Skip to the text

Caput XV. Explicatur status quaestionis

Jam vero, ut breviter explicemus, quibus in rebus ab adversariis dissentiamus: Lutheri et Calvini sententia eadem esse videtur; uterque enim tria quaedam de votis docet. Primum, vota ad colendum Deum non posse fieri, nisi de rebus praeceptis, proinde unum esse commune votum fidelium, promissionem illam, quam facimus in Baptismo.

Secundum, vota de rebus a Deo non praeceptis posse fieri, si non ad colendum Deum, aut satisfaciendum pro peccatis, sed ad negotia hujus vitae expeditius peragenda, aut ad vitanda peccata, aut ad alios bonos fines fiant: exempli causa docet Calvinus, eum, qui saepe in vitium ebrietatis labitur, recte facturum, si voveat, se triduo aquam bibiturum, si iterum inciderit in ebrietatem; quomodo etiam existimat, Apostolorum tempore viduas quasdam vovisse continentiam, ut expeditius fungerentur munere Diaconissarum.

Tertium, vota Monachorum impia, irrita, et omnino solvenda esse, quod fiant cum opinione cultus, et tamen de iis rebus sint, quas Deus nusquam praecepit. Haec omnia Lutherus docet in lib. de votis monasticis, et Calvinus lib* IY Institutionum cap. 13. Nec dissimilia docent Confessio Augustana artic. 27. et Confessio Wirtcmbergensis, cap. de votis monasticis.

Petrus Martyr in lib. de Cmlibatu et votis monasticis, duo dicit pugnantia cum doctrina Lutheri et Calvini. Primum est, vota in Testamento veteri fieri potuisse, ut etiam sacrificia et caeremonias caeteras; in novo testamento fieri non posse, cum sint abrogata cum reliquis Judaicis caeremoniis. Secundum est, promissionem, quae fit in Baptismo, non esse votum; in tertio dicto cum Luthero et Calvino concordat.

Chapter 13 of 32