Skip to the text

Caput XXXIX. De Eremitis

Sequitur disputatio quinta de Eremitis. Eremitarum institutum prae caeteris religionibus gravissime reprehendunt Magdeburgenses Centur. 1Y et V, cap. 6 et 10, necnon Calvinus lib. IY Instit. cap. 13 et 16.

Duo sunt autem, quae reprehendunt, solitudinem, et vitae severitatem. Solitudine dicunt eos pecasse dupliciter contra proximum. Primo, quod quasi odio humani generis in solitudines recesserint, contra illud Matth. XXIY: Ecce in deserto est, nolite exire. Et Hebr.X: Non deserentes collectionem, nostram. Secundo, quod illa officia charitatis deseruerint, quae Deus mandavit, contra illud Hebr. X: Adjuvemus nos invicem.

Vitae severitate dicunt eos peccasse in seipsos. Primo, quod se exposuerint multis periculis, ettentationibus, sine Dei mandato, contra illud Matth. IV: Non tentahis Dominum Deum tuum. Et ideo in pcenam peccati Deus permiserit eos vexari variis modis a Diabolo, ut de Antonio et Hilarione patet. Secundo, quod sui ipsorum fuerint homicidae, nimiis jejuniis, ciliciis, aliisque sponte susceptis afflictionibus, contra illud Exod. XX: Non occides. Et Coloss. II: Habeto honorem corpori. Tertio, quod stulto labore seipsos vexaverint, in rebus ridiculis et fatuis ponentes religionem, ut patet de Simeone, qui in altissima columna more avis plurimos annos vixit, in quo appairuisse dicunt miram Diaboli falcinationem et illusionem.

At vitam Eremiticam sanctam et perfectam, et Deo gratam esse probatur. Primo, testimonio Scripturae, quae vehementer laudat Etiam, et Joannem, qui Eremitarum Principes fuerunt, sive solitudinem, sive asperitatem vitae consideres; nam de Joanne dicit Matth. XI: Inter natos mulierum, non surrexit major Joanne. Elias autem quantus fuerit, vel ex eo patet, quod in laudibus Joannis, Angelus posuerit, futurum illum similem Eliae: Ipse, inquit, praecedet in spiritu, et virtute Elice, Luc. I. Porro Elias ut plurimum versabatur in monte Carmelo, et pilis induebatur, zona pellicea praecinctus, ut dicitur IV. Reg. I. Similiter Joannes vixit in deserto ab infantia ad finem usque vitae, et pilis Camelorum induebatur, praecinctus zona pellicea, victusque ejus erant locustae et mei sylvestre,ut dicitur Luc I. et Matth. III. Quocirca veteres Patres Etiam et Joannem Eremitas et Principes Eremitarum faciunt, ut Basilius in epistola ad Chilonem; Nazianzenus in Apologia postquam ex fuga rediisset; Chrysostomus hom. 69. in Matth. Hieronymus partim in epist. ad Eustochium de virginit. Cassianus Collat. XVIII, cap. 6. Sozomenus lib. I. hist. cap. 12. Theophylactus in primum caput Luc. Isidorus lib. II, c. 15 de officiis divinis.

Ad hoc argumentum respondent, ac praecipue de Joanne docent, eum numquam fuisse in vera eremo, nec tam aspero victu, et vestitu usum, ut nos dicimus. Magdeburgentes Cent. I. lib. I. cap. 6. colum. 248, dicunt, Joannem praedicasse in deserto, esse accipiendum per Synecdochen, quia nimirum praedicabat in oppidis adjacentibus deserto, et cap. 10. coi. 357, dicunt, Joannera habitasse cum suis parentibus, sed dictum habitasse in deserto, quia domus parentum ejus erat in montanis Judaeae, qui locus vulgo dicebatur desertum, ob montes, et sterilitatem, quamquam plurima ibi oppida et pagi existerent, similiter exponunt Bucerus et Zwinglius in cap. III. Matth.

Rursus Genturiatores ibidem coi. 356, dicunt, vestem Joannis fuisse quidem ex pilis cameli, sed tamen bene contextam, et talem, qualibus ordinarie utebantur homines ejus loci, quod idem ait Bucerus in cap. III. Matth. Addit vero in eumdem locum Chytraeus, fuisse vestem similem illis, quas undulatas vocamus; vel Italice, dici ciambellotto, quibus certe nobiles nunc utuntur, non rustici.

Denique Genturiatores coi. 364, dicunt, locustas Joannis fuisse genus cancrorum, id est, optimorum piscium, quos piscatores projiciebant tamquam in lege prohibitos, sed Joannem illos manducare solitum Evangelica libertate. Quod idem sensit Melanchthon in concione de Joanne Baptista, et aliquot alii in cap. III. Matth.

Hos errores refellit accurate Petrus Canisius lib. I. de corruptelis verbi Dei cap. 2, 3 et 4. Ac primum in verissimo deserto fuisse Joannem, probat Canisius. Primo, quia vox desertum, quse in Scriptura frequenfisslma est, semper accipitur pro vero deserto.

Secundo probat, nam Lucse I dicitur, erat in desertis usque in diem ostensionis suae ad Israel; ergo non viderunt illum Israelitse usque ad annum ejus 30, quo nimirum se ostendere, et preedicare coepit, ergo toto illo tempore non habitavit in domo parentum, vel in oppidis, et pagis, sed in verissima eremo.

Tertio ex illis verbis Luc. III: Factum est

verbum Domini super Joannem Zacharice filium in deserto, et venit in omnem regionem Jordanis, praedicans Baptismum poenitentiae. Ubi notandum est, eam regionem Jordanis, ubi Joannes praedicabat, fuisse etiam deser- _ tam. Sic enim ait Matth. cap. III. de re eadem loquens: In diebus illis venit Joannes Baptista, in deserto prcedicans Baptismum poenitentiae, ergo Joannes venit a deserto in desertum: Sed prius illud desertum ubi mansit Joannes, antequam praedicare inciperet, adeo erat desertum, ut ejus comparatione illud alterum non videretur desertum: Nam alioqui cur Lucas diceret, venit a deserto in regionem, si haec regio erat aeque deserta? Itaque vera est Euthymii sententia, qui in cap. III. Matth. docet, duplex fuisse in JudaBa desertum; unum interius, quo nimirum nemo, aut rarissimi penetrabant; alterum exterius, ubi non habitabant quidem homines, tamen per illud saepius iter faciebant: ac Joannem quidem usque ad annum 30. fuisse in interiori deserto, deinde postremo vitae suae anno in deserto exteriori.

Possumus addere quartam rationem ex dubitatione Judaeorum, qui Joan. I. petunt a Joanne, quis ipse sit, num Elias, an aliquis alius. Si enim versatus fuisset semper in domo parentum, certe scivissent illum esse Joannem filium Zachariee, et Elisabeth. At quia per tot annos latuerat, videlicet ab infantia, usque ad annos triginta'; nemo erat qui eum agnosceret, et ideo petunt: Tu quis es? et quia videbant eum vestitum eo modo, quo Scriptura testatur indui consuevisse Etiam, et simul sciebant rediturum Etiam ante Christi adventum, ideo quaerunt: Elias es tu?

Accedunt ultimo testimonia Patrum. Eusebius libro IX. demonstrationum Evangel. cap. 5: « Procedebat, inquit, ex deserto inusitatum indutus habitum, omnemque communem hominum consuetudinem declinans; nam neque in vicum ullum, neque in urbem, neque in communem aliquem virorum coetum commeabat. » Et infra: « Repente, inquit, nescio, unde a latebris solitudinis prodeuntem, et post praedicationem rursus in solitudinem, et latebras recedentem, sine cibo, sine potu, abhorrentem a multitudine, merito obstupescebant, et ne hominem quidem illum esse arbitrabantur. »

Hieronymus in epist. 4. ad Rusticum: « Joannes, inquit, Baptista sanctam habuit matrem, Pontificisque filius fuit, et tamen nec patris affectu, nec matris opibus vincebatur, ut in domo parentum cum periculo viveret castitatis. Vivebat in eremo, et oculis desiderantibus Christum nihil aliud dignabatur aspicere. » Accedant testimonia supra citata, quae Joannem Eremitarum principem faciunt.

Jam vero de Joannis veste, quod non fuerit ex panno, nec ullo modo mollis, ac delicata, patet ex illis verbis Domini Matth. XI: Quid existis in desertum videre? hominem mollibus vestitum? ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt.Qt) Unde Chrysostomus hom. 10. in Matth. dicit Joannis vestem compunctioni, et poenitentiae acoimnodatam fuisse, et ibidem ait, fuisse cilicinam ad mundi contemptum indicandum. Sanctus quoque Bernardus in serm. de S. Joanne Baptista: « Venit, inquit, Joannes non manducans, nec bibens, plane nec vestiens, sicut enim non est locusta cibus nisi aliquorum forte irrationabilium animalium, sic nec prius cameli hominum est indumentum.» Haec ille. Et cur quaeso sanctus Evangelista tam sollicite nobis Joannis vestem descripsit, si ea communis, et ordinaria erat? Cur vestem Christi non etiam descripserunt Evangelistse, si personae et non ipsius vestis ratio habebatur?

Porro de victu, quod locustae illae non fuerint pisces delicati, secl aut verae locustae, quae sunt minuta animantia, vel certe herbarum summitates, patet primo, quia Graeca vos txHpirits nihil aliud significare potest, ut Euthymius docet. Secundo, quia Christus Lucae VII. ait: Venit Joannes non manducans, neque bibens, id est, usque adeo tenui cibo et potu utens, ut nullo uti videatur. Tertio, quia sic exponunt omnes Patres, quos vide apud Canisium.

Probatur Secundo vitae eremiticae institutum ex testimoniis sanctorum Patrum, qui uno consensu illud approbant. Basilius in epistol. ad Chilonem, Martyrio comparat vitam solitariam, et solvit omnes objectiones quae contra Eremitas fieri possunt similiter in epist. I. ad Gregorium Theologum de utilitate solitudinis multa disputat. Nazianzenus in Apologia pro fuga sua, vocat coelestem vitam Eremitarum, et in epist. ad Hel-

lenium refert mira quaedam de Eremitis sui temporis, ut quod aliqui numqunm homines videant, aliqui integris viginti diebus cibo abstineant. Refert etiam de quodam, quod toto anno in oratione steterit, et ne tantillum quidem obdormierit, qui reliquias exigui cibi vicinus corvus adferebat. Postquam autem haec, et similia retulit, subjungit: « Talis est Christi pars, talis passionum Christi fructus, quem ipse e terra ad Patrem defert: religionis, inquam, Christianae columen, populi decus, mundi fundamentum, cum coelestibus pulchritudinibus elegantia propemodum certans. »

Epiphanius in compendiaria doctrina, inter ea, quae in Ecclesia Catholica servantur sine praecepto, primo loco ponit virginitatem, secundo solitudinem, quibus adjungit abstinentiam a carnibus, ovis, piscibus, et ab ipso etiam pane, et vino, humi cubationem, sacci gestationem, et similia.

Chrysostomus passim praedicat laudes Eremi,' ut hom. 8. in Matth. ubi sic ait: « Si quis nunc ad iEgypti veniat solitudinem paradiso prorsus omnem illam Eremum videbit digniorem, et innumeros Angelorum choros in corporibus fulgere mortalibus etc.» Similia habet hom. 69 et 70 in Matth. et hom. 14. in priorem ad Timotheum.

Hieronymus in epist. I. ad Heliodorum: « 0 desertum, inquit, Christi floribus vernans, o solitudo, in qua illi nascuntur lapides, de quibus in Apocalypsi civitas magni Regis exstruitur, o Eremus familiarius Deo gaudens etc. » Idem in epist. ad Eustocbium de virginit. dicit, eos, qui ex coenobiis ad Eremum tamquam ad vitam perfectiorem profugiunt, nihil secum ferre ad cibum, nisi panem, et salem.

Augustinus lib. I. de moribus Ecclesiae cap. 31. miris laudibus effert Eremitas: « Nihil, inquit, de iis dicam qui secretissimi penitus ab omni hominum conspectu, pane solo, et aqua contenti desertissimas terras incolunt, perfruentes colloquio Dei, cui puris mentibus inhaeserunt, et ejus pulchritudinis contemplatione beatissimi, quae nisi Sanctorum intellectu, percipi non potest.» Et infra: « Hoc tam excellens fastigium sanctitatis, cui non sua sponte mirandum, et honorandum videtur, oratione nostra videri qui potest? »

His adde Justiniani novellam constitutionem 133. ubi sic ait; « Solitaria vita, atque

in ea contemplatio res plane sacra est, et quae suapte natura animas ad Deum adducat, neque iis tantum, qui eam incolunt commodet, sed etiam omnibus aliis etc. » Tertio probatur rationibus. Prima ratio sumitur ab effectu, videmus enim magnam partem veterum Eremitarum evasisse viros perfectissimos et miraculis clarissimos, cujus rei testes produci possunt illi omnes qui scripserunt vitas et res gestas Eremitarum, ut Athanasius in vita Antonii, Hieronymus in vita Pauli et Hilarionis, Palladius in historia Lausiaca, Cassianus in Collationibus, Theodoretus in historia religiosa, Sozomenus lib. I. hist. cap. 12. 13. et 14. lib. III. cap. 13. et lib YI. cap. 28. et sequent, Ruffinus lib. II. hist. c. 3. et 4. Evagrius lib. I. c. 21. et lib. I. c. 7. Ac ut de c«eteris nunc taceam, certe Paulum I Eremitam, Deus non pavisset annis 60, mittens ei per corvum singulis diebus dimidium panem; neque Antonius vidisset animam ejus ad chorum Apostolorum in coelum deferri, neque Leones illi sepulcrum effodissent, nisi summa illius solitudo centum fere annorum, et maxime vitae austeritas Deo placuissent.

Secunda ratio, vita Eremitica est culmen et fastigium vitae religiosae. Nam omnes fere Patres docent, ad vitam Eremiticam non debere quemquam transire, nisi prius diligenter in coenobio se exercuerit, propterea quod Eremus non adferat perfectionem, sed praesupponat. B. Hieronymus in epist. ad Rusticum I. Cassianus Collat. X. cap. 3. Augustinus lib. I. de moribus Ecclesiae, cap. 3. Benedictus in Regula cap. I. Bernardus serm. 3. de circumcisione; et haec fortasse est causa cur liceat omnibus fere religiosis transire ad ordinem Carthusiensium, quia nimirum vita illorum est solitaria, et proinde perfectorum. Cum igitur vita Eremitica perfectissima sit, non potest Deo non esse grata; supra enim ostensum est, vitam perfectam adeo placere Deo, ut rectissime voveri possit.

Tertia ratio, austeritas, et solitudo sunt optima media ad optimum finem. Nam finis austerae et solitariae vitae est contemplatio Dei, rerumque coelestium, ut patet ex Cassiano Collat. XIX. quae est de fine vitae Eremiticae; eam autem optimam partem Dominus vocat Luc. X. Medium autem ad

contemplationem omnium optimum, est habere animum.collectum, et intentum; cui rei mirum in modum deservit solitudo, quae omnem strepitum rerum, quae animum distrahere possent, procul arcet. Hinc Dominus quotiescumque orare volebat, pergebat in montes, et loca deserta. Luc. Y; Ipse autem secedebat in desertum, et orabat. Moysi quoque Exod. XXIV. cum Deus loqui vellet, jussit ut solus ascenderet in montis verticem, et caliginem intraret, nimirum ut nihil videre posset, quod animum ejus a Deo avocaret. Scribit etiam B. Hieronymus lib. II. contra Jovinianum, adeo hoc esse verum, ut etiam multi Philosophi ductu naturae in desertis habitaverint, et quidam etiam sibi oculos eruerint, ut sine distractione contemplari possent.

Idem de jejunio, et reliqua vitae severitate dici potest. Nam quod jejunium medium sit optimum ad orationem, patet ex eo, quod in Scriptura ubique jungitur orationi. Tob. XII: Bona est oratio cum jejunio. Matth. XYII: Hoc genus non ejicitur nisi in oratione, et jejunio. Luc. II: Hcec non discedebat a templo, jejuniis, et obsecrationibus serviens nocte, et die. I. Corinth. VII. Ut vacetis orationi, et jejunio. Et Ghrysostomus hom. I. in Gen. dicit jejunium esse animae instar alarum ut sursum ferri, et summa contemplari queat. Similia habet Athanasius in lib. de virginitate, et Basilius orat. I. de jejunio: et quisque exaperitur, cum caro viget et floret, et in deliciis agit, animum, quoque fieri quodammodo carnalem et terrenum, et magis de luxuria quam de sapientia cogitare.

Quocirca etiam Plato locum pestilentem elegit, ubi versaretur et doceret, ut ait Hieronymus lib. II. contra Jovinianum, ut discipuli sui nihil amarent nisi sapientiam; Et ibidem refert Pythagorseos vitasse non solum urbes, sed etiam hortos, et omnia loca, quae voluptatem adferunt; ne animi mollescerent, et a studio sapientiae retardarentur. Similia docet de sacerdotibus Aegyptiorum, qui ut vacarent contemplationi siderum, neque uxores habebant, neque ullum propinquorum videbant, et cibo tenuissimo utebantur. Scribit etiam Galenus in exhortatione medicinae, animas hominum, voluptatibus deditorum, in multo sanguine tamquam in luto demersas nihil subtile^ et coeleste contemplari posse.

Quamquam sancti illi Eremitae, non solum propter contemplationem ita severe vivebant, sed etiam aliis justissimis de causis. Primo, quia loci natura id exigebat, nec enim poterant, etiamsi voluissent, eas commoditates vitae in deserto reperire, quae in urbibus reperiuntur. Et haec est causa cur Paulus primus Eremita foliis palmarum indueretur, et fructibus ejusdem arboris aleretur, quia nimirum, et fructibus ejusdem arboris aleretur, quia nimirum, nihil aliud ibi erat; et similiter cur Joannes locustis et meile syl vestri viveret, quia ejusmodi rebus illa eremus abundabat, ut Hieronymus docet lib. II. contra Jovinianum.

Secundo, quia occupati deliciis animi, partim obliviscebantur corporis, ut de Joanne Abbate, refert Cassianus Collat.XIX. cap. 4. qui non recordabatur, an pridie comedisset necne: partim etiam aegre ferebant istam corporis servitutem, et ideo quo rarius, et brevius poterant necessitati corporeae satisfacere, eo se feliciores putabant, ut Philo scribit de primis illis Monachis, in lib. de vita contemplativa supplicum. Multi enim propter aviditatem spiritualium epularum vix quinto aut sexto quoque die corpus reficiebant.

Tertio, quia noverant Deo gratissimam esse victoriam cupiditatum, et patientiae exercitationem. Quia enim caro semper concupiscit contra spiritum, placet Deo, ut spiritus semper concupiscat adversus carnem. Unde Tertullianus, feras et aridas escas, et reliquam corporis afflictionem sacrificium Deo gratissimum esse dicit, libro de resurrectione carnis.

Quarto, ad fructus dignos poenitentiae peragendos, et pro peccatis satisfaciendum. Sancti enim qui serio justitiam esuriunt, leves culpas graviter vindicare scient. Et haec est una ex praecipuis causis, cur Joannes Baptista tam severe vixerit: Nam etsi ipse nulla fortasse peccata omnino voluntaria habuerit, cum scriptum sit ne levi saltem maculare vitam crimine posset, tamen quia missus a Deo fuerat, ut poenitentiam praedicaret, voluit, exemplo, et verbo eam praedicare, idcirco, ut Chrysostomus dicit hom. 10. in Matth. vestem habuit compunctioni et poenitentiae accommodatam. Ex his facile jam erit ad argumenta respondere.

Ad primum argumentum respondeo, Eremitas non odio humani generis, sed studio

purioris vitae concedere in solitudinem. Unde Augustinus lib. I. de moribus Ecclesiae Catholicae cap. 31: « Quid est, inquit, quod vident qui non possunt homines non diligere, et tamen possunt homines non videre: Profecto illud quidquid est, -praestantius est rebus humanis, cujus contemplatione potest homo sine homine vivere. » Itaque licet peccet contra genus humanum, qui odit societatem, non tamen peccat qui sine odio solitarius manet.

Locus autem Evangelii: Nolite exire, ad litteram de adventu Antichristi intelligitur. Mysticum autem desertum, et penetralia significayit Ethnicorum et Haereticorum falsa dogmata, ut Origenes, Hieronymus et Beda scribunt in cap. XXIV Matth. Haeretici enim Christum invenire volunt in quibusdam sensibus Scripturarum, plane inviis, et desertis, quas sancti Patres ne a longe quidem salutaverunt. Qualis est hic ipse sensus horum verborum: Nolite exire. Quis enim unquam cogitasset per haec verba prohiberi vitam Eremiticam, et tamen Magdeburgenses: Ecce hic est Christus, in hoc deserto, in ho©- sensu recondito, est vera verbi divini intelligentia.

Ad illud Rebr. X: Non deserentes collectionem nostram, dico Paulum accusare eos, qui ex odio, vel invidentia non conveniebant in Ecclesiam, quia nimirum non habebant eum locum, quem cupivissent, et ideo seorsim cum paucis conventicula faciebant. Unde Theodoretus, et OEcumenius notant Paulum per collectionem i ntelligere consensionem animorum. Adde, quod etiam Eremitae, exceptis paucissimis, ad Ecclesiam in ipsa eremo simul conveniebant, ut nunc etiam Garthusianos, et Camaldulenses facere videmus.

Ad secundum! argumentum respondeo cum Augustino lib. I. de moribus Ecclesiae cap, 31. ubi ille sic ait: « Videntur nonnullis (Anachoreta) plusquam oporteret deseruisse res humanas, non considerantibus quantum nobis eorum animus in orationibus prosit, et vita ad exemplum, quorum corpora videre non sinimur. » Unde et Justinianus loco citato dicit, imperium, militiam, agros ipsos, et quidquid boni habent homines saeculares, per orationes conservari sanctorum Eremitarum.

Dices, non sola oratio est opus charitatis a Deo preceptum, sedmulta alia, ut Eleemosyna, visitatio aegrotorum, consilium, instructio etc. quae Eremitae non modo non praestant, sed etiam impotentes se reddunt ad ea praestanda. Respondeo, ad opera charitatis non obligantur homines privati, nisi quando se offert occasio. Hoc enim interest inter Praelatos,- et non Praelatos, quod illi tenentur ex oflicio inquirere, an populi sibi crediti aliqua re indigeant: At isti non tenentur quaerere, sed solum oblata occasione facere aliis, quod sibi fieri volunt. Et quamquam ex intentione facere se impotentem ad ea opera praestanda, sit peccatum, ut si quis ideo semper maneat domi, ne ulli pauperi occurrat: tamen si praeter intentionem id accidat, non est peccatum. m

Ad tertium dico, exponere se periculo, non esse peccatum, alioqui non liceret navigare, nec praeliari etc. Sed peccatum esse temere exponere se periculo; quod faceret qui sine justa causa, et conscius suae debilitatis et nuditatis, cum viro forti, et armato congredi vellet; et similiter in rebus spiritualibus, qui solitudinem peteret sine causa, id est, sine proposito purioris vitee, et non prius in coenobio edoctus esset pugnare cum Diabolo, ut Patres citati docent, nisi fortasse extraordinarie Deus aliquem vocet, ut constat de Paulo primo Eremita, et aliis quibusdam.

Ad quartum, dico, adeo, sanctos Eremitas non fuisse sui homicidas, ut etiam diutissime vixerint: Nam Paulus primus Eremita vixit annos 113, Antonius 105, csefceri fere omnes admodum senes fuerunt, ut ex collationibus Cassiani colligitur. Ostendit etiam B. Hieronymus lib. II. contra Jovinianum, ex Hypocrate, et Galeno, conducere sanitati jejunium, quod idem ex Antiphane medico doctissimo, demonstrat Clemens Alexandrinus lib. II. Paedagogi cap. I.

Ad illud autem Coloss. II: Habeto honorem corpori, est duplex solutio. Una secundum Augustini explicationem in epist. 59 ad Paulinum, ubi sic explicat, quae videntur quidem rationem habentia sapientiae in superstitione, et humilitate, non ad parcendum corpori, non inhonore aliquo ad saturitatem carnis, id est, videtur abstinentia istorum habere quasdam rationes sapientiae, licet superstitiosa fit, quia hoc facere videntur ad humiliandum cor, et castigandum corpus, non autem ad honorandum vel saturandum. Haec enim bona essent, si non fierent superstitiose: Nam et Paulus ait: Castigo corpus meam, et m servitutem redigo I. Cor. IX.

Altera explicatio est Hieronymi in epistola ad Algasiam, et Chrysostomi in hunc locum, qui dicunt reprehendi eos, qui corpus non honorant. Porro honor corpori debitus id requirit, ut non subtrahantur ei necessaria, neque sine utilitate vel necessitate affligatur. Eremitae autem affligebantur quidem, sed magna cum utilitate, nec tamen necessaria sibi subtrahebant, ut patet ex longissima vita ipsorum; Nam etsi interdum necessaria sibi ipsi subtrahere videbantur, ut cum jejunabant multis diebus sine ullo cibo, tamen quia vires ad hoc faciendum ex divino beneficio habebant, non erat illis ejusmodi cibus necessarius.

Ad quintum sufficit Apologia Theodoreti in historia religiosa cap. 26 ubi duobus modis defendit factum Simeonis. Primo, quia id non fecit sponte, sed quasi coactus, cum enim plurimi ad eum confluerent, eumque certatim tangerent, ut curarentur a languoribus suis, vel certe, ut sanctitatem aliquam inde perciperent, ille indignum se judicans tanto honore, et simul aegre ferens tantam distractionem, et impedimentum ab oratione, excogitavit rationem illam in columna vivendi, quo nemo attingere posset.

Secundo dicit, id eum fecisse instinctu Spiritus sancti, qui voluit novo illo spectaculo singularissimae poenitentiae, et patientiae excitare torporem hominum, quemadmodum quondam Prophetas suos Deus quaedam facere praecepit, quae stulta videntur: Nam Isaiam jussit nudum prorsus incedere per civitatem Isaiae XX, Hieremiam catena lignea sponte sua circumdatum, Hierem. XXVIII, Ezechielem comedere panem in fimo bovino coetum, et per dies 390, dormire super latus sinistrum, et per 40, super dextrum, Ezech. IV, et caput, ac barbam radere, et polos in 'medio foro in statera ponderare, et unam partem cremare, alteram eoncidere gladio, tertiam dispergere in ventum, aliam ligare in summitate pallii Ezech. V. denique Joannem Baptistam jussit habitare cum bestiis, indui pilis camelorum et vesci locustis.

Quod autem vere Simeoniste Dei instinctu in columna habitaverit, probat Theodoretus ex vita ejus miraculis clarissima, et ex conversione innumerabilium hominum, qui per eum Christiani facti sunt. Nam hic erat ordo vitae ejus, tota nocte, et magna diei parte, id est, usque ad horam nonam orabat. Deinde verba faciebat ad eos, qui illum invisebant;

invisebant autem tam multi, ut via quae ad illum ducebab propter continuum euntium et redeuntk* hominum concursum, perenne quoddam flumen videretur. Porro his concionibus multa millia Ethnicorum ad Baptismum adduxit, saepe etiam Judaeos et Haereticos confutavit. Post concionem curabat aegrotos, qui ordinarie adferebantur. Tanta autem erat fama nominis ejus propter miracula, ut ex toto orbe terrarum eo concurreretur, ex Armenia, Perside, Scythia, iEthiopia, Arabia, Hispania, Gallia, Britannia.

Romae vero in omnium officinarum vestibulis, et porticibus imagines ejus visebantur, quibus Romani sibi praesidium, et opem parabant. Post curationes dirimebat lites, plurimi enim ad illam columnam, tamquam ad summum tribunal contentiones suas, et discordias dijudicandas adferebant. Multa futura praedixit, quae suo tempore impleta fuisse idem Theodoretus ibidem affirmat. Jejunabat integram Quadragesimam sine ullo cibo et potu, idque plusquam,per annos 28 continuavit. Denique, cum jam mortuus esset, adhuc stabat cadaver ejus immotum, et erectum in columna, quemadmodum cum vivebat, et post sepulturam miracula creberrima tam ad locutum reliquiarum, quam ad ipsam columnam fiebant. Porro harum rerum mirum silentium apud Magdeburgenses; nimirum hinc facile evanuissent omnes ipsorum objectiones.

De habitu et tonsura Monachorum.

Sequitur Disputatio sexta de habitu, et tonsura, de quibus duo explicanda sunt. Primo, antiquitas harum caeremoniarum. Secundo, ratio earum: Nam Magdeburgenses Gentur. IV. cap. 6, colum. 467. loquentes de habitu, et tonsura Monachorum, dicunt esse res superstitiosas, et non conformes Scrip turae, nec usui purioris Ecclesiae. Calvinus quoque lib. IV. Instit. cap. 49. §. 27. videtur indicare, coepisse usum tonsurae tempore Augustini, causam autem

fuisse dicit: quia eo tempore soli homines effoeminati, et delicati alebant comam: non autem videbatur permittendum Clericis, et Monachis, ut id facerent, quod soli faciebant lasciviores, et molliores; postea vero corruptioribus temporibus excogitata esse mysteria, et significationes.

Quidam vero Hortensius Landus librum scripsit de persecutione Barbarum, ubi multa dicit contra tonsuram Monachorum. Et ne videatur sine Scriptura loqui, profert aliquot Scripturas Testamenti veteris. PrimaestLevitic. XIX. ubi Dominus ait: Non attondebitis, comam in rotundum { 1). Cui similis est locus Hierem.IX.ubi Dominusdicit,se dispersurum omnes circumtonsos in comam. Tertia estLevit.XXI.ubide Sacerdotibus dicitur: Nonradcnt caput, nec barbam. Quarta estEzech. XLIV. ubi idem habetur. Quinta in epist. Hieremise apud Baruch cap. ult. ubi Hieremias ridet idolorum Sacerdotes, habentes caput, et barbam rasam.

Quantum igitur ad vestes, quod antiquissimum sit institutum, ut qui profitentur mundi contemptum, et poenitentiam, singulari et notabili habitu induantur, patet primo ex Dionysio cap. 6. Ecclesiasticae Hierarchise, ubi de professione Monachi loquens ita ait: « Sacerdos, inquit, signo crucis eum consignatum tondet; omnique veste detracta eum alia induit etc. » Eusebius lib. II, hist. cap. 24. scribit ex Hegesippo Jacobum Apostolum fratrem Domini numquam induisse laneam vestem, sed sola sindone linea usum.

Athanasius in lib. de virginit. ante medium, docet sanctimonialem, ut fuscam vestem et vilem gerat. Basibus epist. I. ad Gregorium multa dicit de habitu Monachi, et similiter in quaestionibus fuse explicatis, q. 22. Chrysostomus hom. 69. in Matth. dicit, Monachos habitu imitari Heliam, et Joannem, et lib. de comparatione Regis et Monachi dicit, Monachum uno tantum amictu, instituto suo conformi, uti solere.

Palladius in hist. Lausiaca cap. 41. dicit etiam virgines sanctimoniales suo tempore cucullis uti consuevisse. Tertullianus lib. de velandis virginibus meminit habitus Deo dicati, quo utebantur sanctimoniales.

Ambrosius lib. VrI. epist. 36. de Paulino loquens, qui ex magno viro in saeculo, et nobili senatore Monachus factus fuerat, et eo facto multos gentilium senatorum offenderat: « Et cum ipsi, inquit, capita et supercilia sua radant, si quando Isidis suscipiunt sacra: si forte Christianus vir attentior sacrosanctae religionis vestem mutaverit, indignum facinus appellant. »

Hieronymus in epist. 4. ad Rusticum Monachum: « Vidi quosdam, inquit, qui postquam renuntiavere saeculo, vestimentis dumtaxat, et vocis professione, non rebus, nihil de conversatione pristina mutaverunt. » Epist. 13. ad Paulinum: « Tunicam, inquit, mutas cum animo etc. » Et epist, 15. ad Marcellam: « Tunicam fusciorem, inquit, induta se repente Domino consecravit. » Epist. 22. ad Eustochium de virginitate omnium coenobitarum eumdem fuisse habitum dicit, nimirum tunicam et sagum, quibus in vita Hilarionis addit cucullam, dicit enim vestes ejus fuisse, tunicam sacceam, palliolum, et cucullam. Epist. 27. ad Eustochium de obitu Paulse loquens de sanctimonialibus: « Unus, inquit, omnium habitus, linteamine ad tegendas solum manus utebantur. »

Augustinus lib. VI. contra Faustum cap. 9. dicit, peccatum esse, si vel sanctimonialis gerat ornamenta nuptarum, vel nuptse speciem virginum vestibus referant; et in epist. 199, ad Ediciam indicat, fuscam vestem fuisse tunc insigne continentiam profitentium.

Gregorius lib. II. Dialogorum cap. I. meminit, habitus Monachi, et lib. III. cap. 14. meminit habitus sanctimonialis; denique Cassianus totum primum librum de institutis coenobiorum consumit, in explicando habitu Monachorum, decens eos praescriptum habitum professioni congruentem a majoribus accepisse. Adde duo Concilia; Nam Gangrense can. 12. reprehendit eos Monachos, qui ob habitum superbiebant, et contemnebant alios Christianos, qui communibus vestibus utebantur.Concilium Carthaginien. IV. can. 104. distinguit habitum laicalem ab habitu religioso. De habitu Clericorum, vide Chrysost. homil. 83. in Matth. etHieronym. lib. I. contra Pelagianos, ubi meminerunt candidae vestis. Item Hieronymus in Epitaphio Nepotiani, ubi meminit sacrae tunicse, qua utimur in mysterio Christi.

Jam quod attinet ad rationem habitus monastici, ea redditur ab iisdem Patribus:

Nam cur vestem mutet Monachus futurus, rationem esse dicit Dionysiuk cap. 6 Eccles. hierarch. ut significetuiMutse mutatio. Cur proprio, et certo utantur religiosi vestium genere, rationes duas reddit Basilius quaest. 22. ex diffuse explicatis. Prima ratio est ad designandam propriam professionem. Si enim convenit, ut aliter vestiantur senatores, aliter milites, aliter nobiles, aliter rustici, et si Paulus I. Corin. XI. jubet virum aperto capite orare ad significandam potestatem, mulierem vero velato ad significandam subjectionem. Cur non conveniet religioso certam vestem deferre ad significandum statum suum? Secunda ratio est, ut religiosi saltem inviti cogantur recte vivere. Si non haberent certum habitum, non internoscerentur ab aliis: At nunc ab omnibus statim cognoscuntur et observantur, et si quid agant contra suam professionem, ab omnibus notantur, et reprehenduntur.

• Cur utantur cucullis, rationem esse dicit Cassianus loco notato, ad designandam simplicitatem, innocentiamque infantilem, ad quam Monachi redire cupiunt. Infantes enim dum adhuc in fasciis, et sinu nutricis versantur, velis quibusdam quasi cucullis leguntur. Cur autem veste horrida, ut sacco, aut certe simplici, et vili utantur, causam reddunt Hieronymus, et Cassianus locis notatis; tum ad agendam poenitentiam, tum ad mundi contemptum demonstrandum. Nam saccos, et asperas vestes, habitum esse pcenitentium Scriptura testatur, cum inducit Achab poenitentem sacco indutum III. Regum cap. XXI. et Etiam veste pilosa tectum, IV. Regum I. et Ninivitas sacco vestitos, Jonai III. et Joannem pilis camelorum utentem, Matth. III. et denique multos alios: « Circumeuntes in melotis, et in pellibus caprinis.

Quia tamen potest quis et bene, et male uti veste inusitata, id est, insigniter contempta, vel horrida, monet sapienter B. Augustinus lib. II. de serm. Domini in monte cap. 19. ut ex sola veste neminem judicemus, sed ex aliis ejus operibus discamus, utrum id faciat contemptu superflui cultus, an ambitione aliqua, et simulatione sanctitatis. Potest enim sub ovina pelle lupus latere, nec tamen debet ovis deponere pellem suam, quia sub ea aliquando lupus delitescit.

Nunc ad tonsurae antiquitatem ostendendam, habemus in primis Dionysium eodem cap. 6. Eccles. hierarch. ubi clare dicit, Monachum futurum primum tonderi. Deinde, indui alia veste, priore abjecta. Habemus deinde Anicetum in epistola ad Gallos, ubi jubet radi caput in modum sphaerae.

Tertio, Athanasium in lib. de virginit. Palladium in hist. Lausiaca cap. 41. et Hieron. in epist. ad Sabinianum Diaconum, qui testantur etiam sanctimoniales tonderi consuevisse. '

Quarto, Epiphanium haeres. 80. et Augustinum de opere Monachorum cap. ult. qui acriter reprehendunt quosdam Monachos crinitos, qui tonderi more aliorum nolebant.

Quinto, Hieronymum et Augustinum qui coronae sacerdotalis meminerunt. Hieronymus in epistola ad Augustinum, quae est 26. inter epist. Augustini: « Fratres tuos Dominum meum Alipium, et Dominum meum Evodium, ut meo nomine salutes precor coronam tuam. » Augustinus in epistola ad Proclinianum Episcopum 147: « Per coronam nostram nos adjurant vestri, per coronam vestram vos adjurant nostri etc. »

Sexto, Isidorum lib. II. de offic. divinis cap. 4. et Bedam lib. Y. hist. Anglorum cap. 22. quorum prior ab Apostolis dicit institutam esse tonsuram et coronam Clericorum, et Monachorum; posterior dicit S. Petrum omnium primum gestasse coronam capillorum, toto reliquo capite detonso, et ad ejus imitationem omnes Clericos et Monachos idem suscepisse.

Septimo, Justinianum, qui in Authenticis collat. VII. tit. o. cap. 2 et 3. distinguit tonsuram Monachorum novitiorum, quam Laicorum tonsuram vocat, a tonsura professorum.

Octavo, Concilia; Nam Concilium Carthaginiens. IY, can. 44. prohibet Clericos alere comam aut barbam. Concil. Tolet. IV, can. 40. jubet, ut omnes Clerici toto capite detonso, solum circulum capillorum supra aures relinquant. Ex quo apparet, olim eamdem fuisse coronam Clericorum et Monachorum: sed Monachi quidem servarunt antiquam consuetudinem, Clerici vero magnas ex parte illam mutaverunt.

Ut autem ad rationem tonsurae veniamus. Primum, falsa est Calvini ratio; Nam quod tempore Augustini non solum aliqui dissoluti comam gestarent, sed multi alii probi homines, idque sine peccato facerent, ex eo

patet, quod poenitentes jubebantur tondere caput in signum doloris, et poenitentiae, ut patet ex Concil. Agathensi can. 11. et Toletano III, can. 12. et praeterea non solum Clerici, et Monachi tondebantur, sed ita tondebantur, ut corona capillorum appareret, quod certe non erat in communi usu Laicorum.

Alia ratio redditur ab Isidoro lib. II. de officiis divinis cap. 4. quod nimirum Monachi tondebantur ad imitationem Nazaraeorum, qui in die consegxitionis suae tondebantur, ut dicitur Num. YI. Nazaraei enim sunt Monachi Testamenti veteris. At haec ratio non mihi probatur, siquidem Nazaraei tunc solum tondebantur, cum desinebant esse Nazaraei, insigneque illorum erat longa c.aesaries, ut ex eodem cap. YI Numeri patet. Imo Epiphanius haeres. 80. probat Monachos nostros debere esse tonsos, quia gerere comam longam, est proprium Nazaraeorum Testamenti veteris. Sicut etiam Augustinus lib. de opere Monachorum, propre finem dicit, Patres Testamenti veteris merito gestasse longos capillos, quia mysteria redemptionis nondum revelata erant. Idem enim significabant velamen positum in facie Mosis, et coma longa Sanctorum. At nunc postea quam Christus apparuit, convenit, ut qui Christo sunt consecrati, contrarium significent ablatione comarum, et haec potest esse ratio prima nostrae tonsurae.

Secundam reddit Beda lib. Y. hist. cap. 22. ad exprimendam imaginem spineae coronae Christi; ut enim omnes Christiani signo communi crucis ornantur, ita par erat, ut Clerici et Monachi, qui specialius Christum patientem imitari vellent, speciali signo ornarentur.

Tertiam et quartam rationem reddunt Isidorus lib. II. cap. 4. de officiis divinis, Itabanus lib. I. de instit. Clericorum cap. 3. et Hugo lib. II. de Sacramentis part. 3. cap. 1. dicunt enim tonderi capillos, qui sunt superfluae quaedam corporis partes ad significandum, debere Clericos et Monachos omnia superflua, et praecipue vitiosas cupiditates amputare, ut sic maneat vertex, id est, animus liber, et apertus divinis contemplationibus, et illustrationibus. Et rursum sic tonderi dicunt, ut relinquatur circulus capillorum, ad significandam regiam coronam, quandoquidem servire Deo, regnare est.

Quintam reddit Dionysius cap. 6. Eccles. hierarch. ut significetur illa nudatione capitis, vita pura et aperta, non fucata ulla specie, quam Monachus exhibere debet.

Posset addi sexta ratio tonsurae Monachorum, nimirum ut signum esset poenitentiae, et conversionis: Nam ut ante diximus, pcenitentes olim nonnisi tonsi recipiebantur. Porro tonsurae Sanctimonialium rationem moralem reddit Hieronymus in epist. adSabinianum, quia nimirum non lavabant unquam, nec ungebant caput, et periculum erat, ne a parvis animalibus, quae inter cutem et crines oriuntur, et concretis sordibus opprimerentur. Quamquam negari non potest, quin etiam id fiat ad contemptum mundi demonstrandum; solent enim fceminae capillos plurimi facere.

Est autem hoc loco observandum, olim non tam rasuram, quam tonsuram fuisse in usu. Tondebantur enim demisse quidem,sed ita tamen, ut cutis tecta maneret. Id apparet ex demente Alexandrino lib. III. Paedag. cap. 11: «Sed piii, inquit, tondendi sunt, non novacula, sed tonsorum forficibus. » Item ex Optato Milevitano, qui lib. contra Parmenianum arguit Donatistas, quod Catholicis Sacerdotibus, per vim capita raserint: « Docere, inquit, ubi vobis mandatum sit, radere capita Sacerdotibus, cum e contrario tot sint exempla proposita, fieri non debere. » Item ex Hieronymo in cap. XLIV Ezechielis, ubi dicit, Sacerdotes non debere comam alere, nec tamen radi, sed ita tonderi, ut cutis tecta maneat. Denique Dionysius, Epiphanius, Hieronymus, Athanasius, Palladius, Augustinus, Isidorus, Beda, et jConcilia Carthaginiense et Toletanum nusquam nominant rasuram, sed solam tonsuram. Unus est Anicetus Papa, qui, ut dixi, rasurae ' meminit, sed non est ea epistola prorsus indubitata, forte enim falsum titulum praesefert. Nec tamen propterea reprehendimus usum hujus temporis, quod Monachi et Clerici raduntur; Nam nec unquam fuit prohibitum radi, et praeterea ejusmodi caeremoniae, pro temporum et locorum diversitate, variari possunt.

Ad argumenta Hortensii respondemus, in primis praecepta illa esse caeremonialia, et propterea non magis obligare, quam obligent circumcisio, sacrificia etc. Dico praeterea primum et secundum locum ex Levit. XIX. et Hierem. IX. nihil concludere; nam ut recte notavit Isichius in hunc locum, ton¬

dere comam in rotundum, non est comam scindere, sed ornare. Itaque prohibebat Deus ’ Judaeis, ne comam rotundam efficerent; quod certe Monachi non faciunt, qui comam radunt, uno circulo capillorum excepto. Neque hoc Deus absolute prohibebat, sed solum propter intentionem malam, nimirum ne hoc facerent in cultum daemonis, ut eo tempore et in iis locis gentiles faciebant, ut notant Theodoretus quaest. 28. in Leviticum, et Isichius, ac Radulphus in hunc locum.

Ad tertium Levit. XXI. dico, ibi non praecipi Sacerdoti, ne radat caput absolute, sed ne radat in morte alicujus propinqui sui, in signum doloris. Voluit enim Deus Sacerdotes esse caeteris constantiores.

Ad quartum Ezech. XLIV. dico, Sacerdotibus Judaeorum fuisse prohibitam rasuram, non quod in se mala sit, sed ne viderentur similes Sacerdotibus gentilium, in quorum vicinia habitabant, qui toto capite raso idolis sacrificabant, ut ex epist. Hieremiae apparet. Quod ex se non esset malum, patet, quia Ezechiel, qui Sacerdos erat, jubetur a Deo radi. Ezechiel. V. et praeterea Num. VI. Nazarseus completo tempore consecrationis suae jubetur radi. Unde Paulo dicit Jacobus Actor. XXI: Sunt nobis viri quatuor, habentes votum super se, his ergo assumptis sanctifica tecum illis, et radant capita sua. Solum ergo propter viciniam idololatrarum prohibebantur Sacerdotes Judaeorum radi. Quae forte causa erat, cur Optati, Hieronymi, et Ambrosii tempore Christiani Sacerdotes non raderentur, sed tonderentur:Nam adhuc ipsorum tempore erant Sacerdotes Isidis, qui caput radebant, ut Ambrosius epist. 36. et Hieronymus in cap. XLIV Ezechielis testantur. Posteaquam autem illa causa cessavit, nihil absurdi faciunt, qui ad aliquid sacrum significandum caput radunt.

Ad ultimum dico, Hieremiam non ridere illos Sacerdotes, quia radebant caput, et barbam, sed quia id faciebant in honorem Deorum ligneorum, qui non poterant remunerari cultores suos.

Licere Monachis inanibus laborare.

Restat postremo Disputatio de ratione vivendi, sive de opere corporali Monachorum. Sunt autem quatuor modi vivendi apud homines religiosos. Yel enim vivunt ex labore proprio, vendentes aliquid, et ementes aliud: vel vivunt ex bonis suis communibus, id est, ex bonis quae religiosi ipsi ad monasterium adferunt, et in commune constituunt: vel ex bonis relictis ac donatis a piis viris, vel ex mendicatione.

De singulis dicendum est. Ac primum, de primo duo fuerunt extremi errores. Unus eorum, qui dicebant non licere religiosis operari, et laborare pro victu, sed debere eos confidere in Dei providentia, et vivere ex alienis laboribus; hujus erroris fuerunt Messaliani, sive Euchitae, apud Epiphanium haeres. 80. et rursus quidam apud Carthaginem, teste August. lib.II. retract. eap.24.

Alter error fuit Gulielmide sancto Amore, et postea Joann. Wiclefi apud Thomain Waldensem lib. IV. doctr. fidei antiquae art.2.cap.22. etJoan. Calvini lib. IV. instit. cap. 13. ’§. 10. qui docent teneri Monachos ex proprio labore vivere, quamquam Gulielmus non omnes religiosos obligabat ad laborandum manibus, sed eos solum qui non habent bona stabilia in communi. Primus error natus est ex duobus locis Scripturae male intellectis, nimirum Matth. VI: Nolite solliciti esse animes vestrae, dicentes, quid manducabimus etc. Et Joan. VI: Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam csternam. Refellit hunc errorem August. in lib. de opere Monachorum, ex verbis Apostoli II. Thessalonic; II. ubi et se laborasse, et operatum dicit, ne quemquam gravaret, et alios monet, ut operentur, et laborent.

Quia vero respondebant haeretici illi, B. Paulum loqui de opere spirituali, id est, de oratione et exhortatione; notanda sunt alia loca, ubi expresse ponitur labor manuum, Actor. XX: Ad ea, quae mihi opus erant, et

Matth. VI, 33; Jean VI, 27.

his, qui mecum sunt, ministraverunt manus istes. Ad Ephes. IV. Qui furabatur, jam non furetur, magis autem laboret operando manibus suis. I. Thessal. IV: Operamini manibus vestris. Ad hoec, ut acute notavit Augustin. idem Apostolus I. Cor. IX. dicit se operatum, cum tamen liceret sibi secundum Domini ordinationem non operari. At certe non licebat ei secundum Domini ordinationem non concionari, et non orare. Ait enim: Si non evangelizavero, vce mihi, etc. Loquitur igitur de corporali labore, cum dicit se laborasse, cum tamen non teneretur.

Ad verba illa Domini contra citata, respondeo, non prohiberi illis verbis moderatam sollicitudinem quaerendi cibum proprio labore, sed immoderatam et superfluam. Potest autem tribus modis esse immoderata sollicitudo. Primo, ratione finis, ut si quis quaerat cibum praecipua intentione, quasi sit ille ultimus finis, ut faciunt qui evangelizant, ut comedant; cum deberent comedere, ut evangelizent. Atque hoc reprehendit Dominus Matth. VI. cum ait: Primum quaerite regnum Dei etc. Et Joan. VI; Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam; id est, primaria intentione quaerite cibum spiritualem, secundaria corporalem.

Secundo, ratione diffidentiae immoderata est sollicitudo, ut cum quis adeo sollicitus est de rebus temporalibus, ut vix possit credere sibi Deum adfuturum in illis acquirendis, etiamsi adhibeat ipse quoque suum laborem. Et hoc reprehendit Dominus cum ait Matth. VI: Nollite solliciti esse etc. vult eniin persuadere fidelibus confidentiam in Deum; Et sane persuadet efficacissimis argumentis; Nam si Deus, inquit, pascit aves, et vestit lilia, quae eum non norunt, imo etiam providet Gentilibus, qui eum blasphemant, quomodo vobis cultoribus suis poterit deesse? Etsi vobis corpus et animam donavit, quae majora sunt; quomodo credibile est non daturum cibum et vestes quae sunt minora?

Tertio, immoderata est sollicitudo ratione temporis, ut cum quis hodie sollicitus est pro ea re, pro qua satis tempestive cras incipere sollicitus esse, et hoc reprehendit Dominus cum ait ibidem: Nollite solliciti esse de crastino. Sufficit diei malitia sua. Ubi notandum, non reprehendi providentiam parandi necessaria pro tempore futuro, alioqui peccasset Joseph Genes. XLI. qui recondidit frumenta pro futura sterilitate: etiam Dominus ipse habebat loculos, ut emeret cibos, Joan. XIV. Itaque vocatur sollicitudo de crastino, et mala est illa, quae non convenit preesenti tempori secundum rectam rationem.

Non teneri Monachos ad laborem manuum.

Secundus error tria affert praecipua fundamenta. Unum ex Apostolo, qui Ephes. IY. I. Thessal. IY. et II. Thessalon. III. praecipit Christianis, ut ex labore manuum victum quaerant; ex quibus locis tale argumentum duci potest: vel ista verba B. Pauli continent praeceptum necessitatis, vel consilium perfectionis: si primum, ergo tenentur laborare etiam religiosi; si secundum, ergo tenentur saltem religiosi, illorum enim est viam perfectionis et consiliorum tenere.

Secundum fundamentum est ex Augustino, qui in lib. de opere Monachorum dicit, religiosos teneri ad hoc Apostoli prasceptum implendum, nec excusari per occupationes spirituales. Sic enim ait cap. 17: « Quid, inquit, agant, qui operari corporaliter nolunt, cui rei vacent, scire desidero. Orationibus, inquiunt, et Psalmis, et lectioni, et verbo Dei. Sancta plane vita, et in Christi suavitate laudabilis: sed si ab his avocandi non sumus, nec manducandum est, nec ipsae escae quotidie praeparandae, ut possint apponi et assumi. Si autem ad ista vocare servus Dei certis intervallis temporis ipsius infirmitatis humanae necessitas cogit, cur non et Apostolicis praeceptis observandis aliquas partes temporum deputamus? Citius enim exauditur una obedientis oratio, quam decem millia contemptoris. »

Tertium fundamentum est ex consuetudine omnium antiquarum religionum: Nam Epiphanius haeres. 80 Hieronym. epist. 4. ad Rusticum, Aug. lib. I. de moribus Eccles. cap. 31. Cassian. lib. II. cap. 3. et lib. III. cap. 2. de institutis coenobiorum, docent

omnia monasteria bene instituta, secundum Apostoli legem manibus laborare.

His non obstantibus, respondemus cumB. Thoma in opusculo XIX. et in 2. 2. quaest. CLXXXYII. art. 3. et B. Bonaventura in lib. de paupertate Christi, et in Apologia pauperum: ad victum labore manuum quaerendum non magis teneri Monachos, quam saeculares, et probatur primo, vel laborare manibus est praeceptum, vel consilium. Si primum, omnes obligat, tam saeculares, quam religiosos. Praecepta enim dantur omnibus; omnibus enim dicitur: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Si secundum, ergo nemo tenetur'laborare manibus, nisi qui sponte ad hujus consilii observationem se obligaverit; talis enim est natura omnium consiliorum: Ergo Religiosi qui id consilium non receperunt, non tenentur manibus laborare. Non enim tenentur religiosi ad omnia consilia, sed solum ad illa, quae sponte suscipiunt.

Secundo, si tenerentur religiosi laborare manibus magis quam saeculares, aut id esset ex praecepto naturali, aut ex positivo: neutrum autem dici potest; quod enim non ex positivo, patet, quia nullum tale exstat: quod non ex naturali, probatur. Nam praeceptum de laborando, ut est naturale, dupliciter obligat, uno modo absolute, alio modo in certo casu. Primo modo non obligat singulos, sed Rempublicam, ut patet, debent enim in ea alii esse opifices, alii agricolae, alii medici, alii judices etc. et ex hac parte non convenit religiosis laborare manibus, illi enim officium habent in Republica orandi, et psallendi, et similia faciendi. Secundo modo tenentur quidem singuli hoc praecepto, sed non minus saeculares, quam religiosi; nam omnes casus, in quibus obligantur singuli laborare manibus, non minus accidere possunt saecularibus, quam religiosis; ver. gr. unus, et praecipuus casus est, si quis nihil habeat unde vivat, nec possit licite habere, nisi operando. Alius casus est, si quis teneatur providere alteri de cibo, et non possit licite eum invenire nisi operando. Tertius est, si quis non possit otium fugere, vel tentationes carnales superare, nisi operando corporaliter. At omnes tam religiosi, quam saeculares tenentur providere, ne moriantur fame, et otium fugere, ac superare tentationes. Omnes igitur tenentur eodem modo laborare.

Tertio probatur ex illis ipsis argumentis, quae contra nos proferuntur. Nam in primis Apostolus, in illis locis non scribit Monachis, sed saecularibus ut patet, et praecipue juxta opinionem adversariorum, qui docent nondum illo tempore ccepisse religiones. Deinde Apostolus in illis locis nunquam praecipit operari absolute, sed solum ad evitandum furtum, vel scandalum, vel otium: Nam Ephes. IY. ait: Qui furabatur, jam non furetur, magis autem laboret operando manibus suis. Et I. Thessal. IV. posteaquam dixerat, ut operarentur, subjungit rationem: Ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis. Ubi illud, desideretis, non significat concupiscatis, sed careatis. Sic enim est in Graeco n gvjSsvos ypeixv 'lyj~z, id est, et nullius indigentiam habeatis. Scandalizabantur enim infideles, cum videbant Christianos ex alienis bonis velle vivere. Et II. Thess. III. postquam dixerat: Qui non laborat, non manducet. Subdit: Audivimus enim quosdam inter vos inquietos esse, nihil operantes, sed curiose agentes. Qui ergo possunt furtum evitare et scandalum, et otium, alio modo quam corporaliter operando, eos Paulus non obligat corporaliter operari.

Jam vero B. Augustinus in illo lib. de opere Monachorum, solum obligat ad operandum manibus illos, qui antequam religiosi fierent, ex labore manuum vivebant, et nunc idem facere possunt, sine impedimento majoris boni, et tamen ex otio, et pigritia nolunt; Nam cap. 21, excipit religiosos, qui Ecclesiastica ministeria exercent, quales hoc tempore omnes mendicantes. Sic enim ait: « Si Evangelistse, inquit, sunt, si ministri altaris, si dispensatores Sacramentorum, bene, sibi istam non arrogant, sed plane vendicant potestatem, nimirum vivendi ex facultatibus populi. »

Dices, potestas petendi sumptus a populo, non est data nisi ordinariis pastoribus: alioqui possent religiosi accipere decimas, quod est falsum, et contra canones multos, ut ex Clementina prima de decimis perspicuum est.

Respondeo, quidquid de hoc sit, quod postea videbimus, satis nobis est, quod Augustinus hoc dicat, de cujus sententia disputamus. Et prseterea sive religiosi praedicantes et Sacramenta ministrantes, possint, ex justitia sumptus pet?re, sive non possint, satis est quod licite possint petere saltem ex

charitate, et accipere corporalia; sicut ipsi ex charitate ministrant spiritualia, et populus accipit. Adde etiam, quod religiosi hujusmodi recte dici possunt operari manibus suis. Operari enim manibus est operari corporaliter, sive id fiat manibus, sive pedibus, sive lingua, sive alio modo: Appellatur autem opus corporale, opus manuum, quia manus est instrumentum prj£cipuum,quo operamur. Unde etiam aurigae, et nautae, et cursores et vigiles dicuntur operari manibus, quia corporaliter exercentur, licet non minus pedibus quam manibus in suo opere utantur. Qui ergo canunt in choro, publice concionantur, docent, confessiones audiunt, plane manibus laborare dici possunt.

Itaque soli contemplativi, qui sibiipsis vacant, manibus non laborant. Inter illos autem excipit Augustinus ab obligatione laborandi illos omnes, qui in saeculo divites fuerunt, et bona sua pauperibus dederunt. Illis enim debet Ecclesia victum, et vestitum, quandoquidem omnia sua ipsi Ecclesiae in ejus pauperibus dederunt. Sis enim ait de istis loquens cap. 25: « Si et ipsi, inquit, aliquid manibus operentur, ut pigris ex vita humiliore, et ab hac exercitatione venientibus auferant excusationem, multo misericordius agunt, quam cum omnia sua indigentibus diviserunt. Quod quidem si nolunt, quis audeat cogere? » Et c. 21, tales multos fuisse dicit in Hierusalem, qui quoniam omnia sua pauperibus dederant, quando tempore famis egebant, non sunt coacti operari manibus, sed eorum inopia eleemosynis Graecorum sustentata est Act. XI. Soli ergo remanent illi religiosi, qui in saeculo vivebant ex opificio, et in religione sibi solis vacant, non populo. Hos August. obligatad laborandum.

Sed nec istos obligat absolute, sed solum quando, si operentur, non impedientur a majori bono, et si non operentur perniciose otiosi erunt. Nam si aliquis talis possit perpetuo orare, aut legere, et velit id facere? et inveniat qui eum in tali versantem gratis alat, cur non poterit id facere? Nam hoc modo vixit per triennium B. Benedictus, ut Gregorius testatur lib.I. dialog.c.I et tota vita sua B. Alexius, ut in ejus vita scribit Simeon Metaphrastes.

Unde Augustinus cap. 17. ejusdem libri, ubi dicit Monachos non debere excusari ab

Epii. IV, '28; I. Thessal. IV, 11. — II. Thessal. III, 10 et 11. Tom. II.

opere manuum per orationem, psalmodiam, lectionem, et verbum Dei, clarissime indicat se loqui non de oratione assidua, nec de continua, et publica psalmodia, lectione, concione, quae totum hominem occupant, sed oratione, psalmodia, lectione, et exhortatione privata, et rara, quse multum otii relinquant. Et c. 21. dicit se reprehendere illos Monachos, qui ex conditione servili ad monasterium veniunt, ut vitam inopem, et laboriosam fugiant, et vacui pascantur ac vestiantur, et insuper honorentur, ab iis, a quibus contemni conterique consupverant. De quibus etiam dicit cap. 25: « Nullo modo decet, ut in ea vita, ubi fiunt senatores laboriosi, ibi fiant opifices otiosi, et quo veniunt relictis deliciis suis, qui fuerant praediorum Domini, ibi sint rustici delicati. » Et cap. 28. ait: « Ostendite, inquit, hominibus non vos in otio facilem victum, sed per angustam et arctam portam regnum Dei quaerere. »

Ad argumentum tertium de consuetudine antiquorum monasteriorum dico, Monachos illos fuisse obligatos operari manibus ex propriis regulis suis. Cur autem ejusmodi regulam constituerint, causa est duplex. Una, quia non poterant aliter sustentari, nam nec habebant praedia, et possessiones sibi relictas, ut nunc habent multi Monachi, et eleemosynas a populo petere, nec audebant, cum populo non servirent, nec ullo modo id suffecisset: Nam uno in loco, sub uno Abbate degebant terna ut minimum hominum millia, ut Augustinus refert lib. I. de moribus Ecclesiae cap. 31.

Altera ratio est, quia illi Monachi cum non essent Clerici, sed Laici omnes, excepto Abbate, non erant satis occupati, et ideo ad fugiendum otium necessarium erat illis laborare. Hieronymus in epistol. ad Rusticum: « yEgyptiorum monasteria hunc morem tenent, ut nullum absque operis labore suscipiant, non tam propter victus necessitatem, quam propter animae salutem, ne vagetur perniciosis cogitationibus mens etc. » Nec tamen absolute est verum omnes antiquos religiosos manibus laborasse. Sic enim scribit de monasterio S. Martini Sulpitius in vita S. Martini cap. 7: v Nemo ibi quidquam proprium habebat; omnia in medio conferebantur. Non emere, aut vendere, ut plerisque Monachis moris est, quidquam licebat. Ars ibi, exceptis scriptoribus, nulla habebatur. Cui tamen operi minor aetas deputa¬

batur: majores orationi vacabant.» Haec ille. Ubi vides §olos juniores laborasse manibus, eosque non ad victum quaerendum (nam nihil eis vendere licebat, sed vivebant ex bonis, quae attulerant) sed ad otium fugiendum. Sed nec primi Monachi sub Apostolis in Hierusalem, aut in ^Egypto operabantur manibus, ut patet Actor 111. et IV. et ex lib. Philonis de vita contemplativa.

Licitum esse Monachis vivere ex bonis patrimonialibus in communi.

De secundo modo vivendi nulla potest esse dubitatio; nam in primis talis fuit vita primorum religiosorum sOb Apostolis cap. IV. Act. unusquisque enim adferebat pretia suarum rerum Apostolis, et inde dividebatur cuique sicut cuique opus erat. Deinde talis etiam fuit usus antiquorum monasteriorum, ut reciperent, si quid ii in commune dare volebant, qui Monachi fiebant, ut patet ex Augustino, in epist. 106. ad Sanctimoniales, ubi sic ait: « Quae aliquid habebant in saeculo, quando ingressae sunt monasterium, libenter velint illud esse commune. » Item serm. 2, de communi vita Clericorum: « Vivunt, inquit, nobiscum in societate communi, et nemo eos distinguit ab eis, qui aliquid attulerunt. » Et lib de opere monachorum cap. 25. ideo dicit, divites non teneri ad opus manuum, quia monasterio sua bona contulerunt.

B. Benedictus, ut in vita S. Placidi legitur: « Bona quae fuerant Monachorum suorum, non sinebat alio derivari, quam ad sua monasteria, ut inde multos Dei servos alere posset. » B. Bernardus epist. I ad Robertum: « Ostenditur, inquit, terra, quae cum illo, et pro illo dicitur data fuisse. »

Denique hinc natae sunt illae leges Justiniani, in Authenticis coli. I, Const. 5. §. Illud quoque, et coli. 9 const. 15 §. Si qua mulier. In quibus statuitur, bona eorum, qui Monachi fiunt, eo ipso ad monasteria, quae illi ingrediuntur* pertinere. Quamquam hoc tempore multae religiones huic privilegio renuntiarunt.

Licitum esse Monachis vivere ex rebus sponte oblatis et donatis.

De Tertio modo nulla quaestio esse deberet, nam B. Augustinus in Psalm. C1II. conc. 3. explicans illud: Cedri, quas plantavit, illic passeres nidificabunt, dicit cedros esse homines potentes, et divites; passeres autem esse religiosos pauperes: nidificare vero passeres in cedris, significare, quod religiosorum monasteria a divitibus hujus saeculi eriguntur, et sustentantur: « Cedri Libani, inquit, nobiles et divites, excelsi hujus saeculi, quando cum timore audiunt: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem, attendunt res suas, villas suas, et omnes superfluas copias, quibus videntur excelsi, et praebent illas servis Dei, dant hortos, aedificant Ecclesias, monasteria, colligunt passeres, ut in cedris Libani nidificent. » Hieronymus in epist. 27, ad Eustochium de obitu Paulae, laudat sanctam Paulam, quod ex rebus suis quatuor monasteria aedificasset, et sustentasset, unum Monachorum, et tria sacrarum virginum. Gregorius Papa, ut lib. I, cap. 5 et 6. vitae ejus scribit Joan. Diaconus ex patrimonio suo septem monasteria erexit, et singulis praedia, et possessiones attribuit, sex in Sicilia, unum Romae. Similia exempla Caroli Magni, Caroli IY, Henrici II, et aliorum optimorum Principum, plurima adferri possent.

Licere Monachis ex mendicatione vivere.

De quarto praecipua est difficultas. Oppugnaverunt enim acerrime ordines mendicantium. Primo, Gulielmus de sancto Amore apud Antoninum part. IY, tit. XI, cap. 7, §5. summae Theologicae.* Secundo, Desiderius

Longobardus apud Beatum Thomam in opusculo 19. Tertio, Gyraldus de Abbatis villa apud Bonavent. initio Apologiae pauperum, Quarto, Joannes Wiclef apud Waldensem lib. IV. art. 2. doctrinalis fidei. Quinto, Richardus Episcopus Armacanus serm. 4. Ultimo, Lutherus artic. ult. et Brentius in Gonfess. Wirtemberg. cap, de votis monasticis, qui omnes docent, esse extra statum salutis eos, qui redigunt seipsos sponte ad mendicitatem, tum quod exponunt se evidenti periculo moriendi fame, tum quod non liceat eis, nisi forte aegrotent, eleemosynas petere, quae debentur solum iis, qui seipsos juvare nequeunt, tum denique quod lex divina et humana reprehendat, et prohibeat voluntariam mendicitatem.

At nihilominus vitam religiosorum mendicantium tamquam sanctam, et perfectam approbarunt multi summi Pontifices; ut Innocentius III, teste Bonavent. Honorius III, Gregorius IX, Innocentius IY, Alexander IV, et Nicolaus IY, ut refert Joannes XXII, in Extravaganti Quia quorumdam, de verborum significatione, necnon Concilium Lugdunense generale, ut refert Nicolaus IY, c. Exiit, de verborum significatione in VI et Constantiense, sessione VIII.

Recte autem fuisse hanc vitam approbatam, ostendimus sequentibus rationibus. Primo, exemplo Domini, nam Dominus non habuit possessiones, neque proprias, neque communes, ut patet ex illo Luc. IX: Vulpes foveas habent, et voluci es coeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. Et quod non operaretur manibus, sed ex eleemosynis fidelium vixerit, patet ex illo Lucse VIII: Mulieres aliquce ministrabant ei de facultatibus suis. Item ex tota ejus vita, siquidem natus est in domo aliena, vixit in domibus et ex rebus alienis; nunc enim prandebat apud Martham, nunc apud Simonem leprosum, nunc apud Zachaeum, nunc in domo Petri, nunc in domo Matthaei; equitavit in jumento alieno; fecit ultimam ccenam in domo aliena; sepultus est in sepulchro alieno. Unde Psalm. XXXIX dicit: Ergo autem mendicus sum et pauper, Et Psalm. G VIII: Quia persecutus est hominem inopem et mendicum. Quibus in locis est vox T»53N quae habetur etiam Deuteuron. XV. ubi dicitur: Non erit in te mendicus. Quem locum pro se adferunt, qui dicunt, illicitam esse mendicitatem. Et certum est utrumque Psalmum de Christo intelligi; nam priorem allegat Paulus ad Hebreeos IX de Christo: ln capite libri scriptum est cie me etc. Et posteriorem allegat Petrus, Actor. I: Scriptum est enim in libro Psalmorum, E piscopatum ejus accipiat alter etc. Item. II. Corinth. VIII: Propter vos egenus factus est, cum esset dives. Graece in-Tw^euo-s, significat enim nrwyjuM, mendicare; unde apud Homerum Odyss. 17. Salva TTTMyJvecj, prandium mendicare.

Ad hoc respondet Armacanus, Christum fuisse pauperem, sed non mendicum, et pauperem non amore paupertatis, sed quia restrictio dominii ejus id exigebat. Dicit enim Christum successisse Adamo in dominio originali, cui repugnabat tam habere proprium, quam mendicare; Adamus enim in statu innocentiae fuit Dominus omnium bonorum terrenorum, sed ita tamen, ut non posset accipere in usum suum, nisi necessaria, nec sibi aliquid appropriare; divisio enim nata est post peccatum. Itaque in statu innocentiae non fuissent propriae divitiae, nec tamen fuissent ulli egent, vel mendici. Quoniam. ergo Christus natus est cum justitia originali, habuit etiam tale dominium, quale Adam, et ideo repugnabat illi habere proprium, et simul repugnabat mendicare: cum omnia essent sua, quantum ad usum, tamen fuit restrictum dominium ejus, qui debuit esse sub lege; et sic fuit pauper, quia non potuit uti suo naturali dominio, obstante lege civili.

Haec omnia sunt contra apertas Scripturas. Et primum quod Christus vere fuerit mendicus, et caruerit non solum usu, sed etiam dominio temporali rerum terrenarum, patet, quia dominium illud originale in bona communia, periit per divisionem rerum juste introductam. Nec Dominus accepit dominium politicum more humano, licet dominium divinum semper habuerit. Itaque fuit vere mendicus, ut ex Psalmis, et ex Apostolo ostendimus. Fuit etiam vere Dominus, saltem in communi cum suis discipulis, eorum bonorum, quae illi ut mendico donabantur. Quod enim Christus acceperit dominium civile, et proprietatem, saltem in communi cum Apostolis, earum pecuniarum, quae sibi donabantur, patet ex Joan. XII, ubi dicitur Judas fur, quia usurpabat sibi pecunias

loculorum Christi. At si Christus non habebat proprietatem, nec dominium civile, non erat furtum illud Judae; nam per solum dominium naturale non magis pertinebant ad Christum illae pecuniae, quam aliae res omnes.

Denique, quod Christus amore paupertatis, et non ex restrictione dominii fuerit mendicus, planum est; Nam quis illum coegit fieri sub lege? Nonne sponte id ipse elegit? Quod certe poterat non eligere, si odisset paupertatem. Praeterea etiam existens sub lege, nonne poterat facile ditescere si voluisset? Nonne turbae illum Regem facere voluerunt? Cur ergo non habuit, ubi' caput reclinaret, et sponte non habuit, si non amabat paupertatem? Denique cur Paulus II Cor. VIII. vocat istam gratiam Domini, si non ex amore, sed ex necessitate fuit egenus?

Dicit Secundo Armacanus, Si Christus mendicasset, non propterea licere nobis mendicare. Esset enim hoc ponendum inter opera admiranda, non imitanda, sicut quod jejunaverit 40 diebus sine ullo cibo. At mendicare, sine ullo miraculo fieri potest, ut experientia docet; jejunare autem sine omni cibo, non potest sine miraculo. Ad haec, non consuluit Christus, ut se imitaremur jejunando sine omni cibo, consuluit autem ut se imitaremur mendicando, cum ait Matthaei XIX: Si vis perfectus esse, vende omnia quce habes, et da pauperibus, et sequere me.

Secundo probatur, exemplo Apostolorum; nam illi omnia dimiserunt, Matth. XIX: Ecce nos reliquimus omnia. Nec habuerunt possessiones in communi, ut patet Matthaei X: Nolite possidere aurum, neque argentum in zonis, nec duas tunicas, etc.. Nec operabantur manibus, sed vivebant fixliberalitate eorum, quibus praedicabant, ut patet ex eodem capite X. Matthaei, et I. Corinth. IX. Talis autem est vita mendicantium. Unde Sanctus Franciscus, qui cum Sancto Dominico primus auctor fuit hujus instituti, pro regula suscepit decimum caput Matthaei.

Ad hoc respondent, Primo, vitam illam Apostolorum fuisse a Christo institutam ad tempus tantum, nimirum dum in Judaea praedicabat ante suam passionem; nam Lucae XXII, Dominus revocavit ista praecepta, dicens: Quando misi vos sine saeculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? sed nunc qui habet saeculum tollat similiter et peram. Unde et loculos cum pecuniis habuit extremo tempore, ut patet Joan. XII et XIII; ex quo apparet, jam tunc abrogasse quae dixerat Matth. X: Nolite possidere aurum, etc.. Secundo objiciunt, hoc fuisse praeceptum, non consilium Evangelicum, proinde non pertinere ad mendicantes, qui se dicunt consilium sequi. Tertio, Apostoli ex Domini ordinatione ex justitia petebant a populo victum, ut patet ex illo Matth. X: Dignus est operarius mercede sua. Et ex I. Corinth. IX: Quis militat suis stipendiis unquaml ergo non mendicabant. At nostri mendicantes non petunt, nec petere possunt victum ex justitia.

Ad Primum respondeo, sive ad tempus sive non ad tempus vitam illam Christus instituerit, inde rectissime colligi, esse licitam, et sanctam, et imitatione dignissimam eam vitam, nisi forte Christus ad tempus vitam illicitam instituerit. *Praeterea non est verum, Christum revocasse unquam illam institutionem quoad modum vivendi: revocavit quidem quod dixerat: ln viam Gentium ne abieritis. At illa documenta de non possidendis pecuniis in zona etc. numquam revocavit, ut patet ex I. Cor. IX. Quando autem ait Lucse XXII: Nunc qui habet saeculum, tollat similiter ei peram, etc. non jubet ut hoc faciant, sed praedicit illis, tempore passionis suae futuros eos in tali timore, et perturbatione, in quali sunt ii, qui non fidunt ulli amico, et ideo sibiipsis prospiciunt, et tunicam vendunt, ut gladium emant. Neque locuti Dominici repugnant illis verbis: Nolite possidere aurum, ete. Nam, ut Nicolaus exponit in cap. Exiit, de verborum significatione, in Sexto, Dominus utramque vitam exemplo suo approbare voluit, nimirum illam quae nihil habet, neque in particulari, neque in communi, excepto simplici usu rerum donatarum: et rursum illam, quse aliquid habet saltem in communi; sed unam instituendo, non destruxit alteram.

Ad Secunrdum dico, illa verba non esse praecepta, sed consilia et instructionem ex parte Apostolorum, et aliorum praedicatorum, et simul esse ordinationem, et praeceptum, ex parte populorum, ut patet ex declaratione Pauli I. Corinth. IX. ubi dicit, Dominum ordinasse, ut qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivant. Ex quo colligit, teneri populum ad alendos Evangelistas, et

simul dicit, se non usum fuisse hac potestate: ex quo patet, non fuisse praeceptum praedicatoribus, ut viverent ex populi sumptibus.

Ad Tertium dico, Apostolos ex Domini ordinatione potuisse aliquando ex justitia petere a populo sumptus, aliquando ex aequitate, aliquando ex sola charitate. Pro quo nota ex Aristot. lib. VIII Ethicor. cap. 13. duplicem esse justitiam; unam legitimam, alteram moralem. Legitima dicitur, quando ex lege, aut pacto unus cogitur alteri aliquid solvere. Moralis dicitur, quando sine pacto, aut lege unus laborat pro alio, ita ut consurgat obligatio quaedam compensandi laborem, sed tamen non possit eum compellere ad ejusmodi compensationem. Jam Dominus ordinavit eos qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere.

Haec ordinatio respectu fidelis populi et ordinariorum pastorum, est praeceptum justitiae in rigore; quando enim constituitur aliquis pastor, potest populus eum cogere ad spiritualia ministranda, et Pastor potest cogere populum ad temporalia danda, et hoc modo poterant Apostoli tamquam Episcopi cogere Christianos ad sumptus faciendos; At respectu populi infidelis, vel pastoris non ordinarii, illa ordinatio non inducit rigorem justitiae, sed quamdam aequitatem, seu moralem justitiam, et hoc modo Apostoli quando praedicabant Judaeis, ipso Christo vivente, non poterant cogere populum ad sumptus faciendos; nam nec populus susceperat Evangelium, et Apostoli nondum erant Pastores ordinarii; nam adhuc tenebantur Judaei agnoscere Sacerdo'tes Aaronicos, et eis decimas solvere. Itaque Apostoli accipiebant sumptus ex morali justitia, vel petebant ex charitate.

Jam religiosi mendicantes, qui mittuntur a summo Pontifice ad praedicandum et Sacramenta ministranda poterant facere pactum cum ipso Pontifice, vel cum populo de sumptibus accipiendis, et tunc ex rigore justitiae illos petiissent. Poterant etiam mitti a Pontifice eo modo, quo Christus misit Apostolos ad Judaeos, antequam lex vetus cessasset, nimirum ut ex quadam aequitate peterent sumptus; nam dignus est operarius mercede sua, et qui Evangelium annuntiat, de Evangelio vivere debet. Non enim Christus dixit, qui est ordinarius Evangelista dignus est mercede sua, sed dignus est operarius, id est, quicuraque id operatur licite, dignus est mercede sua: et haec fuit expressa sententia Augustini de opere Monachorum, capite 21. Visum tamen est melius tam Pontifici mittenti, quam ipsis qui mittuntur, ut non peterent ullo modo ex justitia, vel aequitate, sed solum ex charitate, sicut ipsi non ex debito, sed ex charitate ministrant spiritualia.

Tertio et Ultimo probatur ex eventu, nam hoc genus vitae innumeris signis, et prodigiis confirmatum est, quae Deus edidit per Sanctos Franciscum, et Dominicum, auctores hujus vitae, deinde ab eo tempore conversio gentilium, confutatio haereticorum, pietas populi Christiani, conservatio Theologiae, et innumera alia bona ordinibus mendicantium maxima ex parte accepta referenda sunt.

Solvuntur objectiones.

At in contrarium objiciunt plurima argumenta, sed omnia reducuntur ad sex. Primum est, quia mendicitas jure divino, et humano prohibita est; nam de jure divino patet Deuteron. XV: Omnino indigens, et mendicus non erit inter vos. De humano patet ex C. de mendicantibus validis, lib. XI. cap. 25.

Respondeo, quantum ad legem divinam, sine dubio non prohiberi ea lege mendicationem vel mendicitatem, cum in eodem capite habeatur: Non deerunt pauperes in terra tuaetc. Nec valet responsio Lyrani, qui dicit, in prioribus verbis prohiberi publicos mendicantes, in posterioribus vero agi de pauperibus, qui etsi indigent aliorum auxilio, tamen non debent mendicare, sed debet eis a divitibus provideri. Non valet ista solutio; nam utrobique est piaK' quod proprie significat mendicum, et ad verbum verti poterant, non deerunt mendici in terra tua, sicut supra dixerat: Mendicus non erit inter vos. Et praeterea apud Judaeos multi erant mendici, ut patet Lucse XVI. de Lazaro, Lucae XVIII. de caeco secus viam mendicante,

Joan. IX. de alio caeco mendicante, Actor. III. de claudo mendicante ad portam templi speciosam.

Ad illa igitur verba: Non erit mendicus inter vos, respondeo dupliciter. Primo, illis verbis non prohiberi mendicitatem, sed promitti tantam ubertatem rerum, ut nullus sit futurus mendicus; qui sensus maxime convenit Hebraeo textui, sequitur enim immediate: Quia benedicet tibi Dominus Deus tuus. Neque repugnat haec promissio illis verbis: Non deerit mendicus in terra tua etc. Nam promissio erat conditionata. Sic enim sequitur post illam promissionem: Si tamen audieris vocem Domini Dei tui, et custodieris universa, quce jussit. Et quoniam sciebat Deus istam conditionem non servandam, praedicit, nunquam defuturos mendicos, et monet, ut illis benefaciant.

Secundo dici posset cum B. Thoma in opusculo contra impugnantes religionem, hac lege prohiberi mendicationem, non ex parte mendicantium, sed ex parte divitum. Non enim Deus prohibet pauperibus mendicationem, cum infra dicat, non deerunt mendici, sed praecipit divitibus, ut quantum est in se, provideant ita pauperum necessitatibus, ut nulli cogantur mendicare. Melior est tamen prior solutio; nam si Dominus jussisset divitibus ut non paterentur mendicos, peccassent divites in populo Judaeorum, qui revera permittebant mendicos tempore Christi, et tamen nunquam de hoc reprehensi leguntur a Christo, neque ab Apostolis. Praeterea, si Dominus ibi prohibuit divitibus, ne permitterent mendicos, quomodo ibidem praecipit divitibus, ut mendicis eleemosynam faciant? Porro lex civilis loquitur de illis, qui mendicant, ut otiose vivant, vel ut lucrentur etc. cum nullam adferant populo utilitatem. Unde ibidem inertes dicuntur.

Argumentum Secundum. Scriptura passim detestatur mendicitatem, ut causam multorum malorum. Proverb.* XXX. dixit ille cum quo est Deus: Mendicitatem et divitias ne dederis mihi, tribue tantum victui meo necessaria ne forte satiatus illiciar ad negandum et dicam, quis est Dominus? aut egestate compulsus furer, et per jurem nomen Dei mei. Eccles. XXVII. Propter inopiam multi deliquerunt. Psalm. XXXVI. Non vidi justum derelictum nec semen ejus quaerens panem.

Psalm. CVIII. Nutantes transferantur filii ejus, et mendicent.

Respondeo, loquuntur hsec loca de involuntaria mendicitate; qui enim mendicat coactus, et animum habet ad opes, ille facile furatur, et pejerat etc. Quamquam ad primum locum possunt dari duae aliae solutiones. Prima est, sapientem loqui in persona infirmorum, quales sunt plurimi in Ecclesia. Illis enim nocent nimiae opes, et similiter nimia egestas. Yiris autem perfectis qui sciunt cum Paulo abundare, et penuriam pati, tam opes- plurimse, quam etiam summa egestas sunt instrumenta virtutum, ut patet de Job, qui utrumque expertus est. Unde Chrysostomus homib 18. in epist. ad Hebraeos, et Ambrosius, serm. 8. in Psalm. CVIII. dicunt, haec verba Salomonis convenire hominibus Testamenti veteris, quia imperfecti erant.

Secunda solutio est, a sapiente hoc loco recusari non quamlibet mendicitatem, sed illam solum, quse est exposita periculo, qualis non est religiosorum mendicantium; illi enim certo sciunt sibi non defutura necessaria, tum ob Christi promissionem, Matthaei XIX: Centuplum accipiet, et vitam ceternam possidebit; et Marci X: Centies tantum nunc in tempore hoc; tum ob populi devotionem, a quo non dubitant se recepturos temporalia, cum ei ministrent spiritualia. Imo videntur religiosi ad litteram petere, quod sapiens petit; nec enim volunt divitias, et ideo eas relinquunt, nec tamen volunt mendicitatem periculosam, qua moriantur fame, et ideo dicunt, tribue tantum victui meo necessaria.

Illud autem Psalm. XXXVI: Non vidi Justum etc. difficile est; nam Elias justus erat, et tamen quaerebat panem, cum diceret viduae: Ad fer mihi, obsecro, buccellam in manu tua, III. Regum XVII. et David quaesivit panem ab Achimelech. I. Reg. XXI. et Lazarus quaerebat micas panis, Lucae XVI. Hieronymus'et August. exponunt de pane spirituali. Cajetanus et Lyranus dicunt loqui Psalmum de eo quod fit ut plurimum. Titelmannus optime dicit debere referri illud derelictum etiam ad Semen qucerens panem, ut sit sensus: non vidi justum derelictum, neque semen ejus quaerens panem, derelictum. Vel certe ibi quaerere, non signi¬

ficat quaerere quomodocumque, sed quaerere cum anxietate et labore, ut illi faciunt, qui diu quaerunt, et vix inveniunt. Unde in Hebraeo est verbum in Piel t&pSD quod significat quaerere diligenter.

Argumentum Tertium. Opes moderatae necessariae sunt, vel saltem valde utiles ad vitam beatam et perfectam in hac vita ducendam; namEcclesiastae VII. dicitur; Melior est sapientia cum divitiis, et utilior videntibus solem: sicut enim protegit sapientia, sic protegit et pecunia. Actor. XX. Beatius est dare quam accipere, Et Arist. lib. I. Ethic. cap. 8. dicit opes esse necessarias ad felicitatem.

Respondeo, opes et egestatem habere sua commoda et incommoda, nam opes prosunt, quia materiam praebent liberalitatis, et quia liberant a sollicitudine quaerendi victum, tamen obsunt quatenus adferunt magnam sollicitudinem eas conservandi, et dispensandi: Contra, paupertas prodest, quatenus praebet materiam patientiae, et liberat a sollicitudine conservandi, et distribuendi pecunias; sed obest, quatenus affert sollicitudinem quaerendi victum. Verum omnibus consideratis, videtur esse majus bonum, quod adfert voluntaria paupertas, quam id, quod adferunt divitiae; et minus malum, quod paupertatem comitatur, quam id, quod comitatur divitias, et praesertim iis, qui ex officio evangelizare, et Sacramenta ministrare debent.Etpropterea Dominus Apostolis ejusmodi vitam consuluit, Matth. X. et ipsi etiam Apostoli, Actor. VI. testantur, se non parum impediri a verbo Hei, et oratione, si opes Christianorum dispensare debeant.

Ad illud autem Ecclesiastae respondeo, non voluisse eum dicere, meliorem esse sapientiam cum divitiis, quam sine divitiis, sed meliorem esse sapientiam cum divitiis, quam sine sapientia divitias. Ita Titelmannus, et recte; nam in Hebrseo non habetur melior, sed bona est sapientia cum divitiis: quod non potest dici, quia sit mala sine divitiis, sed quia sine ipsa malas sunt divitiae, et hoc probat, cum ait: Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia. Sed in hoc differunt, quod sapientia vitam tribuit possessori suo, quasi dicat, etsi pecunia protegit in hoc mundo a multis afflictionibus: tamen sola sapientia vitam praebet, et ideo sine sa-

Matth. XIX,

pientia parum aut nihil prosunt divitia?.

Ad illud Actor. XX. dico: cseteris paribus, beatius esse dare omnia sua simul propter Christum, et accipere postea aliquid modicum, quam parum dare, et nihil accipere; et similiter beatius esse accipere temporalia, ut possit expedite, et commode dare spiritualia, quam nihil accipiendo impediri a spiritualibus dandis.

Ad locum Aristotelis respondeo. Primum, loqui eum de humana felicitate, qua? multis rebus indiget; nam felicitas Christiana, nec ipsa in se eget ullis terrenis opibus, cum tota in Dei visione consistat, nec ad eam adipiscendam valde necessariae sunt opes, cum melius humilitate et patientia, quam opibus ad regnum perveniatur aeternum. Deinde addo, loqui Aristotelem de homine politico, qui in civitate vivere, et uxorem ac liberos habere, et Rempublicam una cum aliis gerere velit. Ejusmodi autem hominibus negari non potest, quin opes necessariae sint. Si quis autem velit sibi soli vivere, et contemplationi vacare, huic certe Aristoteles opes necessarias esse minime judicabit, modo is habeat unde vivat sine dispendio contemplationis.,

Argumentum Quartum. Redigere se ad extremam inopiam est vitium; nam virtus consistit in medio, vitia in extremis, sed dare aliquid est medium, nihil dare est extremum. Praeterea confirmatur ex Paulo: II. Cor. VIII: Si voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id, quod non habet. Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex aequalitate.

Respondeo, medium in virtutibus, excepta justitia, non considerari penes ipsas res absolute, sed cum ordine ad rationem, et omnes circumstantias. Yerbi gratia, non est, medium in temperantia, comedere unum panem, et extrema comedere duos, aut nullum; sed medium est tantum panis accipere, quantum ratio dictat tibi hoc tempore convenire; unde quod tibi est medium, alteri erit extremum. Sic ergo dare omnia, extremum est et vitiosum homini patrifamilias, qui ex officio alere debet uxorem, filios, servos etc. At ei, qui statuit mundo renuntiare, et soli orationi et prsedicationi instare, plane medium est omnia dare: et extrema erunt dare aliquid solum, et nihil

dare, et per hoc solvitur confirmatio; nam Paulus alloquitur homines saeculares uxoratos etc.

Dices: dare omnia vel est medium ei, qui vult mundo renuntiare, ante votum; vel solum post votum: si ante votum, ergo peccabit ille, si non det omnia, etiamsi nullum habeat votum paupertatis; nam medio virtutis opponuntur extrema vitiorum: si solum post votum, ergo mendicitas non potest voveri; nam nihil recte vovetur, nisi quod ex se jam est virtutis actus. Respondeo, consilia Evangelica ante votum, non esse actus specialium virtutum, sed esse actus perfectos virtutum communium, ut liberalitatis, castitatis, obedientise. Porro actibus perfectis non opponuntur actus vitiosi, sed actus minus perfecti; et medium actusperfecti, non habet extrema vitiosa, sed extrema minus perfecta, at post votum iidem actus jam sunt actus necessarii specialium virtutum, quibus opponuntur vera vitia specialia.

Argumentum Quintum. Qui se sponte redigit ad mendicitatem, exponit se periculo fame moriendi, tentatque Deum, cum sibi ipsi auferat media ordinaria ad vitam conservandam, nec potest dicere, panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Nam ei responderet Dominus, quid a me petis panem, cum tibi dederim antea, et tu illum abjeceris?

Respondeo, ille diceretur exponere se tali periculo, qui omnia sua daret, quando probabiliter sciret, nihil se postea inventurum: at religiosi certam spem in Deo ponunt sibi nihil defuturum, quandoquidem Christus id promisit, et experientia longa idem testatur. Neque tentant Deum: nam medium ordinarium ad vitam est cibus et potus, sive sit proprius, sive donatus ab alio: ille ergo rejicit media ordinaria, qui non aut vult comedere, aut non vult panem accipere, nisi per miraculum, ut illis accidit, de quibus Cassianus coli. II. cap. 6. Nec prohibetur dicere, panem nostrum etc. Imo. ipsi maxime hoc dicere possunt, quandoquidem sibi nihil retinuerunt, ut Christum sequerentur. Si enim dicat aliquis Rex civi opulento, relinque hic tuas possessiones et veni mecum ad bellum: certe ille jure poterit a Rege petere panem quotidianum.

Argumentum Sextum. Religiosi mendicantes, injuriam faciunt veris pauperibus:

nam Lu ese XIV. dicitur: Cum facis 'prandium, voca pauperes, debiles, claudos, caecos, qui non habent retribuere tibi, et beatus eris. « Hoc loco, inquit Armacanus, Dominus non jubet vocari pauperes quoscumque, sed pauperes debiles, claudos, vel csecos, neque etiam debiles quoscumque, sed debiles pauperes: nam pauperes non debiles, possunt retribuere laborando: debiles non pauperes, possunt retribuere pecunias dando. » Praeterea, ordo charitatis postulat, ut semper detur eleemosyna magis egenti, magis autem egent pauperes debiles, quam fortes, quales sunt religiosi, non igitur licet religiosis eleemosynas petere nisi forte aegrotent.

Respondeo, si argumentum aliquid concluderet, non soli religiosi mendicantes, sed etiam omnes Clerici et Monachi, qui ex possessionibus vivunt, et non sunt debiles, claudi, vel cseci peccarent: nam possessiones donatse monasteriis, et Ecclesiis, quid sunt aliud quam eleemosynae? Ridiculum autem est, non fraudari pauperes a Clericis et Monachis, qui accipiunt in eleemosynam redditus multorum millium aureorum, et fraudari a mendicantibus, qui accipiunt unum panem.

Ad locum ergo Evangelii dico, Dominum velle vocari pauperes, sive sint debiles, sive non: legendum est enim cum distinctione, \mca pauperes, debiles etc. Nam Apostolus Actor. XXIV. dicit, se attulisse eleemosynam pauperibus Christianis, qui erant in Hierusalem, quos certum est non fuisse omnes csecos, vel claudos. Et cum Dominus ait: Voca eos qui non habent retribuere tibi, non intelligit eos, qui nullo modo possunt retribuere, tales enim nulli fere sunt: nam etiam pauperes claudi possunt retribuere

aliquod obsequium, sed intelligit eos, qui non possunt reinvitare ad simile convivium, vel commode aliquid donare, et proinde a quibus nihil sperari solet. Sic enim ait: « Noli, inquit, vocare amicos et vicinos divites, ne forte ipsi te reinvitent, et fiat tibi retributio. » Porro, pauperes omnes, etiam qui validi sunt, et suis laboribus victum quaerunt, tales sunt, ut non possint retribuere: nam cum vix sufficiant sibi, quomodo poterunt convivio divites excipere, aut eis munera largiri?

Ad illam rationem dico, CEeteris paribus dandam esse eleemosynam semper magis indigenti, alioqui magis danda est propinquiori, et meliori, et cui debetur ex justitia etc. Porro, tribus de causis potest fieri, ut sit danda eleemosyna potius religioso minus indigenti, quam non religioso magis indigenti: ex Hieronymo in fine libri contra Vigilantium.

Primo, si is dederit vere omnia sua pauperibus: debetur enim illi victus ex bonis pauperum, non solum ex charitate, sed etiam aliquo modo ex justitia.

Secundo, si laboret pro populo condonando, sacra faciendo etc. nam et huic debetur aliquo modo ex justitia, licet is non petat, nisi ex charitate.

Tertio, ratione perfectionis monasticae: nam danda est semper eleemosyna potius meliori. Quia vero non possumus judicare de internis, danda est potius profitenti majorem sanctitatem, quam profitenti minorem, quando non constat de mala vita religiosi. Excipitur tamen semper extrema necessitas cujuscumque pauperis: illa enim semper praeponitur minori necessitati.

Luc. XIV, 13 — Qui voluerit, de monachatu, quid uberius perlegere aut addiscere, adeat: Consideralions snr les ordres religieux, auctore Cauchy; Defense des ordres religieux, auctore Petro Pradie; De 1’influence des ordres religieux, auct. Clem. Grandeour, sacerdote disecesis Bituricensis; Les moines, leur influence sociale et religieuse, auct. F. Martin; et post opera apologetica, videat, ad notionem historicam: Les Peres du desert d’Orient, auct. Michael. Ang. Marin; Les Peres du ddsert, auct. Ida de Hahn; Histoire des moines d’ Occident, auctore C. de Montalembert; et tandem Histoire gdnerale des ordres religieux, auct. Chavin de Malin, qui particulas hujus Operis in collectione cui titulus: Universite catholique, tantum edidit. Inutile censeo opus P. Helyot hic revocare.

Chapter 32 of 32