Caput XXI. De voto obedientice
Jam vero obedientiam religiosam recte voveri Deo, his rationibus probari potest. Primo, grata est Deo obedientia etiam in iis rebus, quas ipse non praecepit. Nam Hieremiae XXXV. laudantur, et remunerantur a Deo filii Jonadab, qui, ut obedirent patri suo, non bibebant vinum, non serebant agros, non habebant domo^, sed habitabant perpetuo in tentoriis: omne autem quod Deo gratum est, voveri illi potest, igitur obedientia, etiam alioqui non debita, Deo voveri potest,
Respondet Petrus Martyr in lib. de votis, nihil indebitum fecisse filios Jonadab. Nam etiamsi Deus non jusserat illis, ut non biberent vinum, nec sererent agros, nec domos inhabitarent, jusserat tamen ut parenti obedirent, ac proinde illi, dum patri obedierunt, id solum fecerunt, quod facere divino praecepto tenebantur.
Sed refellitur haec solutio. Primo, ex testimonio Rabani, qui in commentario hujus loci dicit, filios Jonadab plus fecisse, quam lex divina praeciperet.
Secundo, ex ipso textu Hieremiae; nam Deus eo loco exemplo filiorum Jonadab reprehendit populum suum, quod illi obedierint voci unius hominis, ipse autem voci ipsius Dei obedire noluerit. Firmaverunt, inquit, filii Jonadab, filii Rechab praeceptum patris sui, quod praeceperat eis, populus autem iste non obedivit mihi. Quae Domini ratio plane frigeret, si filii Jonadab divino praecepto obstricti fuissent obedire patri suo in rebus illis, ut non biberent vinum etc. tunc enim nulla esset antithesis inter Deum et creaturam; nam et filii Jonadab obedivissent Deo, et filii Israel non obedivissent Deo.
Tertio, idem colligitur ex laude et remuneratione divina; non enim tantopere Deus laudasset filios Jonadab, nisi aliquid singulare fecissent.
Postremo, idipsum ratio manifesta suadet. Nam etiamsi tenentur filii obedire parentibus, non tamen tenentur obedire in omnibus rebus, postquam ad annos pubertatis pervenerint. Est enim unusquisque sui juris in deligendo statu, et genere vitae, alioqui nihil interesset inter servos, et liberos, si semper, et omnibus in rebus filii in patris potestate essent.
Quod vero B. Paulus ait Coloss. III: Filii obedite parentibus per omnia. Vel ita intelligi debet, ut illud (J Per omnia) significet per omnia ad quae se extendit patria potestas, ut recte docet S. Thomasin 2. 2. quaest. CIV, art. 5. quemadmodum si quis diceret, oportere milites obedire Imperatori per omnia, exponendum esset per omnia, quae ad militiam pertinent. Vel certe tenentur filii per omnia parentibus obedire, sed dum parvuli sunt; nam ut dicitur ad Galat. IV: Quanto tempore haeres parvulus est, nihil differt a servo; et Dominus ipse parentibus subditus erat cum puer esset, ut legimus, Luc. II.
Secunda ratio ex Testamento novo sumi potest. Nam, ut supra diximus in disputatione de consiliis, consilium perfectionis est sequi
Dominum perfecte abnegando seipsum, ut colligitur ex illo Matth. XVI: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me; nam etsi in praeparatione animi abnegare seipsum praeceptum sit, cum ibidem Dominus addat, qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: tamen extra articulum necessitatis abnegare seipsum perfecte, et omnibus in rebus subjiciendo judicium, et voluntatem suam alterius judicio, et voluntati, non est praeceptum, sed consilium. Ideo enim Matth. XIX dicitur: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia etc. et veni, sequere me.
Porro, perfecta sequela Domini, quae in abnegatione sui ipsius, id est, in perfecta obedientia consistit, pecessario includit votum, quo quis ita seipsum abneget, ut non possit retrocedere; non enim perfecta est abnegatio sui, obedire alteri ad tempus, et paulo post non obedire. Quocirca Dominus ibidem addidit: Et tollat Crucem suam: siquidem ut eleganter monet Joannes Cassianus, lib. IV de institutis coenobiorum, c. 35. verus, ac perfectus Monachus similis crucifixo esse debet; qui enim cruci affixus est, non solum non ambulat quo vult, nec facit, quod vult; sed nec potest ambulare, aut operari, nisi ab alio moveatur.
Tertia ratio; recte faciunt homines, qui cupientes vitam communem agere, communi consensu eligunt sibi aliquem in praepositum. Id enim et recta ratio suadet, et Scriptura etiam monet, Proverb. III cum dicit: Ne innitaris prudentiae tuae. Rursus, praeposito constituto, bonum est, et Deo gratum, ut illi obediatur, cum scriptum sit: Qui vos audit, me audit, Luc. X. Et: Obedite prmpositis vestris, Hebr. XIII. At omne quod Deo placere constat testimonio ipsius, recte voveri potest, ut adversarii concedant: poterit igitur obedientia exhibenda praeposito, a nobis ipsis electo, et cui alioqui obedire non teneremur, recte voveri.
Quarta ratio ex usu antiquae Ecclesiae. Certum est apud veteres sanctos obedientiam monasticam in usu fuisse. Nam S. Basilius in constitut. monasticis, c. 22: « Nunc, inquit, rursus sermonem de obedientia exerceamus, ostendentes quantam obedientiam ab exercitationibus erga praefectum exacta doctrinae ratio exigat etc. » Et toto capite de
obedientia disserit, ac docet, debere Monachum praeposito parere, et non discutere quid sit quod praecipitur, modo non sit manifeste peccatum, ac breviter talem se exhibere praeposito, quales sunt oves ad pastorem, et instrumenta ad opificem comparata. Nec illud omittit, necessarium esse Monachis, perfecte obedire praepositis, et alioqui a salute aeterna eos excidere, idem docet Cassianus, lib. IY de institutis coenobiorum, c. 23. et sequentibus.
S. Hieronymus in epist. ad Eustochium de custodia virginitatis, describens instituta Monachorum: « Prima, inquit, apud eos confoederatio est, obedire majoribus. » Et in epist. ad Rusticum Monachum: « Per haec omnia, inquit, ad illud tendit oratio, ut doceam te non tuo arbitrio dimittendum, sed vivere debere in monasterio sub unius disciplina patris, consortioque multorum. » Et infra: «Non facias quod vis, comedas quod juberis, vestiare quod acceperis. » Et infra:
« Praepositum monasterii timeas ut Dominum, diligas ut parentem, credas tibi salutare quidquid ille praeceperit, nec de majorum sententia judices, cujus officii est obedire, et implere quae jussa sunt. »
Sulpitius in Dialogo primo de virtutibus sancti Martini, de Monachis disserens «Praecipua, inquit, ibi virtus, et prima, est obedientia; neque aliter adveniens ad monasterium Abbatis suscipitur, quam qui tentatus prius fuerit, et probatus, nullum unquam recusaturus, quamlibet arduum ac difficile, indignumque toleratu Abbatis imperium. »
S. Augustinus lib, I de moribus Ecclesiae, cap. 31: « Hi vero Patres, inquit, nulla superbia consulunt iis, quos filios vocant, magna sua in jubendo auctoritate, magna illorum in obtemperando voluntate. » Haec ille. Ejusmodi autem testimonia plurima afferre possemus, si opus esset.
Respondebunt fortasse, obedientiam quidem in usu fuisse apud veteres Monachos, sed votum obedientiae non item. At Joannes Cassianus 1. IY de institutis renuntiantium, cap. 33. voti et professionis nominatim meminit, ubi disserit de observatione monasticarum institutionum, quarum primaria de obedientia erat, verba ejus capite superiore citavimus.
Item S. Gregorius homil. 20. in Ezechielem: « Cum. inquit, quis suum aliquid Deo vovet, et aliquid non vovet, sacrificium est, cum vero omne quod habet, omne quod vi¬
vit, omne quod sapit, omnipotenti Deo voverit, holocaustum est. » Haec ille. Ubi de votis monasticis loquitur, quibus homo, nihil sibi retinet, ac ne judicium quidem, quod Deo non offerat.
Denique S. Augustinus in Psalm. LXXV: « Nemo, inquit, positus in monasterio frater dicat, recedo de monasterio; neque enim soli qui sunt in monasterio perventuri sunt ad regnum coelorum, et illi qui ibi non sunt ad Deum non pertinent. Respondetur ei, sed illi non voverunt, tu vovisti. » EtinPsal. XCIX: Dum non perseveraverit implere quod vovit, fit desertor tam sancti propositi, et reus voti non redditi. »
Accedant postremo miracula, quae Deus ad confirmandum obedientiam monasticam non raro ostendit. Scribit Sulpitius in primo Dialogo de virtutibus sancti Martini duo miracula his verbis: « Duo vobis referam incredibilis obedientiae admodum magna miracula, licet suppetant plura recolenti, sed ad excitandam virtutum aemulationem, cui pauca non sufficiunt, multa non proderunt. Ergo cum quidam saeculi actibus abdicatis, monasterium magnae dispositionis ingressurus, caepisset rogare, Abbas ei caepit multa proponere, graves esse istius disciplinae labores, sua vero dura imperia, quae nullus facile valeret implere patientia. Aliud potius monasterium, ubi facilioribus legibus viveretur, expeteret; non tentaret aggredi quod implere non posset. Ille vero nihil his terroribus permoveri, sed magis ita omnem obedientiam polliceri, ut si eum Abbas in ignem ire praeciperet, non recusaret intrare. Quam illius professionem ubi magister accepit, non cunctatur probare profitentem. Casu clibanus prope ardebat, qui multo igne succensus coquendis panibus parabatur. Exundabat abruptis flamma fornacibus, et intra camini illius concava totis habenis regnabat incendium. Hoc igitur advenam illum jubet magister intrare, nec distulit parere praecepto, medias flammas nihil cunctatus ingreditur, quae mox tam audaci fide victae, velut illis quondam Hebraeis pueris cessere venienti; superata natura est, fugit incendium, et qui putabatur arsurus, velut frigido rore perfusus seipse miratus est. Sed quid mirum, si tuum Christe tyronem ignis ille non attigit, ut nec Abbatem pigeret dura mandasse, nec discipulum poeniteret imperio paruisse? Qui eo die quo advenerat dum tentaretur, infirmus, perfectus inventus est, merito fcelix, merito gloriosus, probatus obedientia, glorificatus est passione. »
« In eodem autem monasterio factum id, quod dicturus sum, recenti memoria ferebatur. Quidam itidem ad eumdem Abbatem recipiendus advenerat, cum prima ei lex obedientiae poneretur, ac pefpetem polliceretur ad omnia vel extrema patientiam. Casu Abbas storacinam virgam jampridem aridam manu gerebat, hanc solo fixit, atque illi advenae id operis imponit, uttamdiu virgulae aquam irriguam ministraret, donec, quod contra omnem naturam erat, lignum aridum in solo arente viviseeret. Subjectus advena durae legis imperio aquam propriis humeris quotidie convehebat, quae a Nilo flumine per duo fere millia petebatur, jamque emenso anni spatio labor non cessabat operantis, et de fructu operis spes esse non poterat, tamen obedientiae virtus in labore durabat. Sequens quoque annus vanum laborem jam affecti fratris eludit. Tertio demum succedentium temporum labente curriculo, cum neque noctu, neque interdiu aquarius ille cessaret operator, virga floruit. Ego ipsam ex illa virgula arbusculam, quae hodie quoque intra atrium monasterii est ramis virentibus, vidi, quae quasi in testimonium manens, quantum obedientia meruit, et quantum fides possit, ostendit. » Haec ille.
Alia non dissimilia narrat S. Gregorius lib. II. Dialogorum, cap. 7. de S. Mauro, qui ad Abbatis imperium super aquas ambulavit: et Joannes Cassianus lib. IV. de institutis renuntiantium, cap. 23. de Abbate Joanne, qui propter obedientiae virtutem ad prophetiae gratiam sublimatus, sic universo claruit orbi, ut etiam regibus mundi hujus merito sUo redderetur illustris.
Sed occurrunt solvendae objectiones. Prima Lutheri est in lib. de votis monasticis, ubi hoc modo ratiocinatur. Scriptura jubet, ut omnibus hominibus obediamus, Philip. II: Superiores invicem arbitrantes. Et I. Petri II: Subjecti estote omni humanes creaturce propter Deum. Igitur obligare se ad obediendum uni soli praeposito, contra Scripturam est; idem enim est ac si quis ita voveret; Deus, voveo tibi nolle me secundum Evangelium tuum omnibus subjici, sed tantum uni majori.
Respondeo, Apostolum Paulum eo loco
non velle ut omnes habeamus tamquam principes, quibus parere teneamur, sed ut omnes judicemus nobis esse superiores, id est, meliores, et sanctiores; commendat enim humilitatem, ut ipsa verba ejus indicant: Per humilitatem invicem superiores atbitrantes. Adde, quod si vellet Apostolus, ut omnibus obediremus, rem plane impossibilem vellet; si enim omnes omnibus obedire debent, nulli erunt qui jubeant, et nulli qui obediant. Porro S. Petrus per omnem humanam creaturam, intelligit omnem hominem pote&tale imperandi praeditum. Sic enim explicat ipse se: Sive, inquit, regi tanquam prcecellenti, sive ducibus tamquam ab eo missis.
Secunda objectio est ejusdem Lutheri in eodem loco. Praepositus monasterii liber est ab obedientia, quam voverat sine alia dispensatione, igitur signum est, votum illud non obligare coram Deo. Respondeo, in eo, qui eligitur in praepositum, remanere obligationem voti, licet per accidens cesset exercitium illius voti, quia deest materia: cujus signum est, quia si is qui nunc est praepositus privetur officio, iterum tenebitur adobedientiam, etiamsi novum aliquod votum non faciat. Yide S. Thomam in 2. 2. quoest. LXXXYIII. art. 11. et quaest. CLXXXYI. art. 5.
Tertia est Petri Martyris in comment. ad cap. YII. prioris ad Gorin. Yetat B. Paulus, ne Christiani servos se faciant, cum ait: Pretio empti estis, nolite fieri servi hominum, Non igitur licet votum obedientiae facere. Quid enim hoc est aliud, quam sponte sua se in servitutem Abbatibus tradere?
At facilis responsio est; non enim B. Paulus prohibet servitutem, quae hominibus exhibetur, sed id prohibet,' ne hominibus propter ipsos homines potissimum, sed propter Deum serviatur, id quod exposuit clarius ad Goloss. III. ubi sic ait: Servi obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis timentes Dominum. Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus, scientes quod a Domino recipietis retributionem hcereditatis. Domino Christo servite. Quocirca S. Paulinus etsi non ignorabat Apostolum dixisse: Nolite fieri servi hominum; tamen seipsum vendidit, ut filium viduae redimeret, quod S. Gregorius cum laude ejus refert, lib. III. Dialogorum, cap. i.
Sed inquit Petrus Martyr, S. Paulinus ex charitate erga proximum seipsum vendidit, quod autem ex charitate fit, recte fit. Quasi vero perfecti Monachi ex cupiditate, et non ex charitate erga Deum, se Abbatibus, aliisque Praepositis sponte subjiciant. Sed de obedientia hactenus.
Asseritur votum continentive ex illis verbis Lucce primo: Quomodo fiet istud? etc.
Venio tandem ad votum continentiae; quod primum Scripturae testimoniis, deinde Conciliorum, et Ecclesiae totius consensu; tertio Pontificum, et Imperatorum decretis ac legibus; quano Patrum Graecorum, et Latinorum traditione; postremo naturali etiam ratione confirmare pro viribus nitar.
Primum igitur testimonium sit illud Luc. i. Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco (i)? Quibus verbis Virgo sanctissima significat impedimentum se habere, quo minus filium concipere et parere posset: impedimentum autem illud non aliud esse potuit, quam votum continentiae jam emissum. Illa enim verba: Virum non cognosco, non significant jam actu non cognosco, sed non licet mihi cognoscere, alioqui ineptissima interrogatio fuisset, cum posset statim responderi, etsi nunc virum non cognoscis, tamen paulo post cognosces. Itaque sicut dicimus in Quadragesima. Ego non vescor carnibus, id est, non licet mihi hoc tempore carnibus vesci; sic B. Virgo dixit: Virum non cognosco, id est, prohibeor virum cognoscere. Cur autem prohiberetur, nulla ratio potest reddi, nisi votum; nam et virum habebat, et juvenis erat; nec est credibile sterilem, aut impotentem fuisse, vel certe id ipsa nondum scire poterat cum ad virum nondum pervenisset. Nec denique prohibebatur virum cognocere lege aliqua communi, ut notum est, igitur lege particulari, id est, voto.
Idem confirmatur ex Patribus S. Grego-
rius Nyssenus in oratione de nativitate Domini: « Nam, inquit, si nuptiarum causa assumpta erat a Josepho, quomodo Angelum de partu praedicentem, quasi re nova atque insolita obstupefacta, adversata esset? cum prorsus speraret se quoque ipsam aliquando juxta legem naturae matrem esse futuram? Sed quoniam Deo dicatam, et consecratam carnem, veluti sanctum quoddam donarium, intactam servari oportebat, propterea etiamsi Angelus sis, inquit, ac de coelo veneris, etiamsi supra hominem sit id quod apparet, attamen ut virum cognoscam, fieri non potest. Qui mater ero absque viro? Josephum enim sponsum quidem novi, virum autem non cognosco. »
S. Augustinus lib. de sancta virginitate, cap. 4: « Ipsa quoque, inquit, virginitas ejus gratior, etacceptior, quia non eam conceptus Christus viro violaturo, quam conservaret, ipse praeripuit, sed priusquam conciperetur, jam Deo dicatam, de qua nasceretur, elegit. Hoc indicant verba, quae sibi foetum annuntianti Angelo Maria reddidit. Quomodo, inquit, fiet istud, quoniam virum non cognosco? Quod profecto non diceret, nisi Deo virginem se ante vovisset. Sed quia hoc Israelitarum mores adhuc recusabant, desponsata est viro justo, non violenter ablaturo, sed potius contra violentos custodituro, quod illa jam voverat. »
Beda in cap. I Lucae: « Propositum, inquit, suoe^mentis reverenter exposuit, vitam videlicet virginalem se ducere decrevisse. Quae, quia prima fceminarum tantae se virtuti mancipare curavit, jure singulari prae ceeteris foeminis beatitate meruit excellere.»
S. Anselmus lib. de excellentia virginis, cap. 4: « Virgo, inquit, et tenera, et delicata, regali stirpe progenita, et speciosissima, totam intentionem suam, totum amorem suum, totum studium suum ad hoc intendit, ut corpus, et animam suam Deo virginitate perpetua consecraret. »
Rupertus lib. III. in Cantica: « Votum, inquit, egregium prima Deo vovisti, votum virginitatis. »
Denique S. Bernardus serm. 4. super Missus est: « Non dubitat, inquit, de facto, sed modum requirit, et ordinem: nec enim queerit, an fiet istud, sed quomodo; quasi dicat, cum sciat Dominus meus testis conscientiae meae, votum esse ancillae suae non cognoscere virum, qua lege, quo ordine placebit ei, ut fiat istud? si oportuerit me frangere votum ut pariam filium, et gaudeo.de filio, et doleo de voto. » Et in serm. Signum magnum: « In libertate spiritus legis Mosaicse decreta transcendens, illibatam Deo corporis simul et Spiritus sanctimoniam vovit. Probat enim propositi inviolabile fundamentum, quod tam constanter promittenti filium Angelo respondit, quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? » Accedat consensus Theologorum apud Magistrum in IY. lib. sententiarum, dist. 30.
Sed videamus quid ad haec adversarii respondeant. Joannes Calvinus in commentario hujus loci apud Marloratum, tria dicit reprehensione digna. Primo, accusat Beatissimam Virginem, quod maligne restrinxerit Dei potentiam: « Videtur, inquit, sancta Virgo non minus maligne restringere Dei potentiam, quam prius Zacharias: quod enim praeter communem naturae ordinem est, impossibile esse colligit. Sic enim ratiocinatur: virum non cognosco, qui credam igitur futurum quod nuntias? Nec vero magnopere laborandum est, ut eam purgemus ab omni vitio. » Haec ille.
Cujus sane verba satis indicant impietatem ejus, et quam nihil ei commune sit cum sanctis Patribus. Nam S. Ambrosius, S. Bernardus, Beda venerabilis, et alii in hunc locum disertis verbis monent, illud: Quomodo fiet istudl non fuisse dubitantis, sed quaerentis, ac discere cupientis modum quo res illa futura erat, quae cum ipsius voto pugnare videbatur. Deinde, quomodo credibile est eam maligne restringere voluisse Dei potentiam, quae erat gratia plena, et cum qua Dominus ipse singulari modo semper aderat, ut Angelus paulo ante dixerat. Denique si non minus maligne S. Virgo potentiam Dei restrinxit, quam ante Zacharias ab Angelo ob incredulitatem, et verbis castigatus, et amissae loquela supplicio punitus fuit. Beatissima Virgo ne minimo quidem verbulo reprehensa. At si idem utriusque peccatum, cur non et poena eadem fuit?
Secundo, Calvinus accusat Patres, qui votum virginitatis ex his verbis colligunt: « Quod autem, inquit, ex hoc loco occasionem quidam sumpserunt, ut dicerent virginem habuisse votum perpetuae virginitatis, quod alioqui supervacanea fuisset ista responsio, nimis infirmum est, imo absurdum, ac ridiculum. Existimabimus ne Virginem
passam fuisse marito se collocari, ut eum luderet? Fuisset profecto perfidia, gravi reprehensione digna, si sanctum conjugii foedus non sine Dei ludibrio sprevisset. »
Hic etiam desideramus Calvini modestiam. Quale enim est, ut absurdum et ridiculum dicat, quod asseritur a Nysseno, Augustino, Beda, Bernardo, Anselmo, Ruperto, et ab omni schola Theologorum? Porro argumentum ejus duobus modis solvitur. Primum negando consequentiam, quidquid sit de antecedente: nam etiamsi daremus B. Virginem cum Josepho conjugium contraxisse animo consummandi matrimonium, ut Calvinus annotatione in cap. I. Lucae, Beza ibidem, Bucerus in cap. I. Matthaei, Martyr in libro de coelibatu et votis monasticis, et Centuriatores, Centur. I, lib. I, cap. 10. falso docent, adhuc tamen non sequeretur, eam, cum dixit: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? non habuisse votum virginitatis; potuit enim hoc votum emisisse post conjugii celebrationem, et tamen ante Angelicam salutationem, utS.Thomas docet, III. parte quaest. XXVIII. art. 4. ita ut primum nuptiae celebratae sint, deinde antequam ad matrimonii consummationem veniretur, B. Virgo votum virginitatis emiserit, ipso S. Josepho consentiente, et, ut pie creditur, etiam simul vovente.
Addo tamen secundo, B. Virginem numquam habuisse explicatum animum consummandi matrimonium, ac proinde falsum esse etiam antecedens argumenti adversariorum: nam alioqui non esset Virgo animo, sed solum carne. Nec tamen impeditum fuit verum matrimonium ex perpetua voluntate continendi, nec lusit virum suum, neque conjugium perfide S. Virgo sprevit, ut blasphemat Calvinus; nam cum matrimonium iniit, dedit viro absolutam potestatem in corpus suum, ita ut vere licuerit S. Josepho, si voluisset, cum B. Virgine matrimonium consummare, id enim requiritur, et sufficit ad essentiam veri conjugii; tamen quia sciebat ipsa, divina revelatione edocta, numquam S. Josephum id expetiturum, idcirco poterat habere, et habebat explicitam voluntatem semper continendi, in qua voluntate proprie virginitas consistit. Et quamvis S. Thomas non admittat votum absolutum virginitatis in B. Virgine ante desponsationem, Scotus tamen admittit in IV. distinet. 30. quaest. 2. et ante Scotum Albertus Magnus in libro de laudibus Virginis, et ante
Albertum Sancti Patres, 'Gregorius Nyssenus, et Augustinus locis notatis disertis verbis docent, B. Virginem vovisse ante desponsationem; neque video cur id votum pugnet cum veri conjugii celebratione, posita revelatione, quam omnes Theologi ponunt, qua Beatae Virgini revelatum fuit, numquam S. Josephum debitum conjugale expetiturum.
At, inquiunt quidam, non potest, qui per votum se Deo tradidit, per nuptias se alteri tradere. Unde et Apostolus I. Timoth. V. dicit eas, quae post votum nubere volebant, damnationem habere: Quia primam fidem nritam fecerunt. Respondeo, eum, qui vovit continentiam, non posse jam se alteri tradere cum periculo violandi voti; nam de hujusmodi personis Apostolus loquitur, et ratio ipsa hoc docet. At si adsit certitudo infallibilis voti numquam violandi, non repugnat, ut qui est unius se tradat etiam alteri in diverso genere nuptiarum, alioqui non possent conjuges ex communi consensu vovere continentiam, quod tamen admittunt omnes Theologi; nam ejusmodi conjuges se tradunt Deo per votum, et tamen sunt invicem obligati per matrimonium.
Tertio, Calvinus respondet nostro et Patrum argumento, quo probamus, Virginem vovisse virginitatem, quia alioqui inepte respondisset Angelo: « Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Solvendum, » inquit, « est objectum, quod Virgo in futurum tempus respiciat, ideoque significet, nullam sibi fore cohabitationem cum viro. Hsec vero conjectura et probabilis est, et simplex, quod rei magnitudo, vel potius majestas virginem perculerit, ut sensus omnes admiratione ligatos haberet ac constrictos; cum audit nasciturum esse Dei filium, aliquid non vulgare concipit; atque hsec ratio est cur coitum virilem excludat. Hinc attonita exclamatj: Quomodo fiet istud?» Hsec ille. Ad quem modum exponit etiam Theodorus Beza.
Sed primum, si sola conjectura Calvinus nititur, cur deserit Patrum Theologorum omnium auctoritatem? An tutum sit ob conjecturam unam repugnare omnibus Patribus; ipse viderit. Deinde improbabilis et longe petita illa conjectura est. Tunc enim Virgo non dixisset, quoniam virum non cognosco, sed, quoniam virum non cognoscam. At
inquies: Virgo credidit Angelo annuntianti nativitatem Messise, et sciebat ex vaticinio Isaise VII, Matrem Messise Virginem futuram: cur ergo dixit, quoniam virum non cognosco? Respondeo, fortasse Virgini, non venisse in mentem statim Isaise vaticinium, et ideo virginitati suse timuisse, licet alioqui non ignoraret Matrem Messise Virginem futuram; et hsec videtur sententia S. Bernardi, qui inducit Virginem dicentem: Si oportuerit me frangere votum, ut filium pariam, et gaudeo de Filio, et doleo de voto; et S. Athanasii in serm. de Deipara, qui ait: Hic hsesitat Virgo ad naturam respiciens, et de Josepho cogitans. Dico secundo cum B. Ambrosio in hunc locum, Beatam Mariam optime scivisse Matrem Messise Virginem parituram, et hoc illi tunc in mentem venisse, et ideo non qusesivisse an esset Virgo paritura, sed quo modo, et ordine id futurum esset; quasi diceret: Quoniam ex voto, et firmo proposito virum non cognosco, certe si paritura sum, Virgo paritura sum; at quomodo res tam insolita fiet? et quadrat Angeli responsio, dicentis: Spiritus Sanctus superveniet in te etc. id est, modus hic erit, ut Spiritus Sanctus in te superveniat, et ejus opera, non viri alicujus opera, et concipias, et parias.
Sed jam Calvino dimisso Petrum Martyrem audiamus. Is in lib. de coelibatu et votis, tria quaedam affert ad hunc locum Evangelii explicandum. Primo dicit, non cohaerere matrimonium virginis cum voto virginitatis. Sed hoc jam solutum est.
Secundo dicit non posse colligi votum ex illis verbis: Quoniam virum non cognosco, nisi more Anaxagorae quodlibet faciamus ex quolibet, et probat ex aliis similibus locutionibus; nam Exod. VI, Moses dixit: Quomodo audiet me Pharao, cum sim labiis incircumcisus? Et tamen non inde recte colligeremus, Mosem vovisse labiorum incircumcisionem. Et Nicodemus dixit, Joan. III: Quomodo potest homo nasci cum sit senec? Et tamen quis inde colligat Nicodemum vovisse senectutem?
Sed haec nimis frigida sunt; nam incircumcisio labiorum, et senectus, non pendent ex libero arbitrio, et ideo impedimentum afferunt, sive ad loquendum, sive ad nascendum, quod non potest tolli ab homine. ^Quocirca prudenter dixit Moses? Quomodo
audiet me Pharao, cum sim labiis incircumcisus? Et Nicodemus: Quomodo potest homo nasci cum sit senex? etiamsi nec ille voverit incircumcisionem labiorum, nec iste senectutem: quia sine tali voto impedimentum habebant, ille ad loquendum, et iste ad nascendum, quod per se removere non poterant. At virum cognoscere, mulieri conjugatae in arbitrio positum est; idcirco inepte respondit Sancta Maria: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco, si nulla lege prohibebatur virum cognoscere: constat autem, eam non fuisse prohibitam lege communi; sequitur igitur, ut prohibita fuerit lege privata, id est, voto.
Tertio, conatur solvere hoc nostrum argumentum, atque ait, Beatam Yirginem etiamsi votum non fecerit, tamen prudenter interrogasse: « Prudens,» inquit, « sane Virginis nostrae interrogatio, quia si conceptus et partus, qui ei praedicebatur, ordinaria usitataque ratione futurus esset, dixit hoc obstare, quod viro nondum admisceretur; si vero extra ordinem, ac supra naturam, de modo cupit edoceri. » Haec ille.
Sed frustra laborat; nam si naturali et ordinaria via conceptus futurus erat, non prudenter, sed stultissime dixisset hoc obstare, quod nondum viro admisceretur. Nam non promittebatur ei conceptus praesens, aut praeteritus, sed futurus: Ecce, inquit, concipies, et partes. Ad futurum autem conceptum non requirebatur, ut virum cognosceret, aut cognovisset, sed ut cognoscere posset, ac vellet in futurum; quare nulla omnino sponsa, nisi forte amens, a praedicente aliquo conceptum quaereret: Quomodo fiet istud, cum virum nondum cognoverim; responderetur enim ei, si nondum cognovisti, postea cognosces. Si autem supra naturam conceptus Virginis futurus erat, verum est quod de modo cupit edoceri, sed ideo id cupit, quia certa erat se Virginem parituram, quia virum non cognoscere voverat.
Chapter 18 of 32