Skip to the text

Caput XXXVII. Licere conjugatis ex consensu vovere continentiam

De tertio, an liceat conjugatis ex consensu mutuo suscipere vota perpetuae continentiae. Negat hoc disertis verbis Petrus Martyr in commentar. I. Cor. VII. et probat ex verbis Pauli. Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi, et iterum revertimini in idipsum. Ubi Paulus solum ad tempus concedit vacationem ab usu conjugali. Idem docent Magdeburgenses Cent. IV cap. 10, coi. 1304, ubi accusant Malchum Monachum, tamquam matrimonii contemptorem, quia ex consensu perpetuo abstinuit ab uxore, quam duxerat in captivitate sua. Ubi obiter notanda est imperitia, vel nequitia ipsorum. Nam, ut Hieronymus scribit in vita Malchi, cogebatur Malchus a Barbaris ducere in uxorem mulierem quamdam,. quae virum habebat; cum igitur non posset sine peccato adulterii illam accipere, simulavit nuptias, ut mortem evaderet, et illam pro sorore habuit, et tamen Magdeburgenses illum reprehendunt, quod illi mulieri misceri noluerit.

At hic error impudentissimus est; et probo primo ex ipso Pauli loco: nam Paulus postquam ait: Iterum revertimini in idipsum, subdit: Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. Ubi illud: Secundum indulgentiam, non potest referri ad illud: Nolite fraudare invicem. Ibi enim locum habet imperium, non indulgentia; neque ad illud: Nisi ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi. Nam abstinere ad tempus ex consensu propter orationem, non eget indulgentia. Id enim dicimur indulgere quod non libenter concedimus, sed quasi coacti. Paulus autem maxime cupiebat, ut continerent, cum dicat: Cupio omnes esse sicut rneipsum; ergo illud: secundum indulgentiam, refertur ad illud: Iterum revertimini in idipsum.Id enim Paulus non libenter concedit, sed indulget propter incontinentiam illorum; quomodo exponunt Hieronymus lib. I. contra Jovinianum. Augustinus lib. I contra Julianum, cap. 21. Ambrosius, Theodoretus, et alii in hunc locum. Ergo qui perpetuo continent ab uxore ex consensu, rem gratissimam Paulo faciunt; tantum abest, ut ipse id prohibuerit.

Secundo, probatur ex Patribus, Basilius in quaestionibus diffuse explicatis, quoest. 12: « Eos, inquit, qui in conjugio matrimoni, ad, talem vitam accedunt, percunctari oportet, an ex consensu hoc faciant etc. » Epiphanius haeresi 59. et Hieronymus lib. contra Vigilantium dicunt, conjugatos non consuevisse sacris initiari, nisi continentiam perpetuam ab uxore promitterent. Quod idem statuit Concilium Arelatense II, can. 2. Idem quoque S. Hieronymus in epist. 14. ad Celantiam, arguit eam foeminam, quod sine consensu viri continentiam vovisset.

Augustinus in epistola ad Ediciam, quae est 199: « Quod, inquit, Deo pari consensu ambo voveratis, perseveranter usque in finem reddere ambo debuistis, A quo proposito si lapsus est ille, tu saltem contantissime persevera. » Et epist, 45. ad Arment, et Paulinam: « Ambo, inquit, Deo reddite, quod ambo vovistis. » Et infra: « Sit vester consensus oblatio ad supernum altare Creatoris etc. » Et supra: « Nunc vero quia tenetur apud Deum sponsio tua, non te ad magnam justitiam invito, sed a magna iniquitate deterreo. » Idem Augustinus in epist. 32. ad Paulinum, laudat eum, quod cum

Therasia conjuge sua continentise votum susceperit. Ipse etiam S. Paulinus epist. 3. ad Aprum, mirifice eum laudat, quod cum uxore perpetuam continentiam Deo voverat.

Gregorius lib. IX. epistola 39. ad Theotistam patriciam: « Si vero, inquit, utrisque conveniat continentem vitam ducere, hoc quis audeat accusare, quando certum est, quod omnipotens Deus, qui minora concessit, majora non prohibuit? » Theodoretus lib. IV. hist. cap. 13. laudat Pelagium Laodicensem Episcopum, quod prima die nuptiarum, cum ipse juvenis juvenem sponsam accepisset, ei persuaserit, ut simul continentiam voverent. Hilarius Arelatensis in epist. ad Augustinum, quae praeponitur libris de praedestinat: « Sciat, inquit, sanctitas tua, fratrem meum cum matrona sua ex consensu perfectam Deo continentiam devovisse. Unde rogamus sanctitatem tuam, ut orare digneris, quo hoc ipsum in eis Dominus confirmare et custodire dignetur. »

Probatur tertio, exemplis eorum, quos recte fecisse, quod ex consensu continentiam voverint, nullo modo negari potest, cum sancti fuerint, et miraculis claruerint. Primum exemplum estMariae et Joseph. Quod enim veri conjuges fuerint, patet ex Evangelio Matth. I. Joseph fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam. Et: Joseph vir ejus, cum esset justus etc. quod autem ex consensu perpetuo continuerint, certum est. Fuit enim error Helvidii a tota Ecclesia damnatus, quod B. Maria non fuerit semper virgo. Unde B. Augustinus de consensu Evangelistarum, lib. II. cap. I: « Hoc exemplo, inquit. magnifice insinuatur fidelibus conjugatis, etiam servata pari consensu continentia, posse permanere conjugium, non permixto corporis sexu, sed custodito mentis affectu. » Neque hoc exemplum adversarii negare possunt.

Nam Centuriatores Cent. I. lib.I. c. 10. coi. 366. dicunt, Josephum et Mariam ita verum conjugium contraxisse, ut voluerint, statuto tempore, more aliorum conjugqm liberos procreare. Quod etiam docet Martinus Bucerus in c. I. Matth. Petrus Martyr in lib. contra Smitheeum de coelib. et Calvinus in I. cap. Luc. Id autem etsi blasphemum est, cum B. Mariam virginitate animi, quee sola virtus est, spoliare nitatur, tamen in eo nobis deservit, quod hinc habemus non posse negare haereticos, quin veri conjuges fuerint Maria et Joseph. Porro iidem Centuriatores Centur. IV. cap. 5. coi. 405. dicunt errorem Helvidii esse, dicere B. Mariam aliquando cum Josepho viro suo rem habuisse: nec possunt dicere, B. Mariam, invito Josepho continuisse, nec e contrario, cum uterque sanctissimus fuerit.

Secundum exemplum est Ammonis Monachi, qui cum uxore virgine ex consensu semper virgo permansit, teste Palladio in historia Lausiaca, cap. 8. et quod hoc Deo placuerit, ex eo manifeste colligitur, quod ejus animam S. Antonius in coelum ab Angelis deferri cum summa gloria vidit, ut Athanasius refert in vita S. Antonii.

Tertium exemplum est apud Cassianum Collat. XIV. cap. 7. ubi refert, Laicum quemdam, quia cum uxore sua, ex consensu continentiam virginalem colebat, adeo claruisse, ut Daemonem quemdam ferocissimum, quem S. Joannes Abbas expellere ab obsesso' corpore non potuerat, Ipse sola sua praesentia mox expulerit.

Quartum est S. Paulini et Tharasiae uxoris, qui ex consensu votum perpetuae continentiae susceperunt. De quo vide epist. 32. Augustini ad Paulinum.

Quintum est S. Maturiani et Maximae uxoris, de quo vide Victorem lib. I. de persecutione Wandalica.

Sextum est apud Gregorium Turonicum de gloria Confessorum, cap. 32. ubi refert, quod cum ex duobus conjugibus, qui semper ex consensu caste vixerant, altera mortua esset, alter in haec verba prorupit: «Gratias tibi ago, omnipotens Conditor, quod hanc puellam, sicut eam tradidisti impollutam, et ab omni voluptatis contagio puram, ita tibi restituo. Illa vero etiamsi mortua esset, subridens ait: Sile vir Dei, quia non est necesse proloqui nostrum, nemine interrogante, secretum. »

Septimum est S. Eduardi Angliae Regis, de quo Surius tom. I. ex antiquo manuscripto refert, quod cum una cum uxore virgo permansisset, multis miraculis claruit, et post annos centum a morte, inventus est omnino integer, adeo ut ne barba quidem illi, quae prolixa et cana fuerat, decidisset.

Octavum est S. Henricf I Imperatoris, sed secundi Regis, et Kunegundis uxoris ejus, qui similiter ex consensu virgines perman¬

serunt, et miraculis claruerunt, adeo ut vomerem candentem sine laesione calcaverit S. Kunegundis in testimonium virginitatis, de quibus vide Krantzium lib. III, cap. 32. suae Saxoniae.

Nonum est Petri Urseoli Ducis Venetorum, apud Volaterranum lib. IV. qui cum uxore ex consensu caste vivens, miraculis illustris fuit.

Decimum est S. Catharinae Suecae, quae cum viro suo virgo permansit, et miraculis claruit. Volaterranus lib. XXII.

Undecimum Boleslai Pudici Polonorum Regis, de quo sic canit Clemens Janitius Polon.

Conjuge consenuit cum virgine virgo maritus,

Addictus studiis casta Diana tuis.

Duodecimum est Alphonsi II, Regis Castellae, de quo similia refert Volaterranus lib. II. quod nimirum miraculis claruerit, et ab uxore perpetuo se continuerit.

Probatur ultimo ratione. Nam tota causa, cur non liceat viro profiteri continentiam, est, quia non habet potestatem corporis sui: et nemo potest rem alienam donare invito domino. At ista causa cessat, cum ex consensu fit votum.

Adde postremo, quod solum contra objici potest illud Matth. XIX: Quod Deus conjunxit, homo non separet. Sed hoc facile solvitur; nam non solvitur conjugium per votum continentiee. Unde Augustinus lib. I. de serm. Domini, cap. 25: « Beatiora, inquit, sane conjugia judicanda sunt, quae sine filiis procreatis, sive etiam ista terrena prole contempta, continentiam inter se pari consensu servare potuerint; quod neque contra illud praeceptum sit, quo Dominus dimitti conjugem vetat, et illud servatur quod ait Apostolus: Reliquum est, ut qui habent uxores, tamquam non habentes sint. »

Chapter 30 of 32