Skip to the text

Caput V. Sil

  1. Paulinus invita Ambrosii, Palladius in historia Lausiaca, cap. 8. £t Socrates lib. IV, cap. 18. Quod autem hsec ipsa, quam habemus, sit illa ipsa Athanasii, patet 6x eo, quod est revera insigne volumen, ut Hieronymus dicit fuisse librum illum Athanasii; Item continet plurima illa miracula, quorum meminit Augustinus. Praeterea recenset historiam illam de anima Ammonis, quam Palladius, et Socrates ex libro Athanasii de vita Antonii referunt. Denique nihil in contra- # rium afferunt Genturiatores, nisi judicium suum; stultum autem est sine ulla ratione, vel conjectura, vel auctoritate id in controversiam vocare, de quo nemo dubitat.

Probatur secundo ex Damaso, qui in vita Dionysii Papae scribit, hunc ipsum Dionysium ex Monacho ad Pontificatum assumptum fuisse. Cbnstat autem ex Chronico Eusebii, Dionysium Romae sedisse anno Domini 266, non ergo Monachi cseperunt post annum Domini 300.

Tertio probatur ex Cypriano et Tertulliano, qui etiam antiquiores Dionysio Papa fuerunt. Scribit enim Tertullianus librum de velandis virginibus, et Cyprianus Tertullianum secutus scribit librum ejusdem argumenti, quem de habitu virginum inscripsit. Uterque autem loquitur de virginibus religiosis, et per solemnem professionem Deo consecratis. Nam Tertullianus distinguit in eo lib. inter virgines mundi, id est, saeculares, et virgines Dei, id est, sanctimoniales, de quibus ait: « 0 sacrilegae manus, quae dicatum Deo habitum detrahere potuerunt 1 Quid pejus aliquis persecutor fecisset, si hoc a Yirgine electum cognovisset? » Et infra, eas alloquens: « Nupsisti, inquit, Christo, illi tradidisti Carnem tuam etc. » Similia habet Cyprianus.

Quarto, probatur ex Dionysio Areopagita, Tertulliano antiquiore; is enim epistolam scribit ad Demophilum Monachum, et libro deEccles. hierarch. cap. 6. prolixe explicat monasticae professionis formam.

Fatentur Magdeburgenses vere de Monachis scribere auctorem ejus libri, sed eum negant esse Dionysium Pauli Apostoli discipulum, Centur. I, lib. II, cap. 10, coi. 624. quod idem negant Laurentius Valla, et Erasmus in annotat, ad cap. XVII Act. ItemLutherus, Calvinus, et omnes haeretici. At opera ista nomine Dionysii citant tres veteres Pontifices, Gregorius I, hom. 34. in Evangelia, Martinus I, inConcilio Romano> et

AgathO in epistola ad IffiperatorettlCoftStafitinum IV. Item Nicolaus Papa I, in epistola ad Michaelem Imperatorem citat epistolam S. Dionysii Areopagitae, ad Demophilum Monachum. Item duo generalia Concilia VI, actor. 4 et VII, canon. 2. Praeterea Doctores plurimi, ut S. Maximus, qui annotationes scripsit in Dionysium, Sophronius Patriarcha Hierosolymae in oratione pulcherrima, quae habetur act. XI. sextae Synodi, Damascenus lib. I, capit. 12. de fide, Euthymius Panopliae part. 1, tit. 2. Anastasius Bibliothecarius in epistola ad Carolum Calvum, Hilduinus in epistola ad Ludovicum Pium, et alii posteriores omnes. Non est autem ullo modo verisimile tot Patres non potuisse videre id, quod nunc Valla, et Erasmus vidisse se dicunt.

Deinde sic possumus ratiocinari: Auctor horum librorum non potest esse recentior, quam sit B. Gregorius, ut notum est, cum a Gregorio ipso citetur. Rursum non potest esse recentior, quam sit Hieronymus: Nam Gregorius eum citans vocat antiquum, et venerabilem patrem, non autem vocaret antiquum hominem, suo sseculo proximum. Non potest etiam floruisse paulo ante Hieronymum, id est, IV sseculo: Nam sine dubio tunc Hieronymus posuisset eum inter scriptores Ecclesiasticos; non enim potuisset ignorare scriptorem, qui sua memoria exstitisset. Et prseterea notus fuisset eadem ratione Ambrosio, Augustino, Chrysostomo, aliisque Patribus, quibus tamen incognitus fuit, quantum eX eorum operibus colligi potest. Quare necesse est, ut. Anastasius dicit, auctorem esse antiquissimum, et suppressum fuisse ab haereticis, ac tandem Romae repertum fuisse tempore Beati Gregorii, vel paulo ante.

Ex quo solvitur argumentum Vallae, Erasini, et Centuriatorum, qui hoc utuntur tanquam praecipuo argumento, quod Ambrosius, Chrysostomus, Augustinus, et maxime Hieronymus numquam citent hos libros. Hoc enim argumentum eorum nobis maxime favet: Nam cum isti Patres non citent haec opera, signum est auctorem hunc non exstitisse ipsorum tempore, et cum constet ex Gregorio eum non esse illis posteriorem, sequitur necessario esse longe antiquiorem. Unde etiam Valla testatur, plurimos viros doctissimos sensisse haec opera non esse quidem Dionysii Areopagitae, sed tamen auctoris fere seque antiqui, nimirum Apollinaris

Hierapolitae, vel, ut alii volant, Dionysii Corinthii, quorum uterque floruit anno Domini 174, ut Eusebius testatur in Chronico. Hoc autem etsi non est verum, tamen nobis sufficit ad asserendam antiquitatem monastices.

Quinto probatur ex Philone Judaeo, qui etiam Dionysio Areopagita fuit antiquior. Philo igitur in lib. de vita contemplativa supplicum, prolixe admodum describitvitam, et mores Monachorum, et sacrarum virginum, quos instituit in Aegypto S. Marcus Evangelista, ubi aperte ponit professionem continentiae, et paupertatis jejuniorum, psalmodiae etc.

Magdeburgenses Centur. I, lib. II, cap. 3. pag. 18. fatentur Philonem haec scripsisse, sed eum non esse locutum de Christianis, sed de Essenis, quae erat secta Judaeorum omnino similis nostris religionibus. Hoc autem non probant alia ratione, nisi quia nondum Christiani talia exercitia habuerunt. Quod si eis objiciamus, hoc esse petere principium, respondebunt, ut solent, nos agere sophistas.

Probemus igitur breviter non dialectica ratiocinatione, sed testimoniis Patrum, Philonem de Christianis esse locutum. In primis Eusebius lib. II histor. cap. 16. dicit Philonem Romae S. Petrum vidisse, atque ejus adhaesisse colloquiis, verbum Dei praedicantis, et eorum vitam, qui in monasteriis degunt, luculenter scripsisse. Item Epiphanius haeresi 29. quae est Nazaraeorum, de hoc libro Philonis loquens: « Monasteria ipsorum, inquit, in vicinia circa Mariam paludem recensens, non de aliis narravit, quam de Christianis. »

Praeterea Hieronymus de vir. illustr. in Philone, posteaquam docuit Philonem de Christianis esse locutum, subjungit: « Ex quo apparet, inquit, talem primam Christo credentium fuisse Ecclesiam, quales nunc Monachi esse nituntur, et cupiunt. » Praeterea Cassianus lib. II, c. 5. de institutis coenobiorum asserit, a S. Marco Aegyptios Monachos accepisse primam vivendi normam. Id quod non potest Cassianus didicisse, nisi ex hoc libro Philonis. Idem asserunt disertis verbis; Beda Prologo in Marcum, Sozomenus lib. I, cap. 12. et Nicephorus lib. II, cap. 15.

Dicet fortassis aliquis, similia narrat de Essenis Josephus lib. II de bello Judaico cap. 7. et lib. XVIII Antiq. cap. 2. iis, quae

narrat Philo. Constat autem Josephum de Judaeis loqui, cum affirmet tres esse Judaeorum sectas, Pharisaeorum, Sadducaeorum, Essenorum.

Respondeo, duas esse de loco isto Josephi opiniones. Quidam enim asserunt non loqui de eisdem Josephum et Philonem. Nam Josephus lib. XVIII antiq. cap. 2. asserit Essenorum sectam antiquam apud Judaeos fuisse: Philo autem indicat se loqui de disciplina suo tempore exorta. Praeterea multa tribuuntur Essenis a Josepho, quae sunt manifeste erronea et superstitiosa, quorum nihil tribuit Philo suis therapeutis. Unde S. Nilus initio Asceticorum suorum, asserit Essenos (de quibus videlicet Josephus loquitur) habuisse quidem mores similes moribus Monachorum, sed quia fide in Christum caruerunt, nihil eis profuisse sanctos mores.

Alii docent tam Philonem, quam Josephum de Christianis loqui, quibus favere videtur B. Hieronymus in epist. ad Eustochium de servanda virginitate, ubi de Mochis loquens: « Tales, inquit, Philo, Platonici sermonis imitator, tales Josephus, Graecus Livius, in secunda Judaicae captivitatis historia, Essenos refert. » Quam sententiam tuetur Matthaeus Galenus lib. de orig. Monastices cap. 5. et ad ea, quae objiciuntur ab aliis, de erroribus, quos tribuit Josephus Essenis, et de eorum antiquitate, respondet, Josephum non fuisse consecutum exacte mysteria nostrorum Monachorum, et ideo frequenter lapsum esse, et eos confudisse cum antiquis Judaeis. Fuerunt enim tria genera ejusdem fere nominis, nimirum Essent Samaritani, de quibus Epiphanius haeresi 10. Item Essent Judaei, de quibus Epiphanius haeresi 19. quos tamen ipse Ossenos vocat. Denique Essent Christiani, ex Judaeis conversi, quos Epiphanius Esseos, vel Jesseos vocat haeresi- 29. Credibile igitur est, Josephum confudisse nostros Jesseos cum suis Essenis, praesertim cum eo tempore Christiani pro Judaeis haberentur. Utraque solutio probabilis est.

Sexto probatur ex Apostolorum exemplo, quivere primi fuerunt Monachi Christiani; nam quod vitam, ccenobiticam instituerint, ubi essent omnia communia, patet ex actis Apostolorum cap. IV. Quod ea ratio vivendi non fuerit omnium Christianorum, sed eorum tantum, qui volebant perfectius vivere, patet ex cap. V Act. ubi cum Ananias fraudasset de pretio agri, et decipere voluisset Apostolos, audivit a S. Petro: « Nonne manens tibi manebat, et venumdafum in tua erat potestate? » Quod etiam voto adeam perfectionem se obligarint Apostoli, docet Augustinus lib. XVII de Civ. Dei c. 4: «Hoc votum, inquit, potentissimi voverant etc. » Quod denique ab Apostolorum exemplo coeperint religiones, testantur plurimi Patres, ut Eusebius lib. II hist. c. 16. Hieronymus de viris illustribus in Philone, Augustinus serm. 2. de vita communi Clericorum, Possidius in vita Augustini, Isidorus lib. II de offic. cap. 15. Denique Cassianus coi. XVIII, cap. 5: «Itaque, inquit, coenobitarum disciplina a tempore preedicationis Apostolicse sumpsit exordium. »

At Magdeburgenses Centur. I, lib. II, cap. 6, colum. 506. objiciunt Chrysostomum, qui hom. 25. in epistola ad Hebraeos: « Neque vestigium, inquit, Monachi tunc erat, sed omnia ad saeculares loquebatur B. Paulus. »

Respondeo, Chrysostomum loqui solum de Ecclesia Corinthiorum. Exponit enim illa verba Pauli I. Corinth. V: Si quis frater nominatur in vobis etc. ac dicit Paulum nomine fratris non intelligere solos Monachos, sed quoslibet fideles, quia tunc ne vestigium quidem erat Monachi apud Corinthios. At non propterea sequitur, non fuisse tunc Monachos in Palaestina, et in yEgypto. Quod autem Chrysostomus non neget Apostolorum tempore fuisse Monachos, patet ex plurimis ejus testimoniis. Nam hom. 17. ad populum de monastice loquens: « Tanti est, inquit, Philosophia a Christo introducta. » Certe si Christus introduxit monasticen, jam erat tempore Pauli Apostoli. Hom 11. in Acta dicit, Monachos sic vivere, ut olim initio Ecclesiae vivebant fideles omnes, in Hierusalem. Item hom. 69. in Matth. dicit Monachos etiam habitu imitari Apostolos. Denique lib. III cont. vituper. vitae monasticae, non procul a fine, asserit ea ab Apostolis impleta, quae nunc a Monachis implentur.

Nunc quod attinet ad secundum, non occasione persecutionum, et casu exortam esse vitam monasticam, facile demonstrabitur. Nam de coenobitis non est dubium, cum exstiterint ante omnes persecutiones. De eremitis idem probatur; nam etsi Paulus primus Eremita occasione persecutionis solitudinem colere coeperit, tamen Antonius non tali occasione coepit, sed solo studio vitae purioris y ut ex Athanasio in ejus vita pers- Tom. II.

picuum est. Vita autem Eremitica non a Paulo, sed ab Antonio introducta est; etsi enim Paulus primus omnium in Eremo vixerit, tamen non habuit ipse discipulos, nec fuit notus, nisi paulo ante mortem. Antonius autem vere princeps Eremitarum dici debet, quippe qui nec ab alio didicit, et ipse docuit omnes. Quare recte Hieronymus in vita Pauli dicit, Antonium merito vocari auctorem vitae Eremiticae, non tam quod ipse crmnes praecesserit, quam quod ab ipso omnium incitata sint studia. Quocirca uterque dici potest primus Eremita, Paulus quidem tempore, Antonius autem magisterio.

Quod etiam causa instituendae vitae religiosae non fuerit obscuratio doctrinae de justificatione; vel prava Essenorum imitatio, ex iis, quae diximus, manifestum est: Nam auctores religionum fuerunt primum Apostoli, ac deinde Antonius, Rasilius, Augustinus doctissimi, et sanctissimi homines, quos non possumus ignorantiae, et pravae aemulationis accusare. Nam Basilium fuisse auctorem cujusdam ordinis monastici testatur Nazianzenus in ejus vita: Augustinus vero a se institutum monasticum ordinem fatetur lib. III. contra litteras Petiliani cap. 40. Certe autem inter Graecos vix invenietur aliquis Basilio doctior, ut nec Augustino inter Latinos.

Quantum ad tertium, quod essentia monastices eadem sit nostrorum, et antiquorum Monachorum, plurimis testimoniis probari posset, quae postea afferentur in disputatione de votis. Nunc, quia Calvinus, et Melai^hthon per antiquos Monachos intelligunt eos, qui erant tempore sanctorum Augustini, et Basilii, ex his duobus probemus sententiam nostram.

Essentia vitae religiosae in tribus illis virtutibus, obedientia, paupertate, castitate, ab omnibus hujus temporis religiosis constituitur. Idem fiebat ab antiquis: Nam Augustinus lib. I de moribus Ecclesiae cap. 31. vitam coenobitarum explicans; Primum ait, eos spretis mundi hujus illecebris in vitam castissimam, et sanctissimam congregari. Secundo addit, a nullo quidquam possideri proprium. Tertio adjungit, Patres nulla superbiaconsulere iis, quos filios vocant, magna sua in jubendo auctoritate, magna illorum in obtemperando voluntate.

Basibus autem in prajfatione constitutionum monasticarum, de monacho futuro sic loquitur: « Nuptias, inquit, veluti compedes fugit, his autem relictis, vitam suam Deo consecrat, et castitatem profitetur, ut neque facultas ipsi sit conversionis ad nuptias. » Item c. 22. constitutionum, de obedientia fusissime disputat, ac tandem concludit, ita oportere Monachos obedire praeposito, ut oves pastori, atque ut instrumentum fabro: ' « Non curiose, inquit, investigando praecepta, ubi peccato fuerint pura, sed cum omni alacritate ac studio explendo ea quae sunt demandata. » Denique cap. ult. disserit de paupertate, ac docet, Monachum ab omni prorsus privata rerum materialium possessione liberum esse debere.

Porro fuisse olim etiam cucullas, et reliquum habitum monasticum, necnon psalmodiam, jejunia, ciborum delectum, aliaque id genus instituta, cognosci potest, tum exEpiphanio in compendiaria doctrina, tum ex Joanne Cassiano in libris de institutis coenobiorum.

Chapter 6 of 32