Caput XXX. Solvitur secunda objectio
Alteram objectionem ducunt ex illis Scripturae testimoniis, quai aperte imperant matrimonium iis, qui stimulum carnis patiuntur. Hinc enim sequitur, votum continentiae perpetuae temerarium esse, et proinde illicitum, cum nemo sciat quamdiusine ejusmodi stimulis vivere queat. I. Corinth. VII: Qui non se continent, nubant; melius est enim nubere ', quam uri. Ibidem: Propter fornicationem unusquisque suam uxorem habeat. Huc etiam maxime facit illud I. Timoth. V: Volo juniores nubere, matres familias esse, filios procreare. Contra quod praeceptum ii peccare videntur, qui puellis continentiae votum suadent, aut permittunt.
Respondeo ad hoc argumentum tribus modis. Primum assero, in nullo horum locorum vocari ad nuptias ab Apostolo eos, qui tentatur stimulis carnis, sed eos, qui incontinenter vivunt, ita, ut flagitiis se polluant. Secundo assero, eos, qui incontinenter vivunt, non vocari absoluto imperio, ad nuptias, sed solum ostendi eis remedium quoddam facile, et quasi portum, quo se recipiant; sic tamen ut liberum eis relinquatur ad majora aspirare. Tertio assero, hoc ipsum sive consilium, sive permissionem, sive remedium non dari ab Apostolo iis, qui voverunt continentiam, sed solum hominibus solutis et liberis.
Ac ut de primo prius dicamus, sciendum est, adversarios existimare nuptias esse necessarias jure divino iis, qui utuntur. Per ustionem autem intelligunt tentationes carnis non breves et leves, sed graves et diuturnas, quse conscientiam turbant, licet eis non consentiatur. Ita docet Lutherus in Epithalamio, ubi etiam graviter accusat S. Hieronymum, quod conjugium non inierit, cum ipsemet fateatur in epist. 22. ad Eustochium. se gravissimis, et diuturnis ardoribus carnis vexatum fuisse: Imo etiam eo Lutherus progreditur, ut S. Hieronymum propterea hseresis Pelagianse accuset, quasi videlicet senserit propriis viribus, sine dono Dei pos¬
se aliquem vincere tentationes. Quae tamen est manifesta calumnia, cum ibidem Hieronymus dicat se precibus ad Deum assidue instare solitum pro victoria obtinenda contra tentationes.
Sed de ustione cum Luthero conveniunt Calvinus, et Petrus. Martyr in commentario I. Cor. VII. distinguit enim Calvinus tria genera tentationum carnis. Unum, quod ita tentat, ut vincat, et hoc esse dicit pessimum genus ustionis, quod verissimum est. Alterum, quod ita tentat, ut statim acriter repellatur, ita ut intus jacula non penetrent, nec ulla mentis perturbatio oriatur, et has tentationes fatetur non proprie vocari ustiones, et propter has non esse nuptias necessarias, quod etiam libenter concedimus. Tertium genus esse dicit medium, cum quis videlicet tentationi non plene consentit, tamen jacula intus penetrant, et sentitur carnis delectatio et mentis perturbatio: et has tentationes proprie ustiones esse dicit, et qui eas habent, eos affirmat certa lege citari ab Apostolo ad matrimonium, ita ut peccent non nubendo.
Ubi est observandum, Calvinum non sine fraude dixisse, tertium genus tentationis esse cum quis plene non consentit, licet jacula intus penetrent; nam ad rem obscurandam posuit, plene; cum vellet dicere, tertium genus esse, cum quis nullo modo consentit, et tamen sentit acres stimulos carnis. Qui enim consentit, sive plene, sive non plene, ad primum genus pertinet secundum eorum sententiam, cum non agnoscant discrimen peccati mortalis, et venialis, sed omnem motum carnis, quantumvis involuntarium, doceant esse mortale peccatum..
Imo hoc est fundamentum praecipuum, ex quo deducunt eos, qui graviter tentantur, debere necessario uxorem ducere, quia, ut Lutherus in Epithalamio docet, non sunt c'ertamina castitatis similia aliis certaminibus: qui enim tolerat famem, aut sitim, aut alia id genus, non peccat; at aestus libidinis sine peccato esse non potest, cum sit prohibitus omnis motus concupiscentiae. In quo fundamento Calvinus, Petrus Martyr, et omnes alii conveniunt. Sed et fundamentum ipsum est putridum, et aedificium, quod superextruunt, facile dejici potest,
Ac de fundamento quidem alibi disputandum erit, nunc S. Pauli et Augustini testi¬
monium sufficiat Rom. VII: Si quod, nolo, facio, jam non ego operor illud. » Quis, capiat mihi esse peccatum, quod ego non operor? Augustinus lib. I. de Civ. Dei cap. 25: « Quod si iltti concupiscentialis inobedientia, quae adhuc in membris moribundis habitat, praeter voluntatis legem, quasi lege sua movetur, quanto magis absque culpa est in corpore non consentientis, si absque culpa est in corpore dormientis. » Sed de hoc alibi. Nunc ad rem praesentem venientes, asserimus ab Apostolo vocari homines ad matrimonium non ob solas tentationes, sive ob sensum, sed ob consensum libidinis, et per ' ustionem, non tentationes, sed incontinentiam, et flagitia interpretamur, ut hic sit sensus verborum Apostoli; qui omnino decrevit, aut fornicari, aut nubere, is bene facit si nubat, quia melius est nubere, quam uri, id est, quam fornicari.
Probamus hanc nostram expositionem, ex antecedentibus verbis; dicturus enim Apostolus: Melius est nubere, quam uri, praemisit: Si non se continent, nubant. Ubi per ustionem exponit ipsemet Paulus incontinentiam: Nam causam reddit cur debeant nubere qui non se continent, quod videlicet melius sit nubere, quam uri, id est, quam non continere; constat autem incontinentiam non tentationem, sed flagitium significare.
Secundo idem patet ex illis verbis ejusdem capitis: Bonum est homini mulierem non tangere; propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat. Ubi non dicit Apostolus, propter tentationem fugiendam, sed propter fornicationem fugiendam quisque suam uxorem habeat, id est, non si tentaris, sed si fornicaturus es, uxorem potius habeas.
Tertio idem probatur ex illis verbis: Iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. Ubi etiam non propter simplicem tentationem jubet, ut conjuges debitum invicem reddant, sed propter incontinentiam. Idem igitur significat apud Apostolum ustio, quod incontinentia.
Quarto ex illo I. Timoth. V: Volo juniores nubere; causam enim reddit non tentationem, sed incontinentiam: Nullam, inquit, dare occasionem adversario maledicti causa, id est, ne demus occasionem Gentilibus maledicendi vitam, et mores Christianorum: non autem possunt maledicere adversarii Christianis ob occultas tentationes, sed ob manifesta flagitia. Unde mox subjungit: Jam enim quaedam abierunt post Satanam.
Quinto idem probari potest exemplo ipsius Apostoli II. Corinth, XII: Datus est mihi stimulus carnis meae Angelus Satanae, qui me colaphizet: propter quod ter Dominum rogavi, ut auferretur a me. Nec est verum quod dicit Petrus Martyr in lib. de coelibatu, et votis, Apostolum impetrasse gratiam, qua nec laberetur, nec graviter vexaretur, ipse enim Apostolus contrarium dicit, se videlicet non impetrasse quod petebat, ut auferretur stimulus carnis. Ait enim: Et respondit mihi Dominus, sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur. Unde S. Augustinus tract. 7. in Joan. et serm. 53. de verbis Domini, et alibi saepe, hoc Pauli exemplum adfert, cum ostendere vult Deum saepe utiliter non exaudire suorum orationes. Itaque Apostolus tentabatur magnis et diuturnis stimulis carnis, et tamen uxorem non ducebat: non igitur tentari est uri, alioqui Paulus suo ipsius judicio damnatus esset.
Sed addit Petrus Martyr, hunc locum Apostoli non necessario de tentatione carnali esse intelligendum, cum Chrysostomus per stimulum carnis dolorem capitis intelligat; alii vero persecutiones, quas patiebatur.
At haec nimis magna negligentia, vel impudentia est, cum Chrysostomus, necnon Theodoretus, OEcumenius, et Theophylactus disertis verbis refellant eos, qui per stimulum carnis dolorem capitis interpretantur. Illud quidem est verum, hos Patres referre hunc locum ad persecutiones; tamen S. Augustinus in Psal LYIII. concione 2. contendit, stimulum carnis aliquid significare, quod verecundiam, et pudorem adferat, et quod nemo de tanto Apostolo dicere ausus fuisset, nisi ipse hoc de se confiteri non erubuisset. At certe nullus est pudor, dolores capitis, aut persecutiones confiteri.
Unde etiam Theophylactus, licet exponat de persecutionibus, tamen addit, satius esse exponere de tentatione carnis: « Vel, » inquit, « quod satius est, Veneris incitamenta, quibus maxime urgebatur, expressit. » Quomodo etiam exponi posse docent Sedulius, Anselmus, et Thomas in commentario; quod
idem suadet metaphora colapliizationis; ut enim colaphus, non tam laedit carnem, quam pudorem injicit animo, ita carnalis tentatio, cui non consentitur, ruborem potius, quam detrimentum adfert. Denique adeo videtur jam recepta haec expositio, ut vulgo tentationes carnales, stimulus carnis dici soleant.
Sed quia hic locus non omnino convincit, cum variis modis a Patribus exponatur, sunt alia duo magis perspicua I. Corinth. IX: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo. Et Rom. VII: Ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Et: Non quod volo bonum, hoc ago, sed quod nolo malum. Et: Sentio aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae.
Quae loca non modo S. Augustinus multis in locis, ac praecipue lib. II. retract. cap. 1. et lib. VI. in Julianum cap. 11. contendit de ipso Paulo, et aliis justis hominibus intelligenda esse: sed etiam Lutherus in assert. 2. articuli omnino affirmat non posse aliter intelligi, et probat ex laboribus omnium Sanctorum et nominatim S. Hieronymi in superandis gravissimis carnis tentationibus: u Quid, » inquit, « in vita omnium Sanctorum legimus, quam labores, vigilias, orationes, jejunia, quibus veluti machinis spiritualibus pugnaverunt adversus carnem, et concupiscentias corporis proprii? Quis eorum non gemit? non accusat, non laborat in carne sua, et in concupiscentiis suis? Cum ergo in his omnibus videamus illas auctoritates, caro concupiscit adversus spiritum, et condelector legi Dei secundum interiorem hominem, video autem aliam legem etc. quaj causa est, ut h£cc Apostolum velimus non in sua, sed in impiorum persona dicere, quse in personis piissimorum videmus vivacissimis studiis geri? » Et infra: « Quoties ergo S. Hieronymus de incendiis libidinum conqueritur, etiam tum cum multo jejunio, et labore contra eam pugnaret, hoc est, dum esset non modo baptizatus, sed et sanctissimus? )> Heec ille. Qui ut verissime ista dicit, ita manifeste repugnat iis, quse docuit de S. Hieronymo in Epithalamio. Hic enim eum cum Paulo jungit, et cum omnibus sanctis, concupiscentiee strenue repugnantibus, 6x quo sequitur, ut vel apud Paulum I. Corinth. VII. uri non sit tentari, sed labi in scelera: vel Paulus, et omnes Sancti ustionem passi sint, ac proinde contra Deum peccaverint, quod matrimonium non inierint.
Accedunt sexto testimonia Patrum. Clemens Alexandrinus lib. IV. Stromatum in ipso principio, Basilidis Haeresiarchae sectatoribus tribuit eam explicationem, quam nunc adversarii amplectuntur: « Et illud, inquit, melius est nubere, quam uri, ajunt dicere Apostolum, ne animam tuam in ignem injicias, noctu, et interdiu resistens, et timens, ne a continentia excidas; nam cum in resistendo occupata fuerit anima, a spe es divisa. )> « Apprehende ergo, » inquit his verbis Isidorus in moralibus, « robustam mulierem, ne a Dei gratia avellaris, et cum ignem in semine excreveris, cum bona ores conscientia. » Et paulo post: « Has voces, » inquit, « adduxi ad Basilidianos reprehendendos etc. » Commentarius, qui Ambrosio tribuitur, in hunc locum: « Cum, » inquit, « voluntas calori carnis consentit, utitur; nam desideria pati, et non vinci, illustris viri est, et perfecti. »
S. Hieronymus in Apologiapro libris contra Jovinianum: « Si autem, » inquit, « se continere non possunt, et ardorem libidinis non tam continentia volunt quam fornicatione restinguere, melius est nubere, quam uri, id est, melius est maritum ducere, quam fornicari. » Haec ille. S. Augustinus lib. de sancta virginitate cap. 34: « Melius, inquit, nuberent, quam urerentur, id est, quam occulta flamma concupiscentiae in ipsa concupiscentia vastarentur, quas pcenitct professionis, et piget confessionis. » Idem S. Augustinus lib. de bono conjugali c. 10: « Mihi, inquit, videtur hoc tempore solos eos, qui se non continent, conjugali oportere, secundum illam ejusdem Apostoli sententiam: Quod si se non continent, nubant; melius est enim nubere, quam uri. »
Porro Chrysostomus visus est Petro Martyri de tentatione sola hunc locum intellexisse, sed non ita est; sic enim Chrysostomus brevissime exposuit: « Significat Apostolus quanta sit concupiscentiae tyrannis. Hoc autem est quod dicit, si magnam violentiam pateris, et libidine incenderis, laboribus te et sudoribus libera, ne quando decidas. » Heec ille. Ubi ustionem interpretatur tentationem, quae ad flagitium omnino perducet, nimirum accedente ad aestum concupiscentiae animi infirmitate; id enim significant illae voces: « Tyrannis, violentiae et ne decidas. » Itaque sensus est juxta Chrysostomum, si animo imbecillo es, et vis
tentationis ita urget, ut omnino sis fornicaturus, praestat, ut nubas; quem sensum clarius expressit in lib. de virginit. Et Chrysostomum secutus Theodoretus ita expressit: « Ustionem, inquit, non vocat cupiditatis molestiam, sed animae mancipationem, et ad id quod est deterius inclinationem. Quod autem dicit, est ejusmodi; melius quidem est, et vos quibus conjugalis consuetudo nondum obtigit, et vos qui conjuncti quidem fuistis, sed morte estis disjuncti, eligere continentiam. Sin autem cupiditatis impetum ferre non potestis, sed ad hoc sustinendum certamen imbecillo animo estis, quam ad ea, quae pulchra, et honesta sunt, non habetis alacre, et ardens animi propositum, nulla lex prohibet, quo minus matrimonium contrahatis. » Haec ille.
Denique, ut omittam caeteros, S. Thomas in commentario hujus loci, non solum affirmat ustionem hoc loco incontinentiam significare, sed etiam id confirmat ex ipsa vocis proprietate. Uri enim non carere significat, quod tentatis convenit, sed calore labefactari, ac detrimentum pati, quod minime convenit iis, qui simpliciter tentantur, sed iis, qui tentationibus superantur. Atque hinc Scriptura I. Pet. I. Eccles. II. Sap. III. et alibi comparat justos in tentationibus positos auro, quod per ignem probatur: aurum enim in igne probari dicitur, non comburi, licet valde incalescat, quia detrimentum non patitur: paleam vero incalescere, et comburi, quia plane corrumpitur.
Alteram nunc solutionem addam, tametsi enim per ustionem Apostolus tentationem significaret, adhuc tamen nihil adversarii obtinerent: Nam in nullo eorum locorum, quos ipsi citant, invenitur verum praeceptum nubendi, sed sola permissio: falsumque est quod Calvinus lib. IV. Instit. cap. 13. §. 17. dicit, certa lege citari ad conjugium eos, qui utuntur. Primum enim forma loquendi non est imperativa: Nam non ait Apostolos, qui non continetis, nubite, sed: Qui non se continent, nubant; nec ait, propter fornicationem ducite uxorem, sed: Uxorem habeat etc.
Deinde ratio, quam Apostolus reddit, nimirum: Melius est nubere, quam uri, satis indicat, verba Apostoli, non praeceptum, sed permissionem continere. Ut enim Chrysostomus notat, Apostolus rationes adjungit, ne videatur legislatio, id quod ipse dixit: Ac praeterea ratio ipsa non concludit, necessarium esse matrimonium, sed licitum, et permissum: Nam etsi melius est nubere, quam uri, tamen est quoddam tertium melius utroque, id est, continere, et ustionem inedia et lacrymis restinguere. Quomodo, si quis diceret, qui non vult pugnare, fugiat, quia melius est fugere, quam occidi, is non imperaret, sed permitteret fugam; non enim prohiberet pugnare, et vincere, quod est melius, quam fugere, vel occidi.
Tertio, sicut Apostolus ait: Qui non se continent, nubant, ita dixit: Iterum revertimini in idipsum, ut enim monuit incontinentes solutos, ut nuberent, ob periculum fornicationis, sic etiam monuit conjugatos incontinentes, ut post aliquam feriationem ab opere conjugali, iterum redeant ad opus conjugale, ob periculum adulterii. At his verbis posterioribus nihil Apostolus imperavit, sed solum permisit; sic enim subjunxit: Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium; igitur in verbis quoque prioribus, nullum imperium, sed sola indulgentia, ac permissio est.
Ex quo intelligimus, etiam in illis verbis: Unusquisque uxorem suam habeat, nullum esse praeceptum: Nam aut loquitur de illis, qui jam uxores duxerunt, ut vult S. Hieronymus lib. I. in Jovinianum, et recte, quia sequitur paulo post: « Dico autem innuptis, et viduis, bonum est si sic permanserint; » aut loquitur de illis, qui non duxerant, ut Petrus Martyr contendit: si de iis qui duxerant, tunc sensus erit: Unusquisque uxorem suam habeat, id est, retineat etiam quoad thorum sed juxta indulgentiam, non juxta imperium, idem enim est: Iterum revertimini in idipsum: et unusquisque suam uxorem habeat, quoad thorum: si vero [de iis loquitur, qui non duxerunt, idem erit; Unusquisque umorem ducat ob fornicationem, et, qui non se continent, nubant, quod jam ostendimus, permissionem, non legem sonare. Imo a majori ducitur argumentum: Nam si, ubi est adulterii periculum, Paulus non imperat opus conjugale, sed permittit; multo magis non imperabit ubi est periculum solius fornicationis.
Quarto, si ullum esset praeceptum matrimonii in verbis Pauli, maxime esset in illis I. Timoth. V: Volo juniores nubere, at nullum ibi esse praeceptum facile probari potest. Nam in primis pugnaret cum illis verbis ejusdem Apostoli: Volo omnes esse sicut rneip-
sum, id est, continentes; ista enim apertissime pugnant, volo omnes continere, et volo quosdam nubere. Idem enim est ac si diceret, volo omnes continere, et non volo omnes continere. Neutrum igitur Apostolus jubet, sed absolute optat, unum, id est, omnes continere, et tamen alterum permittit cedens infirmitati quorumdam, id est, nubere. Praeterea non solum Paulus dixit: Volo juniores nubere, sed addit: Filios procreare, matres familias esse etc. Si ergo cum ait: Volo juniores nubere, imperat nuptias, etiam cum ait volo eas Filios procreare, et mair es familias esse, imperat, ut liberos habeant, proinde si steriles fuerint, peccabunt in Apostolicam legem. Quod sane nemo nisi stultus concederet.
Addo ultimo testimonia Patrum. Ac locum quidem illum: Qui non se continent, nubant, jam audivimus Theodoretum ' ita exponentem, nulla lex prohibet, quo minus matrimonium contrahatis; quod idem et alii docent. Locum autem istum: Volo juniores nubere, ita exponit Chrysostomus: « Volo quia ipsae volunt. » Et infra: « An vero matrimonium praecipit? absit. Sed neque prohibet. » Et infra: « Prohibet igitur ab hujusmodi viduis, atque deterret, non quod adolescentulas esse viduas nolit, sed quod adulteras fieri vetet. »
S. Ambrosius utrumque locum exponit simul in lib. de viduis: « Non puto, inquit, quod juniores revocandas putarit a viduitatis affectu, maxime cum dixerit: Melius est nubere, quam uri: Nam utique pro remedio nuptias suasit, ut peritura sanetur, non pro electione praescripsit, casta et continens quod sequatur. » Et in fine libri: « Sed nec vidua praeceptum accipit, sed concilium. » S. Hieronymus in epist. 11. ad Ageruchiam de Monogamia: « Vult, inquit, Apostolus alterum matrimonium, cum ait: Volo juniores nubere, praeferens digamiam fornicationi, secundum indulgentiam dumtaxat, non secundum imperium. » Augustinus lib. de bono viduitatis cap. 8: <( Quod, inquit, dicit: Volo juniores nubere, nuptiarum bonum Apostolica sobrietate, et auctoritate commendat; non procreandi officium etiam eis, quae continentiae bonum capiunt, tanquam ad obsequelam legis imponit. » Et paulo ante: « Idem dixerunt de illo loco, qui non se continent, nu-
bant, nimirum remedium ostendi, non legem figi. »*
Sed adferamus nunc tandem solutionem tertiam. Dico igitur, ista omnia, quae ex Apostolo adversarii objiciunt, sive permissionem sonent, ut nos probavimus, sive praeceptum, ut ipsi volunt, pertinere solum ad homines liberos, non autem ad eos, qui votis jam obligati sunt. Nam de ea quae habet votum continentiae, non potest recte dici: Quos non se continet, nubat; melius est nubere, quam uri. Nam utrumque est malum, et nubere, et uri; imo pejus est nubere, quidquid reclament adversarii, praesertim ei, quae habet votum solemne.
Nam quae utitur, aut non peccat si ustio solum tentationem significat; aut peccat solum contra temperantiam, et contra votum, si fornicationem significat: quae vero nubit post solemne votum, peccat contra temperantiam, contra votum, et contra ipsum conjugium, cum sub nomine conjugii tegat perpetuum sacrilegium. Quae autem nubit post votum simplex, illa verum matrimonium contrahit, tamen aliquo modo magis peccat, quam quae fornicatur, quia reddit se impotentem ad servandum votum, quod non facit, quae fornicatur.
Secundo, ei, quae virum habet, et sive, quod ille perpetuo aegrotet, sive quod perpetuo absit, non potest ab eo debitum conjugale petere, etiamsi gravissime uratur, non potest dici, si non se continet, nubat; melius est nubere, quam uri. Sed necessario dicendum illi est, ut servet fidem conjugi, et orationibus et jejuniis pugnet contra ustionem. Id quod ne adversarii quidem negare auderent. Non igitur Apostolus ea verba dixit omnibus, qui utuntur, sed solum iis, qui soluti, ac liberi sunt: et si ligati censentur ii, qui fidem conjugi dederunt, cur non ii, qui dederunt Deo?
Tertio ex Patribus S. Ambrosius ad virginem lapsam cap. 5: « Dicit aliquis, inquit, melius est nubere, quam uri. Hoc dictum ad non pollicitam pertinet, ad nondum velatam. Caeterum, quae se spopondit Christo, et sanctum velamen accepit, jam nupsit, jam immortali juncta est viro. Etiam si voluerit nubere communi lege connubii, adulterium perpetrat, ancilla mortis efficitur. »
S. Hieronymus lib. I in Jovinianum: « Si nupserit, inquit, virgo non peccavit, non illa virgo quae semel Dei cultui dedicavit; harum enim si qua nupserit, habebit dam¬
nationem, quia primam fidem irritam fecit; virgines enim quae post consecrationem nupserint, non tam adulterae sunt, quam incestae. »
S. Augustinus lib. I. de adulterinis conjugiis cap. 15: « Illis, inquit, qui se non continent, utique expedit nubere, et quod licet, expedit: quae autem voverint continentiam, nec licet, nec expedit. » Et lib. de bono viduitatis cap. 8: « Proinde, inquit, quae se non continent, nubant, antequam continentiam profiteantur, antequam Deo voveant, quod nisi reddant, jure damnantur. »
Gregorius in lib. pastorali par. III. admonitionis 28: « Scriptum est, inquit, melius est nubere, quam uri, sine culpa quippe ad conjugium veniunt, si tamen necdum meliora voverunt. »
S. Joannes Chrysostomus in lib. de Virgin. cap. 39: « Viduae, inquit, omnino si voluerit, potestatem nubendi facit, at eam, quae conjuge mortuo se in sequens tempus Deo consecrarit, si postea nupserit, vehementer accusat, ut quae fidem Deo datam post fefellerit. Non his ergo, sed illis dixit, si se non continent, nubant; melius est enim nubere, quam uri. » Idem Chrysostomus hom. 19. in priorem ad Corinthios, exponens illud; Si nupserit virgo, non peccavit: « Non de ea, inquit, quae sibi elegerit virginitatem loquitur, quippe quae jam peccavit. » Quod idem habent Theodoretus, Theophylactus, QEcumenius in eumdem locum, et Epiphanius haeres. 61..
Chapter 26 of 32