum, qui lib. I. epist. 11. ad Pomponium ita scribit de quibusdam virginibus, quae posteaquam se Deo dicaverant, cum masculis cubare repertae fuerant: « Quod si ex fide se Christo dicaverunt, pudice, et caste sine ulla fabula perseverent, ita fortes, et stabiles praemium virginitatis expectent. Si autem perseverare nolunt, vel non possunt, melius est ut nubant, quam in ignem delictis suis cadant. »
Hunc locum non Petrus Martyr solum, sed etiam Calvinus, Brentius, aliique ex adversariis objecerunt. Refellit quoque Petrus Martyr aliquot solutiones parum congruas, ut ostenderet argumentum plane esse insolubile. Sed responsio plana, et facilis in promptu est. Sanctus enim Cyprianus eo modo loquitur, quo Sanctus Paulus I. Timoth. V. nimirum occasione quarumdam virginum, quae parum honeste se gerebant post votum continentiae, monet alias, ut si non habent firmumpropositum perseverandi, non voveant, sed nubant. Hic igitur sensus est verborum Cypriani. « Quod si ex fide se Christo dicaverunt, pudice et caste sine ulla fabula perseverent. Si autem perseverare nolunt, aut non possunt, » id est, si dum de voto faciendo deliberant, cogitant se non perseveraturas, melius est ut nubant, quam in ignem delictis suis cadant.
Esse autem hunc sensum eorum verborum probari potest. Primo, quia S. Cyprianus virginibus illis sub disjunctione concedit, ut nubant, si perseverare nolunt, aut non possunt. -Proinde concedit, utnubaht, si tantum nolint perseverare, etiamsi alioqui possint. At post votum licitum esse nubere ei, qui perseverare potest, ne Calvinus quidem, aut Petrus Martyr affirmaret.
Secundo, de sacris virginibus in eadem epistola idem Cyprianus dicit, eas gravissime peccare si alicui viro misceantur; et non mariti, sed Christi adulteras esse: « Si superveniens, inquit, maritus sponsam suam jacentem cum altero videat, nonne indignatur, et fremit? et per zeli dolorem fortassis et gladium in manus sumit? Quid Christus Dominus et Judex noster cum virginem suam sibi dicatam, et sanctitati suce destinatam jacere cum altero cernit, quam indignatur, et irascitur. Et quas poenas incestis ejusmodi conjunctionibus comminatur? » Haec ille. Non ergo Cyprianus potuit ejusmodi virginibus Deo dicatis nuptias permittere, nisi incestam conjunctionem et manifestam Dei offensionem, seipso teste, permittere vellet. Quis vero credat tam stultum Cyprianum fuisse, ut sciens, et prudens gravissima crimina permitteret?
Tertio, de virginibus Deo dicatis, quae jam lapsae fuerant, in eadem epistola jubet ut separentur, idque aliquoties repetit, et ne semel quidem admonet, posse eas cum stupratoribus suis, aut cum aliis inire matrimonium: « Quod si, inquit, obstinatae perseverant, nec se ab invicem separant, sciant se cum hac sua impudica obstinatione numquam a nobis admitti in Ecclesiam posse etc. » Igitur cum supra monebat, ut nuberent, non de iis loquebatur, quae jam voverant, sed de iis, quae adhuc sui juris erant.
Urget Petrus Martyr illud verbum: a Aut non possunt, » quasi aliquae sint quae absolute non possint continere, etiamsi velint. Sed hoc supra explicatum est. Sic enim Cyprianus loquitur, quomodo Christus ipse, cum ait, qui potest capere, capiat. Illi enim dicuntur velle, et non posse, qui desiderant continere, sed non plena, et perfecta voluntate. Proinde desunt illis vires efficaces ad continendum, quas tamen vires, si vellent in oratione laborare, non difficulter acquirerent. Alium locum ex libro de singularitate Clericorum, in disputatione de coelibatu sacerdotum explicavimus.
Decimo ponit Eusebium Caesariensem, ex quo tamen nihil adfert nisi conjecturam quamdam, quod consecratio virginum solemnis cceperittempore Constantini Imperatoris, antea vero »on fuerit. Conjectura Iisqc est, quod lib. IV. de vita Constantini, posteaquam narraverat, Constantini decreto abro¬
gatam fuisse legem veterem, quae privabat haereditate eos, qui liberos non habebant, continuo subjecerit Eusebius, mulieres ad perpetuam virginitatem se Deo consecrasse, necnon ad sacerdotium Dei. At haec conjectura nititur manifesto mendacio. Non enim Eusebius subjecit de virginum consecratione post narrationem de abrogata lege, sed praemittit tamquam rationem legis abrogatae. Dicit enim, Constantinum legem illam abrogasse, quia multi viri, multaeque feminae liberis carebant, non ob impotentiam generandi, sed quia ob immensum amorem numinis, perpetuum coelibatum profitebantur.
Undecimo loco Athanasium ponit, sed ne syllabam quidem unam pro se invenire potuit. Idcirco solum attulit loca quaedam contra se, et respondit, non esse Athanasium audiendum, non esse tolerandum, nimis multum sibi sumpsisse hunc patrem. Centuriatores cent. IV. cap. 4 coi. 267. et c. 6. 466. et cap. 7 coi. 486. proferunt unum Athanasii testimonium ex epistola ad Dracontium, ubi dicit, se novisse Episcopos et Monachos, qui filios genuerint.
Respondeo, nos etiam novisse permultos Monachos,.qui simul etiam Episcopi dici volebant, et filios genuerunt, nimirum Lutherum, Bucerum, Martyrem, Ochinum, (Ecolampadium, Wigandum, et alios. Athanasius enim eo loco reprehendi! Episcopos et Monachos perdite viventes, ac dicit, nonnullos reperiri, qui filios genuerint. Nam alioqui id illicitum fuisse ex sententia Athanasii, patet ex cohortatione ad Monachos, ubi inter alia impedimenta monasticae vitae ponit, alligatum esse uxori, aut filiis impeditum.
Duodecimo loco ponit Basilium, quem ab eruditione, et doctrina magnum appellatum fuisse dicit. Pro fert autem unum testimonium ex libro de virginitate, ubi Basilius arguit sacras virgines, quee perdite et flagitiose vivunt, ac dicit, longe esse praestabilius si viros habeant, iliisque subjectae sint, et officium conjugale, ut decet, exerceant.-«Nihil, inquit Martyr, pro nobis dici potuit aptius.»
Respondeo, non monet Basilius, ut sacrae virgines; quae flagitiose vivunt, relicta professione nubant, sed dicit, melius fuisse futurum, si nupsissent antequam voverent. Melius enim est in statu humiliore salvari, quam in sublimi damnari. Id ita esse planum est tum ex illis verbis: « Nam si abjecto
viri jugo, et ad vitam, ad quam conservandae domus, et procreandorum liberorum gratia, facta est inutilis, et professae virginitati pudenda futura est, tota res damni plena est. Et longe praestabilius esset ipsam viro conjunctam ad vitam gubernari etc. » Ubi vid es nuptias suaderi, nonei quae vovitsedei,quae professae virginitati pudenda futura est, tum ex eodem libro, ubi Basibus fusissime probat, sacras virgines non posse ullo modo nubere:« Virginitatem, inquit, professae, deinde a carnis voluptatibus incitatae, scortationis peccatum nuptiarum nomine velare volunt, non ignorantes, opinor, etiam si ignorantiam simulent, quod quae sponsi sui dexteram praeteriit: neque hujus est sponsa, quem illegitime reliquit, neque illius, cui seipsam per affectum vitiosum adjunxit, juxta leges uxor reperiri potest. » Et infra: « Ne decipiat seipsam, quod peccatum ipsi pro nuptiis reputabitur. » Et infra: « Non enim locum apud ipsum habebit nuptiarum praetextus. »
« At, inquit Martyr, Basibus cum haec scripsit, oblitus erat sui. » Sed quis credat virum tam admirabilem, qui ab eruditione magni nomen invenit, in eodem libro tam aperte secum pugnare, nec potuisse tres paginas scribere, quin oblivisceretur sui? Omitto quae deinde attexit Martyr in reprehensionem S. Basibi: non enim hic quaerimus, an recte dixerit, sed an dixerit id, de quo agimus. Quamquam etiam ad refutationem calumniarum, et ratiuncularum Martyris, satis est scire, illum fuisse vere magnum Basibum, istum esse Petrum falso Martyrem appellatum. Adfert aliud testimonium ex qusest. 15. fuse explicata, sed ad rem non pertinet, et a nobis paulo infra refutabitur in disputatione de votis filiorum invitis parentibus editis.
Decimotertio ponit Gregorium Nazianzenum, ex quo nihil adferre potuit contra nos. Tantum adfert multa, quae dicit pro se facere, quia non faciunt contra se, nimirum ubi Nazianzenus scribit nuptias esse bonas. Adfert etiam multa, quae dicit se non probare, ut quod Nazianzenus dicat virginitatem homines Angelis aggregare, nuptias perturbationis, virginitatem splendoris indicium esse, continentiam in arbitrio positam, ita ut possint continere omnes, qui volunt. Haec Martyr admittere se non posse dicit, sed non multum refert quid ipse admittat, modo Nazianzenus a Catholicis faciat.
Decimoquarto ponit Hilarium, ex quo
unum dumtaxat locum habere potuit, quem nobis objiceret. In reliquis Hilarium rejicit cum cseteris Patribus; qui Papistis nimis aperte favent. Testimonium igitur contra nos profert Martyr ex commentario Hilarii in cap XIX. Matth. ubi sic loquitur: « Nobis circa Eunuchos sermo sit et voluntas; et in uno posuit naturam, in altero necessitatem, et in tertio voluntatem. Naturam in eo qui ita nascitur, necessitatem in eo, qui ita factus est, voluntatem in illo, qui spe regni coelestis talis esse decreverit, qui nos similes effici, si tamen possimus, admonet. Ecce inquit Martyr, is non inquit, si tamen velimus; sed, si possimus, rationem habens virium uniuscujusque nostrum, »
Despondeo, nihil Hilarius addit ad verbum Domini: Qui potest capere, capiat. De quo loco satis multa diximus. Neque negamus habendam esse virium rationem, et eos non debere seipsos castrare ob regnum coelorum, qui nondum vires habere se sentiunt ad continendum, et c[ui proinde non possunt. Tamen addimus, eos, qui vires nondum habent, et modo non possunt, posse tamen per orationem vires acquirere, quibus postmodum poterunt si voluerint.
Alium locum ex Hilario proferunt Magdeburgenses, Gent. IY. cap. 4. coi. 300. ubi postquam posuerunt encomia virginitatis ex Athanasio, ita subjungunt: « Contra hanc superstitiosam opinionem videtur Hilarius in Psal. LXIY. loqui: Cernimus nudis Philosophos algere corporibus. Ipso etiam conjugiorum usu Magistri abstinent, haeretici sicco panis cibo vivunt. Sed quis tandem otiosi hujus propositi profectus? Totum hoc inane, et ridiculum est, et cum ipsis superstitionis causis miserabile. Deo ergo vovenda sunt contemptus corporis, castitatis custodia, jejunii tolerantia. Vota enim tantum Ecclesiasticae religionis utilia sunt, quae cum et dignis Deo cautionibus et propositae in Ecclesia observantiae studio probantur. »
Ex his verbis Magdeburgenses collegisse videntur, vovendum esse corporis contemptum, sed non extremum illum usque ad nuditatem, et algorem; vovendam castitatem, sed conjugalem, non virginalem; vovenda jejunia, sed non ardua illa, quibus nonnulli solo pane vivunt. At non hoc Hilarius dicit, sed monet, continentiam, jejunia, corporis contemptum, extra Ecclesiam nihil prodesse, multum autem prodesse si in Ecclesia propter Deum suscipiantur, ipsiqueDeo vovean-
tur. Explicat enim illa verba Psalmi: Tibi reddetur votum in Hierusalem.Et vim facit in illis vocibus: Tibi et in Hierusalem, id est, Deo, et in Ecclesia. Atque inde superstitiosa vocat continentiam, et jejunia Gentilium, quia non Deo; et haereticorum, quia non in Ecclesia offeruntur. Quocirca Petrus Martyr ex hoc loco Hilarii colligit, Hilarium sensisse, votum coelibatus debere fieri ad placendum Deo. Sed addit, sibi hanc Hilarii sententiam non probari.
Decimoquinto ponit Epiphanium, ex quo duo testimonia profert, unum ex lib. de hseresib. hseresi 48. ubi sic legimus: « Nos vero non necessitatem imponimus, verum cum bono consilio admonemus, exliortantes eum qui potest, non autem necessitatem imponimus non potenti, neque rejicimus ipsum a vita, »
Ex his verbis arguit Catholicos Petrus Martyr quod imponant necessitatem coelibatus, quia non admittunt ad sacros ordines nisi ccelibes: Et rursus, quod dicant omnes posse continere, si velint; quorum utrumque reprobat Epiphanius. Sed de hoc posteriore jam saepe diximus, quomodo verum sit quosdam posse et non posse continere. Nam non possunt, dum non habent donum, et tamen * possunt absolute, quia possunt donum petere et habere. Et tamen interim non negamus, quin male faciant, qui vovent eo tempore, quo se donum non habere sentiunt, et pejus etiam faciunt, qui ejusmodi homines impellunt, aut etiam cogunt ad vovendum. De priore autem, manifesta calumnia est; nam etsi non admittimus ad sacros ordines, nisi ccelibes, tamen sicut non cogimus ad ordines suscipiendos, ita nec ad coelibatum profitendum.
Itaque idem ipse Epiphanius, qui neminem vult cogi ad coelibatum, affirmat non debere admitti ad sacros ordines nisi ccelibes. Sic enim loquitur Epiphanius haeresi 59. « Revera non suscipit sancta Dei praedicatio post Christi adventum eos, qui mortua sua uxore secundis nuptiis conjuncti sunt, propter excellentem sacerdotii honorem et dignitatem; sed et adhuc liberos gignentem unius uxoris virum non suscipit, sed eum, qui se ab una continuit, aut in viduitate vixit, Diaconum, et Presbyterum, et Episcopum, et Ifypodiaconum. y>
Aliud testimonium proferunt, tum Petrus
Martyr, tum etiam Joannes Brentius ex eodem libro haeresi 61. ubi sic legimus: « Melius est lapsum a cursu palam sibi uxorem sumere secundum legem et a virginitate multo tempore poenitentiam agere, et non quotidie jaculis sauciari. »
Respondeo primo, Epiphanius videtur dicere, minus malum esse nubere post votum, quam occulte et assidue scortari: non tamen dicit, non esse malum nubere post votum, quod adversarii dicunt, et de quo nostra controversia est. Nam in eodem loco paulo ante Epiphanius sic ait: « Sancti Apostoli tradiderunt, peccatum esse post decretam virginitatem converti ab nuptias. » Et paulo post, monet illud Pauli: Si nupserit virgo, non peccavit, intelligi debere de ea quae nondum est dicata Deo. Et infra, illud I. Timoth. Y. Damnationem habent, quia primam fidem irritam fecerunt, dicit maxime pertinere ad virgines, quae nubere volunt post votum.
Denique ipse etiam Petrus Martyr, fatetur Epiphanium nobiscum facere: « Numquam inquit, afferui, Epiphanium facere mecum, quod dicat esse peccatum matrimonium inire, post votum editum. » Et infra: « In eo itaque mecum non convenit Epiphanius; sed tamen in eo quod illas nuptias, et veras esse dicat, et licitas. » Haec ille. Qui manifeste secum pugnat, vel Epiphanium falso pugnare secum ipsum asserit. Nam peccatum esse nuptias inire post votum, et nuptias esse licitas post votum pugnantia sunt: utrumque tribuit Martyr Epiphanio, qui tamen constanter primum asserit semper, alterum numquam. *
Secundo dico, probabile esse, Epiphanium non voluisse etiam dicere, minus malum esse nubere post votum, quam scortari, sed hortatum esse ad nuptias eos, qui sine voto perseverabant in ccelibatu, et tamen flagitiose vivebant; nam in eo loco distinguit duo genera virginum. Unum eorum, qui ex electione, et professione, ac voto virgines erant, et de his saepius repetit, non licere sine gravissimo crimine post dicatam Deo virginitatem converti ad nuptias. Alterum eorum, qui tempore adolescentise non invenerunt commodas nuptias, et ideo quasi necessario permanserant toto eo tempore coelibes, deinde cum jam provecti essent aetate, erubescebant converti ad nuptias, atque idcirco coelibes permanere deereverant: interim tamen occulte scortabantur, et coram hominibus virgines erant, coram Deo nequaquam. Hos ergo hortatur, ut agant poenitentiam propter amissam per fornicationem virginitatem, et ad matrimonium confugiant, magisque timeant Dei condemnationem quam hominum judicia.
Itaque cum ait Epiphanius: « Melius est unum peccatum habere, quam multa, » non vult dicere, melius est peccare semel nubendo post votum, quam ssepius scortari, sed melius esse post unam fornicationem transire ad nuptias, quam coelibem manendo exponere se periculo assidue scortandi. Et cum hortatur eum, qui a cursu lapsus est, ut uxorem accipiat, non vocat cursum votum coelibatus, sed ipsum coelibatum, quem ille longo tempore libere servaverat, et postea per fornicationem corruperat. Hoc dico valde esse probabile, tum quia verba Epiphanii hunc sensum patiuntur, tum etiam quia non est credibile Epiphanium hortari voluisse ad id, quod ipse fatetur esse contra Apostolicas sanctiones.
Decimosexto proponit Petrus Martyr Chrysostomum, ex quo nihil adfert, nisi laudes nuptiarum, quse niljil causas nostrae officiunt. Sed Magdeburgenses Gent. Y. cap. 4. coi. 444. producunt testimonium Chrysostomi ex oratione de cohabitatione regularium mulierum cum viris, ubi hortatur virgines sacras, ut potius aperte nubant, quam cum viris ita cohabitent: « Nam illas nuptias, inquit, neque Deus condemnat, neque homines reprehendunt. Honesta enim res est, neminem offendens, neminem laedens. Virginitas autem illa cum viris plusquam stuprum ipsum ab omnibus arguitur. »
At non satis fideliter haec verba Magdeburgenses retulerunt. Siquidem omiserunt ea, quse proxime praecedunt; ex quibus apertissime colligitur, Chrysostomum loqui de nuptiis, quse votum praecedunt, non de iis, quse illud sequuntur. Sic ait: « Nam si habere cohabitatores concupiscis, non oportebat virginitatem eligere, sed ad nuptias transeundum erat. Multo enim melius sic nupsisse, quam illo modo virginem profiteri, fuisset; nam illas nuptias neque Deus condemnat, etc. » Et infra: « Si concupiscunt virum, et nuptias, quis prohibebat, et libertatem adimebat, ne hoc facerent? » Hsec ille. Loquitur ergo Chrysostomus, quomodo Cyprianus, et Basilius loquebantur, de eo,
quod debuisset fieri ante votum, non de eo, quod post votum fieri debuit. Idem enim Chrysostomus in epist. 6. ad Theodorum, diserte dicit matrimonium post vota monastica non matrimonium, sed quid adulterio pejus esse.
Exstat apud Chrysostomum alius locus, qui contra vota objici potuisset, quamvis eum non legerim ab aliquo adversariorum notatum fuisse, lib. III. adversus vituperatores vitse monasticEe, sub finem ita loquitur Chrysostomus: « Ergo ns intempestive liberos nostros ab deserti commoratione revocemus, verum studii coelestis disciplinam in eis solidam permittamus, aliisque radicibus arbusta firmari, et sive decem annos, sive etiam viginti nutriendi illi sint in monasterio, non perturbemus. » Ex his verbis colligi videtur, non fuisse Monachos votis adstrictos, aut certe vota ipsa libera fuisse Chrysostomi aetate, quandoquidem domum ex monasterio redire poterant.
Respondeo: duo erant genera hominum, qui in monasteriis eo tempore vivebant. Alii enim monasticem profitebantur, et hi votis adstricti erant, nec redire poterant ad negotia saecularia. Alii solum ad tempus in Monasteriis degebant, non tam ut Monachi fierent, quam ut in pietate, et virtutibus exercerentur. Hi vero nullis votis alligati erant, et cum volebant abire ex monasterio, poterant. De his ergo posterioribus hoc loco Chrysostomus loquitur. Quod etiam ex eo cognosci potest, quod omnes cives hortatur, ut ad monasteria filios suos mittant, necnon, ut ipsi etiam, licet conjugati, eo se conferant, ibique aliquandiu commorentur. De prioribus loquitur S. Basilius cap. 21 Constitutionum, ubi multis rationibus ostendit non licere Monacho domum redire. Ipse etiam Chrysostomus in epist. 6. ad Theodorum: « Equidem fleo, inquit, non quod paternarum rerum sollicitudinem geras, sed quod negligendo calcaveris quidquid ante de pectore Christo spoponderas. Ad hsec inhorresco, his angor, et crucior; propter ista formido non immerito. Ut enim non objicitur desertio militiae, non militanti; ita is, qui semel cceperit esse miles, cum deseruisse detegitur, poena ultima dignus judicatur.;> ItemTheophylactusin cap. YIII. Matth.: e Si autem, inquit, illi neque patrem sepelire licuit, vse his, qui monasticem professi ad mundana regrediuntur negotia. »
Decimoseptimo ponit Petrus Martyr Ambrosium, ex quo quia nihil adferre potuit contra vota continentiae, invehitur in ejus libros de virginibus plane aureos et dulcissimos. Dicit Ambrosium sibi ipsum non constare, quod nunc doceat virginitatem non imperari, sed consuli; nunc vero ipse idem eam imperet, cum prohibeat virgines Deo sacratas nubere. Sed non intelligit iste falsus Martyr carnali amore caecatus, neque quod loquatur, neque de quibus affirmet. Aliud enim est imperare virginitatem, aliud eam exigere ab eo, qui sponte se obligavit. Denique libros illos de virginibus, qui tantopere displicent Petro Martyri, S. Hieronymus mirifice laudat in epist. 22. ad Eusfcochium.
Decimooctavo ponit Hieronymum, ex quo unum locum profert ex epist. 8. ad Demetriadem. Deinde acerbe satis reprehendit libros S. Hieronymi adversus Jovinianum. Sed posteriori objectioni sat est opponere S. Augustinum, qui in epist. 29. ad Hieronymum, libros illos contra Jovinianum suavissimam et praeclarissimam disputationem appellat. Necnon ipsum Hieronymum, qui in Apologia pro libris suis contra Jovinianum, eas calumnias, quas nunc Petrus Martyr profert, jam ante refutavit.
Porro testimonium in epist. ad Demetriadem, hoc est: « Sanctum virginum propositum, et coelestis, Angelorumque familiae gloriam, quarumdam non bene se agentium nomen infamat, quibus aperte dicendum est, ut aut nubant, si se non possunt continere, aut contineant, si nolunt nubere. » « Haec verba, inquit Martyr, non possunt intelligi de iis qui nondum voverint. Quia nemo honestat aliquem ordinem nisi fuerit in illuni adscriptus. Nullus turpi vita infamasset Apostolos, nisi inter eos fuisset annumeratus. »
Respondeo, loquitur S. Hieronymus de ancillis sacrarum virginum nobilium. Erant enim quaedam virgines sacrae foeminae nobilissimae, quae domi suae vivebant, et multis ancillis comitatae procedebant. Saepe autem fiebat, ut aliquae ancillarum, quae quidem nullum habebant votum, parum pudice vivendo dominas infamarent. Sic enim pergit ibidem Hieronymus post verba citata: « Digna res risu, imo planctu, incedentibus dominis, ancilla virgo procedit ornatior, ut prae nimia consuetudine quam incomptam videris, dominam suspiceris. » Et paulo superius: a Mores enim, et studia dominarum
plerumque ex ancillarum et comitum moribus judicantur.»
Porro ancillas virginum sacrarum non fuisse omnes sacras virgines, perspicuum est ex epist. 22. ad Eustochium; ubi monet virginem Eustochium, ut ex ancillis, si quas habeat ejusdem propositi, eas magis honoret, et ad mensam suam adhibeat, ut earum honor aliarum sit invitatio. Ubi etiam addit heee verba de ancillis, quas dixerat invitandas ad continentiam ex aliarum honore: « Si qiue dissimulat, et servitutem refugit, illi Apostolum legito, melius est nubere, quam uri. » Ubi docet, esse quidem provocandas ancillas ad propositum continentiae, sed non esse cogendas.
Aliud testimonium ex Hieronymo proferri potuisset; sic enim loquitur ad sacram virginem in epist. 47. de vitando suspecto contubernio: « Si virgo es, quid times diligentem custodiam? si corrupta, cur non palam nubis? » Esse autem virginem sacram, quam alloquitur, patet ex verbis illis ejusdem epistolae: « Non tibi displiceat ejus conversatio, quae te sponso tuo virginem consecravit. »
Respondeo, loquitur Hieronymus de quadam virgine, quae non in monasterio publice professa fuerat (nam in ep.dem epistola hortatur eam, ut se conferat ad monasterium) sed privatim voverat continentiam, ut eo tempore multae facere solebant; ac deinde relicta matre vidua, juveni cuidam adhaeserat, et cum eo vivebat non sine suspicione impudicitiae. Hanc ergo Hieronymus monet, ut potius aperte nubat, quam perpetuo cum aliorum scandalo impudice vivat. Neque ita hoc monet, quasi peccatum non sit, quod adversarii volunt, nubere post votum, sed quia minus peccatum non sit, et prudentia ac ratio doceat, ex duobus malis minus esse eligendum. Quod autem S. Hieronymus malum esse putet, nubere post votum, non negat Petrus Martyr, cum id millies repetat S. Hieronymus lib. I contra Jovinianum, et aliis in locis, sed preeterea id ipsum habemus hoc loco; nam postquam dixerat: « Si corrupta es, cur non palam nubis? » Ita subjungit: « Neque vero hoc dico, quod post peccatum tollam poenitentiam, ut quod male coepit, male perseveret, sed quod desperem in istiusmodi copula divulsionem. » Hoc est, non hortor ut nubas, quia cupiam in eo, quod male coepisti fornicando, male perseveres nubendo, et non potius cupiam poenitentiam, et emendationem; sed quia despero te posse separari a viro, ideo malo, quod minus est malum, ut marito adhsereas, non fornicatio.
Est autem hoc loco observandum, nuptias post votum simplex, de quo Hieronymus loquitur, licet sine peccato contrahi nequeant, tamen veras nuptias esse; et ideo aliquo modo minus malum esse, nubere post votum ejusmodi, quam assidue fornicari, tum ob fidem conjugii, tum ob prolem legitimam, tum ob alia bona: tamen etiam aliquo modo, ut nos supra diximus, est majus malum sic nubere, quam fornicari, quia, qui ita nqbit, reddit se inhabilem ad votum servandum, quod non facit, qui fornicatur.
Decimonono ponit Augustinum, quem in primis fatetur adversari sibi, et suis Lutheranis apertissime; sic enin ait#M< Haec omnia votorum genera, id est, virginum, viduarum, conjugatarum, vult Augustinus et firma, et valida esse, ita ut gravissime peccent, qui post ea nuncupata, matrimonia contraxerint.» Et post testimonia allata subjungit: « Ista vir Dei scribit, ut homo deceptus. »
Atcurnonsitverisimilius decipi Martyrem, quam illum virum Dei, qui etiam adversariis testibus doctissimus atque sanctissimus fuit? Adfert deinde duo loca pro se. Unum ex libro de sancta virginitate, cap. 40. et 41. ubi Augustinus dicit, impossibile esse, aut valde difficile intelligere, cur Deus uni det continentiae donum, alteri non det. Ex quo loco colligit Martyr, non posse omnes qui volunt, haberent donum hoc. Si enim omnes qui volunt, haberent donum, non esset difficile intelligere, cur uni daretur, alteri non daretur. Causa enim esset, quia unus vult, alius non vult.
Alterum testimonium sumitur ex lib. de bono viduitatis cap. 9. et 10. et ex epist. 70. ad Bonifacium, ubi S. Augustinus docet, nuptias post votum ratas esse, ac veras, nec debere dissolvi.
Tertium testimonium addit Brentius ex lib. de bono conjugali, cap. 21. ubi S. Augustinus non audet anteponere virginitatem §ancti Joannis, conjugio Abrahse.
Addo ego quartum testimonium ex lib. de sancta virginit. cap. 34, ubi sic loquitur S. Augustinus de virginibus quibusdam sacris: «Hae nubere volunt, et ideo non nubunt, quia impune non possunt, quae melius nuberent, quam urerentur. »
Respondeo ad primum testimonium, et
dico, S. Augustinum loqui de dono continentiae, non quo fit, ut aliquis continere possit, quod nemini negari dicimus, sed quo fit, ut re ipsa aliquis contineat; quod non datur, nisi iis, quibus Deus dandum esse judicaverit. Neque est hoc proprium dono continentiae, sed commune cum dono fidei, dilectionis, perseverantiae, aliisque donis ejusdem generis. Siquidem omnes justi vere perseverare possunt, si velint, et tamen impossibile est intelligere, cur Deus uni justo det perseverantiae donum, ita ut reipsa infallibiliter perseveret, alium cadere sinat, nec det ei eam gratiam, qua efficaciter perseveret: lib. de spiritu et littera cap. 34:
« Jam si ad illam profunditatem, inquit, scrutandam quisquam me coarctet, cur uni ita suadetur, ut persuadeatur, alteri non item, duo interim occurrunt quae respondere libeat: 0 altitudo divitiarum. Et: Non est iniquitas apud Deum. » Sed de his alibi disputandum est.
Ad secundum dico, Augustinum voluisse quidem nuptias post votum esse veras nuptias, sed simul asseruisse (quod Petrus Martyr non negat) gravissime peccare eas, quae post votum nubunt; sic enim ait lib. de bono viduitat. cap. 9: « Damnantur tales viduae, non quia conjugalem fidem posterius inierunt, sed quia continentiae primam fidem irritam fecerunt. » Et cap. 11. « Non possim dicere a proposito meliore lapsas, si nupserint, foeminas, adulteria esse, non conjugia, sed plane non dubitaverim dicere, lapsus et ruinas a castitate sanctiore, quae vovetur Deo, adulteriis esse pejores. » Haec ille. Itaque testimonium Augustini nihil efficit contra id, quod nunc defendimus, non licere nubere post votum.
Sed instat Petrus Martyr: In eo saltem contradicitis Augustino, quod matrimonia Monachorum et Sanctimonialium irrita esse decernitis.
Respondeo: convenit inter Theologos, matrimonium post votum simplex continentiae illicitum quidem esse, tamen ratum, nec dirimendum: post votum solemne nullum esse. Sic enim Innocentius I. docet in epist. 2. et post eum Gelasius in epist. I. ac Toletanum Concilium I. can. 16. Utrum autem post solemne votum, nullum fit matrimonium jure divino et naturali, an solum jure Ecclesiastico, quaestio est. Nam Albertus, B. Thomas, B. Bonaventura, Bi-' chardus, et Durandus in IV. dist. 38. et
Dominicus a Soto lib. VII. de justitia et jure, quaest. 2. art. 5. volunt jure divino, ac naturali matrimonium nullum esse, si post votum solemne contrahatur. Atque hi dicerent S. Augustinum de voto simplici tantum esse locutum, non de solemni, ut etiam S. Hieronym, in epist. 47. de vitando suspecto contubernio. Contra vero, S. Basilium in lib. de virginit. et Chrysostomum in epist. 6. ad Theodorum, de voto solemni.
AtScotus etPaludanusinIV. dist. 38.etCajetanus in 2. 2. q. LXXXVIII. art. 7. et omnis schola Jurisconsultorum, ut refert Panormitanus in cap. Rursus. Qui Clerici vel voventes, asserunt solo jure Ecclesiastico matrimonium irritum esse, quod post votum solemne contrahitur. Atque hi Augustinum et Hieronymum, vel de voto simplici locutos esse dicerent, vel de solemni secundum regulas juris divini ac naturalis. Decretum enim Ecclesiasticum, quo inhabiles fiunt ad matrimonium, qui votum habent solemne, ad eorum notitiam non pervenisse. Utraque sententia probabilis est; nec est nostrae considerationis hoc loco quaestionem istam definire.
Ad tertium dico, S. Augustinum eo loco non conferre virginitatem cum conjugio absolute, sed virginitatem unius personae cum conjugio alterius personae. Etsi enim absolute virginitas longe excellat conjugio, ut Augustinus, cum alibi saepe, tum in ipso libro de bono conjugali, cap. 23. affirmat: tamen potest fieri, ut virginitas conjuncta sit in uno homine cum minore charitate, humilitate, aliisque virtutibus, quam conjugium in altero homino. Idcirco non possumus anteponere virginem conjugato, nisi constet in caeteris virtutibus illos esse pares.
Ad quartum dico, S. Augustinum eo modo esse locutum, quo S. Hieronymus in epist. 47. nimirum minus malum esse aperte nubere ei, qui simplex votum habet, quam perpetuo occulte fornicari.
Vicesimo adducit Leonem, ex cujus operibus unum testimonium profert ex epist. 87. alias 85. ad Episcopos Africae, ubi Leo ita loquitur: « Dicente Apostolo, ut inter alias Christianismi regulas is Episcopus ordinetur, quem unius uxoris virum fuisse, aut esse constaret, tam sacra semper habita est ista praeceptio, ut etiam de muliere sacerdotis eligenda, eadem intelligatur servanda conditio. » Videtur enim hic dicere Leo, non modo posse Episcopum ordi¬
nati, qui uxorem habuerit, sed etiam qui habeat; et praeterea posse Episcopum, qui non habet uxorem, eam ducere, si voluerit.
Sed ad hoc testimonium jam respondi in disputatione de coelibatu sacerdotum. Admittimus enim Episocpum fieri posse, qui uxorem habeat, modo ab ea se continere deinceps velit. Posse autem Episcopum uxorem ducere numquam sensit, vel scripsit S. Leo; siquidem in codicibus emendatioribus non habetur: « De muliere sacerdotis eligenda, » sed, « de muliere sacerdotis eligendi. » jubet enim S. Leo, ut non solum arceatur a sacerdotio, qui plures uxores habuit, sed etiam is qui unam habuit, quae tamen alterius antea fuerit. Consule epist. 84. ad Anastasipn, ubi disertis verbis Leo docet, non modo Episcopum, sed etiam Presbyterum, Diaconum et Subdiaconum debere innuptum esse, vel continentem.
Postremo loco adducit Petrus Martyr Gregorium I, qui lib I. epist. 42. ita scribit: « Ante triennium omnium Ecclesiarum Siciliae Subdiaconi prohibiliti fuerunt, ut more Romanae Ecclesiae suis uxoribus non miscerentur, quod mihi durum atqua incompetens » (impium pro incompetens, Petrus Martyr legere maluit ad rem exaggerandam) « videtur, ut qui usum continentiae non invenit, neque castitatem promisit, compellatur a sua uxore separari, atque hoc, quod absit, in deterius cadat. » Ex his multa deducit Martyr, quae adversus Catholicos pugnare videntur.
Primum est, Romanum Pontificem, qui prohibuerat, ne Subdiaconi Siciliae suis uxoribus miscerentur, fecisse contra Nicaenam Synodum, quae Paphnutio auctore decrevit, non esse Clericis prohibendum propriae uxoris commercium. At fabulam istam Paphnutianam in disputatione de coelibatu sacerdotum evidenter, ut arbitror, confutavimus. Praeterea, si unus Romanus Pontifex praeceptum paulo durius, et incompetens, ut S. Gregorius dicit, imposuit, mox illud a successore temperatum fuit.
Secundum est, non fuisse eo tempore votum annexum sacro ordini. Gregorius enim dicit, durum sibi esse visum, ut Subdiaconi castitatem tenere cogerentur, qui non promiserant. At si in Sicilia Subdiaconi non vovebant, num alibi nusquam vovebant? Imo abusus erat, quod in Sicilia non voverent. Atque idcirco ibi S. Gregorius jubet, moneri Episcopos, ut nullum ordinent Subdiaconum, qui non antea continentiam voveat.
Tertium est tyrannidem hanc a Romana Ecclesia coepisse, in Orientali autem seu Graeca Ecclesia ejusmodi usum non fuisse. Sed mendacium apertissimum est, non fuisse usum continentiae Subdiaconorum, atque ordinum etiam superiorum in Orientali et Graeca Ecclesia ante tempora S. Gregorii. Contrarium enim disertis verbis docet Epiphanius haeresi 59. Hieronymus lib. in Vigilantium. Leo epist. 84. et alii quos supra citavimus in disputatione de coelibatu sacerdotum.
Quartum est, Gregorium, licet admodum superstitiosum, vidisse tamen hoc esse durum, et alienum a pietate, et moderari conatum, non tamen potuisse quantum volebat, ob canones et decreta. Sed quod sanctissimum virum admodum superstitiosum Petrus Martyr vocat, facit more suo. Quod ait eum vidisse hoc esse alienum a pietate, mentitur, ut solet. Non enim impium, sed incompetens Gregorius esse dixerat praedecessoris sui decretum. Quod, addit S. Gregorium moderari conatum canones praedecessorum, sed non tantum fecisse quantum voluisset, plane divinat, vel somniat potius. Gregorius enim, ut summa potestate, ita etiam summa libertate utebatur in iis, quae ad Dei honorem, et Ecclesiae utilitatem pertinere videbat.
Adferunt alii quidam adhuc unum testimonium ex Gelasio Papa. Is enim epist. I. ad Episcopos Lucaniae, cap. 23. de viduis, quae continentiam voverant, loquens, ait: « Nos talibus nullum laqueum debemus injicere, sed j solum adhortationes praemii sempiterni, poenosque proponere divini judicii, et ut nostra sit absoluta conscientia, et illarum pro se raitionem Dei reddat intentio. » Haec ille.
Respondeo: laqueus, de quo Gelasius loquitur, non est, ut adversarii credunt, nuptiarum prohibitio iis quae voverant, sed iis quae non voverant. Nam ante dixerat Gelasius eas, quae voverunt, non posse nubere sine peccato: « Sicut, inquit, si se continere non poterant, secundum Apostolum nullatenus nubere vetabantur: sic habita secum deliberatione, promissam Deo pudicitiae fidem debent custodire. » Vult igitur Gelasius
non debere cogi viduas ad vovendum, sed exponenda illis esse, et priemia si voveant, et reddant, et supplicia si voveant, et non reddant.
Chapter 28 of 32