Caput XVII. Non fuisse Judaeorum proprium vota facere, sed cum Christianis etiam id esse commune
Refellenda nunc est Petri Martyris sententia, qui in libro de votis et coelibatu contra Smithaeum adversus omnes, tum Catholicos, tum haereticos, omnia omnino vota Christianis interdicit: « Quare, inquit, ut aliae caeremoniae per Christum sublatae sunt, itaetvovendi ratio debet facessere.» Et infra: «Quare votum, licet antiquitus potuerit usui esse, cum ad legis caeremonias pertineret, modo explosum est. »
Haec sententia primo refellitur ex illa praedictione, Isaiae XIX: Colent eum in hostiis et muneribus, et vota vovebunt Domino, et solvent. Haec enim de Christianis praedicta esse, S. Hieronymus, S. Gyrillus, et caeteri omnes in commentario hujus loci appertissime docent.
Respondet; Martyr, haec quidem de Christianis dici, sed per vota et hostias non intelligi vera vota, verasque hostias, sed cultum spiritualem et Christianum. Dicit enim, Isaiam, cum Judaeis loqueretur, per ea, quibus tunc Deus colebatur, explicare voluisse cultum postea futurum; non enim aliter Judaeos intellecturos fuisse, quae dicebantur.
Sed refellitur haec solutio; nam in primis etiamsi non habeamus easdem hostias, neque eadem vota, quae Judaei habuerunt, ta-
men si nulla haberemus, male explicuisset Isaias cultum Christianum per hostias et vota; non enim explicatur aliquid per id, quod nullo modo ei simile est. Longe melius explicuisset per contradictorium, si dixisset: Non colent hostiis, nec vota vovebunt; tunc enim omnes intellexissent cultum quidem futurum, sed non qualis tunc erat. Praeterea expositio ista Petri Martyris non potest probari, nisi assumatur ut certum id, quod est in quaestione. Nam si petas ab eo, cur illa verba: Vota vovebunt, et solvent, exponere velit metaphorice potius, quam proprie, nihil aliud respondebit, nisi quia proprie exponi non possunt, cum apud Christianos nulla essent futura vota. At hoc est, de quo contendimus: An Christiani sint vota facturi, et cum ille neget, nos asseramus, quis non videt verbum Dei nobis favere, cum de Christianis dicat: Vota vovebunt, et solvent.
Secundo, idem probatur ex illa exhortatione Ps. LXXY: Vovete, et reddite Domino Deo vestro etc. tametsi enim Petrus Martyr contendat, haec Judaeis tantum dici, tamen longe aliud docent sancti Patres, ex quibus B. Augustinus hunc locum ita enarrat, non Judaeis, sed Christianis loquens: « Quisque quod potest voveat, et reddat; non sitis pigri ad vovendum; non enim viribus vestris implebitis. »
Tertio, idem probatur ex illis verbis B. Pauli prioris epistolae ad Timotheum cap. V. ubi de viduis quibusdam dicit: Cum luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt, habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt. Quo loco per primam fidem omnes omnino interpretes, tum Graeci, tum Latini, intelligunt votum continentiae. Sanctus Augustinus in Psalm. LXXY: « Quid est, inquit, primam fidem irritam fecerunt? voverunt, et non reddiderunt. » Sed de hoc loco infra fuse disseremus, nunc solum innuisse sufficiat. Omnia quoque testimonia et argumenta, quae proferemus, ad probandum vota monastica esse licita, huc etiam referri possent.
Ultimo, votum non est caeremonia J udaica, nulla igitur causa est cur solis Judaeis, et non etiam Christianis liceat vovere; nam in primis vovendi actus sola mente perfici potest. Tametsi enim ore quoque vovere solemus, tamen etiam sine ulla voce solo cordis motu
votum emitti potest: caeremoniae autem omnes res sunt exteriores et sensibiles, ut notum est; non igitur vota ad caeremonias, sed ad internum cultum pertinent. Deinde, licet vota caeremoniae essent, non continuo Judaicae essent; multae enim sunt caeremoniae omni hominum generi, et omni religioni communes, ut genua flectere ad orandum, manus attollere, coelum aspicere, tundere pectus. Et denique, illae solae dicuntur proprie Judaicae caeremoniae, quae vel a Mose sunt institutae, vel Christum venturum significabant, quamvis ante Mosem coeperint; et proinde Christo adveniente cessaverunt.
Porro vota non caeperunt a Mose; nam Jacob Patriarcha votum vovit, Genes. XXYIII. longe antequam Moses nasceretur; neque vota ad Christum venturum significandum instituta sunt. Quid enim habent cum Christo venturo vota jejuniorum, continentiae, eleemosynarum, etsimilia? NecdemumcumMose cessarunt. Nam licet in Ecclesia Christi post Evangelii plenam promulgationem cessaveritcircumcisio, sacrificia ovium ac bovum, et alia id genus, tamen vota numquam cessarunt, ut patet vel ex uno loco sancti Augustini: siquidem in illud Psalm. LXXY: Vovete, et reddite, sic ait de Christianis sui temporis: « Alius vovet Deo castitatem conjugalem, ut prseter uxorem non noverit aliam. Alii etiam vovent, etsi experti tale conjugium, ultra nihil tale pati, nihil tale concupiscere, aut sustinere, et ipsi voverunt aliquid maj us, quam illi. Alii virginitatem ipsam ab ineunte aetate vovent, ut nihil tale vel experiantur, quale illi experti sunt, et reliquerunt; et isti voverunt plurimum. Alii vovent, domum suam esse hospitalem omnibus sanctis advenientibus, magnum votum vovent. Alius vovet, relinquere omnia sua, distribuendo pauperibus, et ire in communem vitam, in societatem Sanctorum, magnum votum vovit. » Haec ille.
Ac ne forte respondeatur, vovendi caeremoniam esse jure abrogatam, sed non facto, ac non defuisse qui voverint, sed eos fecisse, quod non licebat: considerandum est, non qualescumque homines, sed doctissimos et sanctissimos, ut Augustinum, Basilium, Hieronymum, Bernardum, aliosque permultos vota vovisse, et laudasse, quorum testimonia postea afferentur. Nunc Augustinum
Sufficere posse putavi, praesertim cum id adversarius noster non neget.
Respondet enim Martyr, non esse curandum, quod homines, etiamsi inculpati, et sine controversia Deo grati, fecerint, quia iion illorum vita, sed verbum Dei est regula nostree fidei. Quod quidem accepit Martyr a Luthero, qui in libro de abroganda Missa fusissime docet, non esse cogitandum, quid Sancti fecerint, sed quid facere debuerint secundum regulam verbi Dei.
At quomodo, quaeso, potest fieri, ut inculpati et Deo grati fuerint, qui vota frequentarunt in Christi Ecclesia, si vota ad caeremonias Judaicas pertinent? Certe, si qui hoc tempore, vel circumcisionem, vel Sabbatum, vel sacrificia cruenta publice celebrarent, nullo modo inculpati, et grati Deo esse possent, praesertim si nulla ignorantia laborarent. Si ergo vota similia sunt circumcisioni, et sacrificiis cruentis, ut Martyr affirmat, quomodo inculpati, et grati Deo fuerunt Basibus, Augustinus, Bernardus, et alii doctissimi viri, qui vota fecerunt, et aliis facienda suaserunt?
Deinde non est nostra quaestio, verbum Dei ne, an exempla Sanctorum pro regula fidei et morum habere debeamus, sed utri verbum Dei melius intellexerint: Petrus Martyr, Calvinus, Lutherus, et similes homines, an viri illi, quos sanctissimos, et doctissimos fuisse utrique confitemur: exempla enim Sanctorum non repugnant verbo Dei, sed explicant, aut declarant, ideo et Apostolus dicebat: Imitatores, mei estote. Et Christus, Matth. V. viros sanctos comparat lucerna? positae super candelabrum, quse lucet omnibus, qui in domo sunt. Neque huic veritati repugnat, quod etiam sancti interdum labuntur, ut patet de ebrietate Noe, de adulterio Davidis, de simulatione B. Petri, quam Paulus reprehendit; non enim omnia facta Sanctorum imitanda esse dicimus, sed ea solum, quae neque pugnant aperte cum regula fidei, neque inveniuntur vel a Scriptura, vel ab aliis sanctis viris reprehensa, sed contra potius a piis et doctis passim laudata. Ejusmodi autem esse vota, nemo negare potest, nisi qui vel nihil legerit, vel nihil credat.
Solvuntur objectiones.
Sed audiamus nunc objectiones Petri Martyris, ut videamus, an habuerit aliquam, si non justam, saltem probabilem causam recedendi a communi sententia omnium pene tum Catholicorum, tum haereticorum.
Objectio prima. In Testamento veteri frequens est mentio votorum, in novo ne nominatur quidem votum, nisi cum sermo est de votis Judaicis, ut Actor. XXI. igitur vota ad caeremonias Judaicas pertinent.
Respondeo, nomen voti in Testamento novo non habetur, res tamen habetur, ut ostendimus ex Apostolo, et infra clarius ostendemus. Sed etiamsi non haberetur, sufficerent testimonia veteris Testamenti cum usu et explicatione Ecclesiae. Moralia enim praecepta, vel documenta Scripturae veteris, non minus ad Christianos, quam ad Judaeos pertinent; idcirco enim assidue in Ecclesia leguntur Psalmi, quod pleni sint moralibus documentis.
Et sane, si Martyris argumentum valeret aliquid, concluderet etiam, usuram Christianis non esse prohibitam; nam usura in Psalmis, et Prophetis passim prohibetur, in Testamento novo non legitur prohibita sub nomine usurae, colligitur quidem usurae prohibitio ex illo loco: Mutuum date, nihil inde sperantes, Lucae VI. sed multo obscurius, quam votum colligatur ex illis verbis Pauli, quia primam fidem irritam fecerunt. Nam ista verba omnes Patres de voto intelligunt, illa non omnes intelligunt de usura; nam S. Basilius in Commentario Psalm. XIV. S. Ambrosius in lib. de Tobia cap. fG. S. Hieronymus in Commentar, in Ezechiel. cap. 18. et aliqui recentiores contendunt in illis verbis non prohiberi usuram, sed consilium dari divitibus, ut dent mutuo sine ulla spe sortem ipsam recuperandi.
Si igitur usura jure divino prohibita est Christianis, licet expresse ejusmodi prohibitio non habeatur nisi in veteri Testamento, quanto magis religio vovendi licita erit Christianis, cum et res, et nomen voti in
Testamento veteri, res autem in novo expresse contineatur?
Secunda objectio. Quotquot fidem Christi profitemur, eo ipso toti sumus illi obstricti; quid igitur voto nos rursus ei tradimus? Ridiculus porro haberetur filius, qui tabulis obsignatis atque testibus vellet sese patriae potestati subdere. Idcirco qui vota nuncupant, aut se fateantur non esse Dei, aut intelligant quam vovendo stulte agant, dum, quemadmodum dicitur, actum agunt. Lege cavit Deus, ne Israehtse primogenita ex pecoribus sibi voverent, non alia sane ratione, nisi quod jure sibi debebantur. Propterea cum nos jam Christi membra simus, et Deo omnibus modis obstricti, non minus quam primogenita antiquitus erant, non est permittendum ut voveamus. Hsec ille.
Respondeo dupliciter. Primo, retorquendo argumentum; nam quemadmodum Christiani Deo sunt obstricti ratione creationis, ' et redemptionis, sic etiam Judsei obstricti erant Deo ratione creationis, et liberationis de jEgypto, igitur etiam illi vovere non poterant, ne actum agerent.
Respondet Petrus Martyr, nos quidem vovere non posse, quia non solum Deo obstricti sumus, sed etiam scimus obstrictos nos esse luce jam Evangelii coruscante; illi autem vovere poterant, et debebant, ut admonerentur hac veluti paedagogia perpetuo debito se, ac sua omnia Deo obstricta esse.
At nullo negotio haec solutio refelli potest; nam qui apud Judaeos vovebant, non erant solum imperiti aliqui homines, sed etiam Prophetae sapientissimi, qui melius noverant debitum nostrum cum Deo, quam ulli nostrum sciant. David Propheta sapientissimus: Votum vovit Deo Jacob, Psalm. CXXXI. (i) et Principes ad vovendum hortatus est, lib. I Paralip cap. XXIX. ubi haec addidit, ut os obstrueret Petro Martyri, judicans se et suos non ignorare omnia esse Dei: « Quis, inquit, ego, et quis populus tuus, ut possimus tibi hcec universa promittere? Tua sunt omnia, et quce de manu tua accepimus, dedimus tibi. » Praeterea, si Judsei hoc ignorassent, non potuissent per vota hujus debiti admoneri, sed potius contrarium ex sua vovendi consuetudine colligere potuissent; nam si non possumus vovere Deo, quae ipsius sunt, qui vovet, admonetur se aliquid habere quod non sit Dei. Itaque paedagogiani
valde malam Deus Judaeis tribuisset, si esset vera Martyris sententia. "Voluisset enim eos assuescere faciendis votis, ut admonerentur omnia esse Deo obstricta, et interim contrarium eveniret.
Respondeo secundo ad argumentum directe, nos et omnia nostra Deo esse debita et obstricta in hoc sensu, quod omnia ab illo accepimus, et ejus beneficio retinemus, et proinde potest ille, si' velit, omnia repetere, et nos tenemur quidquid ille jusserit facere. Tamen quia ille multa nobis libera relinquit, in quibus possumus pro arbitrio, hoc aut illud facere, idcirco multa sunt Dei et nostra simul; Dei, quia ejus beneficio illa habemus; nostra, quia possumus pro arbitrio de illis disponere, dummodo non contra Deum. Quocirca quando vovemus, et offerimus aliquid Deo, de rebus ejus damus, et tamen vere damus, quia res illae etiam nostrse erant, et potuissemus non dare. Unde Concilium Arausicanum can. 11: «Nemo, inquit, quidquam Domino recte voverit, nisi ab ipso acceperit, sicut legitur, quae de manu tua accepimus, damus tibi. »
Ad illud exemplum filiifamilias, qui ridiculus esset si tabulis obsignatis se subdere vellet patri, Respondeo: filiumfamilias ridiculum fore si tabulis obsignatis se patri subdere vellet in iis rebus, in quibus necessario parere tenetur, et de quibus imperium patris jam habet; at non fore ridiculum si in iis rebus se subdat, in quibus alioqui sui juris erat. Nec enim parentes possunt omnia quae volunt filiis imperare, et in iis etiam quae possunt, saepe non imperant, sed dant filiis optionem; exempli causa, liberum est filiis uxorem ducere, vel non ducere, nec possunt in ea re a parentibus cogi, si tamen quis patri polliceatur se facturum in eo negotio, quod is imperaverit, tenebitur stare promissis.
potestate, sed ea solum, quae Deus libera nobis reliquit.
Sed instat Petrus Martyr. Nihil est liberum, nihil indifferens in particulari, licet in genere dicantur quaedam dStdfopx, quia nec omnibus, nec omni tempore conveniunt. Nam cum aliquid occurrit expetendum, vel rejiciendum, aut illud repugnat saluti propriae vel aliorum, et necessario rejiciendum est; aut conducit saluti propriae vel aliorum, et necessario expetendum est, si vere Deum et proximum diligimus.
Respondeo, falsum esse membrum hoc postremum; non enim necessario expetendum est, quod conducit saluti propriae vel aliorum, alioqui non diceret Dominus, Deut. XXIII: Si nolueris polliceri, absque peccato eris. Neque Apostolus diceret, I. Cor. VII: Quod vult, faciat; non peccat, si nubat. Qui enim potest sine peccato facere quod voluerit, id est, nubere, aut non nubere; vovere aut non vovere, certe nec necessario cogitur expetere nuptias, aut votum, nec necessario illa rejicere. Illud ergo solum necessario est expetendum, quod necessarium est ad salutem; quod vero utile est, non necessarium, utiliter quoque, non necessario expetitur.
Objectio tertia. Libertas Evangelica, in qua nos Dominus constituit, minuitur per vota; non igitur Christianis licet vovere. Antecedens probatur; nam Christus libera esse voluit genera vitee, quod nec omnibus, nec omni tempore conveniant. Qui autem vovent unum genus vitee, necessarium sibi illud faciunt, ut jam non possint ad aliud transire. Item, Christus nos a lege exonerare constituit, qui autem vovent, se magis ac magis impediunt legibus. Cur, inquit Martyr, non se liberos servant? Si nolunt recte agere, nisi lege adigantur, se magis ad servitutem legis, quam ad regnum gratiae et fidei pertinere declarant.
Respondeo primo, retorquendo argumentum; nam si Christus libera esse voluit genera vitae, cur ipsi se legibus matrimonii adstringunt? Nec minus enim impedit conjugium a coelibatu, quam votum coelibatus a conjugio. Deinde, si Deus liberos nos a legibus esse voluit, et genera vitae libera nobis reliquit, quid est quod paulo ante Martyr dicebat, nihil esse liberum, nihil indifferens, sed omnia omnino aut praecepta,
aut prohibita? Itaque praedicant verbo libertatem Evangelicam, et interim imponunt legem importabilem, et qualem nullus unquam tyrannus imposuit.
Secundo respondeo, libertatem Evangelicam non esse libertatem (ut illi somniant) a lege, sed a peccato, Rom. YI, Liberati a peccato servi facti estis justitice { 2): Item a caeremoniis Judaicis quae erant umbrae futurorum, ac demum a timore, et servitute, non autem ab obligatione legis; qui enim charitate, quae est proprie gratia Testamenti novi, et libertas Evangelica, praeditus est, lege quidem tenetur, sed non est sub lege, quia libenter implet legem. Sed de hac re alibi saepe tractavimus.
Objectio quarta. Qui vovet, injuriam Deo facit; nam in primis repugnat illi, faciens necessaria quae ille voluit esse libera. Deinde arguit Deum vel insipientiae, vel invidiae; nam voto se obligat ad unum genus vitae, ut eo modo perfectior evadat; quasi Deus, qui eum ad illud vitae genus non obligavit, aut non sciverit ei tam bene prospicere, ut ipse sibi prospexit, aut certe inviderit illi istam majorem perfectionem.
Respondeo, nullam fieri Deo injuriam per vota,, quia ipse voluit esse libera genera vitae negative (ut sic loquar) non affirmative, id est, noluit obligare, sed reliquit in arbitrio nostro, ut quisque ad quod vellet se obligaret. Quod itaque ncn obligaverit nos, benignitas ejus fuit; quod vero per vota ipsi nos obligemus ad id, quod illi gratius esse scimus, gratitudo, et pietas est. Et sicut non pugnant benignitas Domini, et gratitudo servi, sic etiam non pugnat quod nobis necessaria faciamus, quae libera Deus nobis reliquit. Neque insipientiae aut invidiae illum arguimus, nam quod facimus, ejus consilio, et admonitione facimus; etsi enim non imperavit nobis majorem illam perfectionem, ad quam per vota tendimus, consuluit tamen, et admonuit, ut ad eam aspiraremus. De qua re paulo post agemus.
Chapter 15 of 32