Caput VIII. Ponuntur varice sententice de Consiliis
Quantum ad secundum, quatuor sunt de hac re sententiae, tres falsae, una vera. Quidam enim volunt ea, quae nos vocamus consilia, ut voluntariam paupertatem, et continentiam, non esse consilia, sed praecepta. Alii, non esse consilia necpraecepta, sed res indifferentes. Alii, non esse consilia nec praecepta, sed mala et prohibita. Alii denique, esse consilia.
Prima opinio est vetustissima eorum, qui se Apostolicos dicebant, qui, teste Epiphanio haeresi 61. et Augustino haeresi 40. affirmabant, non posse salvari eos, qui non viverent in coelibatu, et paupertate, more Apostolorum. Idem, ex parte, docuerunt Encratitae, auctore Tatiano, S. Justini discipulo, qui docebant omnes Christianos debere a nuptiis abstinere, et.coelibes vivere, ut Irenaeus testatur lib. I, cap. 30. Item Pelagiani, qui teste Augustino, epist. 89 et 106. negabant spem salutis iis, qui non renuntiarent actu omnibus quae possidebant. Quod idem aut sensit, aut sentire se simulavit Julianos Apostata; nam, teste Nazianzeno orat. 1. in Julianum, lege lata decrevit, ne Christiani ultase ratione defenderent, etiamsi spoliarentur, vel occiderentur injuste, et rationem legis reddens, dicebat: velle se Christianos cogere, ut Evangelium observarent, quo praeceptum esset, ut Christiani nihil possiderent, et percutienti unam maxillam, alteram praeberent.
Secundo opinio fuit Joviniani, Vigilantii, Lampetianorum.Jovinianus enim docuit, nullum esse consilium, neque praeceptum continentiae, cum ejusdem meriti sintvirgines et conjugatae, utHieronymus 1. 1 in Jovinianum, et Augustinus haeresi 82. festes sunt. Vigilantius idem asseruit de paupertate; nam, ut Hieronymus refert in libro contra Vigilantium, asserebat ille melius esse opes suas possidere; et ex iis Eleemosynas facere, quam omnia simul dimittere. Lampetiani idem senserunt de obedientia; nam, ut scribit Damascenus haeresi 98. volebant Lampetiani, Monachos in coenobiis liberos esse debere, nec pendere ex praepositi alicujus arbitrio.
Tertia opinio est Joannis Wiclefi, et Lutheranorura, qui primi coeperunt religiones ut malas, vituperare. Joannes Wiclef artic. 21. in Concilio Constantiensi, sess. VIII. dicit, eos qui ingrediuntur religiones eo ipso reddi ineptos ad servanda mandata Dei, ex quo sequitur, continentiam, obedientiam, et paupertatem religiosam non consuli a Deo, sed prohiberi. Lutherus in epithalamio, et libro de votis monasticis. Philippus in locis communibus, cap. de discrimine praecepti et consilii, et in Apologia Confessionis Augustanae, articul. 27. Petrus Martyr in libro de coelibatu, et votis monasticis. Calvinus lib. IV Institut. cap. 13. Brentius in Confessione Wirtembergica, capite devotis monasticis, et alii haeretici in genere docent, nullum esse consilium Evangelicum. Quamvis enim Lutherus in assertione art. 30. admiserit unum consilium, id est, virginitatem, tamen revocavit postea sententiam in epithalamio.
In particulari tria dicunt. Primo, vitam pauperem et ccelibem ducere sub obedientia Praelati, esse meram impietatem et superstitionem, si id fiat ad colendum Deum, id est, si quis putet haec placere Deo; et esse per se meritoria. Secundo dicunt, voluntariam paupertatem, et obedientiam exhibitam ei, cui alioqui non debetur, si non assumatur ad colendum Deum, non esse quidem impiam, tamen esse stultam, et inanem, et proinde malam. Satis enim esse, ferre pauperiem, quam necessitas adfert, et obedire parentibus et magistratibus. Tertio dicunt, continentiam, si non assumatur cum opinione cultus, sed ut instrumentum ad expeditius obeunda munera Evangelii, esse bonam et laudabilem, et sic laudari ab Apostolo, 1. Corinth. VII. tamen non esse possibilem, nisi illis, qui sciunt, se habere peculiare Dei donum, quod tam ratum esse volunt, ut Lutherus in epithalamio dicat, neminem posse continere, nisi divino miraculo. Et ubi est unus continens, ibi esse plus quam centum millia, quibus matrimonium necessarium sit.
Quarta sententia est Catholicorum omnium, multa esse vere et proprie consilia Evangelica, sed praecipue tria: Continentiam, Obedientiam, et Paupertatem, quae nec sint prae¬
cepta, nec indifferentia, sed Deo grata, et ab illo commendata.
caput IX.
Asseruntur Consilia Euangelica testimoniis Scrip turee.
Quae sententia, ut ad tertium veniamus, probatur primo, Scripturis. Secundo, exemplis primitivae Ecclesiae. Tertio, testimoniis veterum. Quarto, rationibus.
Primum testimonium est Isaiae LVI: Non dicat Eunuchus. Ego lignum aridum, quia heee dicit Dominus Eunuchis: qui custodierint sabbata mea, et elegerint quee ego volui, et servaverint foedus meum, dabo eis in domo mea, et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus nomen ceternum dabo eis, quod non peidbit.
Quod hic agatur de continentibus voluntariis, non de abscissis, vel sic natis, qui necessario continent, docent Hieronymus et Cyrillus in hunc locum, Augustinus libro de sancta virginitate, cap. 24. et Basilius in libro de vera virginitate, Ambrosius in exhortatione ad virgines, et Gregorius, III parte pastoralis, cap. 29. et patet ex praemio, quod Eunuchis promittitur. Nec enim ulla ratio est, cur abscissis vel natis Eunuchis promittatur major gloria, quam sit filiorum et filiarum Dei. Addit autem subtiliter Augustinus. Si quis contendat, Isaiam loqui de veris Eunuchis, adhuc juvari causam nostram; nam si Eunuchis, qui continent se, qui non possunt aliud facere, promittitur major gloria, quam justis conjugatis: certe majore ratione promittitur iis, qui se continebunt, etiamsi possent non continere.
Est autem hoc loco observandum illud nomen: Melius a filiis et filiabus; posse habere alium etiam sensum, videlicet, ut intelligamus promitti aliquid melius, quam fuissent filii et filiae, nam verba Hebraea rwsn1’ D^on Dina DiU, id est, nomen bonum prae filiis et filiabus optime recipiunt hunc sensum, dabo illis qui carent liberis aliquid melius, quam sit habere liberos, et sic etiam veterunt 70 Interpretes: TO7T0V OVOgaOTOV %pS tTTW VtWV, X5U Svj-ya-
0e/3wv. Et recidit in idem cum superiore sententia; Nam semper anteponuntur continentes conjugatis, cum isti liberos, illi melius aliquid habituri sint.
Quod autem continentia Eunuchorum hoc loco non imperetur, sed consulatur, docent iidem auctores, et probat Hieronymus ex illis verbis: Qui elegerint quae ego vblui. Illi enim dicuntur eligere, qui non coguntur prsecepto. Itaque sensus est; Qui elegerint quse ego voluit, id est, qui transcendentes ea, quse praecepi accommodans me humanae imbecillitati, sponte sua elegerint perfectiora, quae ego cupio et vellem. Praeterea idem patet ex eo, quod qui Eunuchi non sunt, etsi postponuntur Eunuchis, tamen non excluduntur a regno coelorum, imo filii et filiae vocantur; Ergo non tenentur omnes esse Eunuchi, ergo non est praeceptum.
Quod autem continentia non solum sit utilis in hac vita, ut adversarii dicunt, sed sit vere meritoria gloriae singularis, quod tanquam ’ blasphemiam horrent, patet exiliis verbis: Nomen aeternum dabo eis, quod non J peribit, quod sic exponit Augustinus de sancta virginitate cap. 25: « Quid, inquit, tergiversaris impia caecitas? Quid temporalem tantummodo utilitatem promittis continentibus Sanctis? Nomen aeternum dabo eis. Et si forte hic ipsum aeternum pro diuturno conaris accipere, addo, accumulo, inculco, nec unquam deerit, quid quaeris amplius? Quid dicis amplius? aeternum hoc nomen, quidquid illud est, Spadonibus Dei, quod utique gloriam quamdam propriam excellentemque significat, non erit commune cum multis, quamvis in eodem regno, et in eadem domo constitutis: Nam ideo fortasse et nomen dictum est, quod eos, quibus datur, distinguat a caeteris. »
Sed occurrit Petrus Martyr in lib. de coelibatu et votis monasticis, ac probat, Isaiam loqui de veris Eunuchis, qui erant apud Judaeos: Nam quia eo tempore magna felicitas erat, habere multam prolem, dicit, Deum voluisse consolari Eunuchos, atque illis idcirco pollicitum se habiturum eos meliore in loco, quam filios et filias, id est, quam Israelitas reliquos, qui non custodiunt legem divinam, si tamen ipsi eamdem legem diligenter observaverint.
At hsec expositio facile refelli potest. Primo, quia contraria est antiquis, sanctissimis,
ac doctissimis Patribus, Basilio, Cyrillo, Ambrosio, Hieronymo, Augustino, Gregorio, quibus in re dubia multo tutius credi potest, quam uni Apostatae, qui mavult Rabbinos Judaeorum, quam sanctos Patres Ecclesiae sequi.
Secundo, quia absurde Petrus Martyr per filios Dei, quibus anteponuntur Eunuchi, intelligit Israelitas malos: Nam vel dicuntur filii Dei Israelitee mali quatenus Israelitae, vel quatenus mali; non quatenus Israelitee, quia etiam Eunuchi erant Israelitae, et proinde filii; quocirca inepta esset collatio: non etiam dicuntur filii, quatenus mali, quia homo, qua malus est, non ex Deo, sed exDiabolo est: Quare per filios conjugati fideles et boni intelliguntur, qui etiam locum bonum habent in domo Dei, sed eis anteponuntur virgines, et continentes, qui locum meliorem habent, id est, locum sponsae.
Tertio, quia hoc loco Deus pollicetur Eunuchis nomen aeternum, id est, celebrem famam, eamque numquam interituram, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Ostendat igitur Petrus Martyr, qui sint illi Eunuchi, in qui*- bus impletum sit hoc vaticinium; certe non inveniet carne abscissos valde celebratos. At nos proferre possumus exercitum innumerabilem Sanctorum, et sanctarum Virginum, quorum laudibus pleni sunt libri sanctorum Patrum. Itaque ipsa vaticinii hujus tam manifesta impletio in sanctis Virginibus satis esse deberet ad excludendam carnalem et Judaicam illam sententiam de Carnalibus Eunuchis.
Secundum testimonium Sap. III: Felix sterilis, et incoinquinata, quce nescioit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum, et Spado, qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit contra Deum nequissima, dabitur enim ei fidei donum electum (id est, donum quoddam singulare, respondens fidelitati ipsius) et sors in templo Dei. Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et quce non concidit radix sapientice. Quem locum similem esse superiori, docet Hieronymus, ubi supra.
Tertium testimonium Matth. XIII. ubi Dominus comparat regnum coelorum, id est, Ecclesiam, terroe bonee, cujus una pars reddebat fructum centesimum, alia sexagesimum, alia trigesimum. Quem locum exponentes Cyprianus de habitu virginum, Hieronymus lib I in Jovinianum, et Augustinus de sancta virginitate cap. 44. et 45. docent, ea parabola distingui meritum casti conjugii, viduitatis et virginitatis. Exquo apparet, continentiam virginalem esse majus bonum, et magis meritorium apud Deum, quam sit castitas conjugalis, ac proinde esse consilium divinum; quod enim Deus non praecipit, et tamen commendat, et anteponit aliis rebus, sine dubio consulit.
Quartum est Mattii. XIX. cum Apostoli dixissent: Non expedit nubere, Dominus ait: Non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est, sunt enim Eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt, et sunt Eunuchi, qui facti sunt ab hominibus, et sunt Eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum coelorum. Qui potest capere, capiat. Hic non dari praeceptum de continentia, patet ex superioribus; Nam initio hujus capitis Dominus approbavit nuptias, dicens: Quod Deus conjunxit, homo non separet; ergo non prohibet hoc loco nuptias, ergo non praecipit continentiam. Idem patet ex sequentibus: Qui potest capere capiat. Nam, ut eleganter ait Augustinus serm. 61. de tempore,. de praeceptis justitiae non potest dici: Qui potest facere, faciat, sed omnis arbor, quae non fecerit fructum bonum, excmdetur. Quod autem consilium detur, patet ex eo, quod cum Apostoli dixissent: Non expedit nubere, Dominus non ait: Imo vero expedit, sed ait: Non omnes capiunt verbum hoc; qui potest capere, capiat; id est, verum dixistis, nuptias non expedire, nam impediunt potius; tamen non omnes hoc intelligunt, sed qui potest assequi, non omittat. Quod denique continentia non solum conferat corporalem utilitatem, sed praemium habeat in ccelo, patet ex illo: Sunt Eunuchi, qui castraverunt se propter regnum coelorum.
At adversarii, ac in primis Petrus Martyr in lib. de ccelibatu et votis, illud, Propter regnum coelorum, exponunt propter Evangelium expeditius praedicandum. Contra autem est omnium Patrum expositio. Cyprianus lib. de habitu virginum: « Nec ornari jam, inquit, aut placere alii, quam Domino suo studeant, a quo et mercedem virginitatis expectant, dicente ipso: Sunt enim Spadones, qui se castraverunt propter regnum Dei etc.» Ubi regnum Dei exponit Cyprianus virginitatis mercedem: non ergo significat praedi¬
cationem Evangelii, praesertim cum Cyprianus de mulieribus virginibus loquatur, quae non possunt praedicare E vangelium. Hilarius in hunc locum, illud: Propter regnum coelorum; exponit, spe regni coelestis quod ad Evangelii praedicationem referri non potest.
Chrysostomus in hunc locum alloquens Eunuchum spiritualem: « Gratias, inquit, age.Deo, quia magna praemia, rutilantesque coronas habebis, si ita vives, quemadmodum sine aliquo illi praemio. »
Hieronymus lib. I contra Jovinianum: «Proponit, inquit, Agnothetis praemium, invitat ad cursum, tenet in manu virginitatis bravium, ostendit purissimum fontem, et clamitat: Qui sitit veniat, et bibat, qui potest capere, capiat. Non dicit, velitis, nolitis, bibendum vobis est, atque currendum, sed qui voluerit, qui potuerit currere atque potare, ille vincet, ille satiabitur. »
Denique, Augustinus de sancta virginitate, c. 24: « Christo, inquit, laudanti eos, qui se castraverunt, non propter hoc saeculum sed propter regnum Coelorum, Christianus contradicat, affirmans hoc praesenti vitae esse utile, non futurae etc. » vide similia apud Bedam et Anselmum in commentario hujus loci.
Quintum est ibidem, ubi adolescenti dicitur: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quce habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo. Quod hic non detur praeceptum, sed consilium, patet ex ipsa consequentia verborum: nam interroganti: Quid faciam, ut salvus fiam? Dominus respondit: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Ubi ostendit, mandatorum observationem sufficere ad salutem; ac deinde subjungit: Si vis perfectus esse, id est, si non es contentus vita aeterna, sed aspiras ad excellentem gradum in ipsa vita aeterna: Vade, vende omnia.
Praeterea, si hoc esset praeceptum, certe esset praeceptum charitatis, at non est; nam charitas non requirit, nisi ut diligamus proximum, sicut nos ipsos; ergo non requirit, ut demus omnia nostra proximis, et nobis nihil servemus, sed satisfacimus ei praecepto, si partim demus, partim retineamus. Quod autem dare omnia mereatur insigne praemium, patet ex illis verbis: Et habebis thesaurum in coelo. Sed occurrunt quinque expositiones refellendae.
Prima est S. Hieronymi et Bedee in hunc
locum, ubi docent, juvenem istum non voto discentis, sed animo ten tantis ad Dominum accessisse. Ex quo posset aliquis colligere, Dominum quoque non serio respondisse, sed ironice. Refellit Chrysostomus hanc sententiam. Primo, quia nullus Evangelista hunc adolescentem reprehendit, cum tres hanc historiam scribant, nimirum Matth. c. XIX. Marcus cap. X. Lucas cap. XVIII. Secundo, quia Dominus lenissime cum eo locutus est, cum alioqui tentatores aliter excipere soleat. Tertio, quia non abiisset tristis audito verbo Domini, nisi revera serio perfectionem desiderasset.
Adde, quod Dominus intuitus eum, dilexit illum, ut ait Marcus, Dominus autem non diligit hypocritas. Ergo B. Hieronymus memoria lapsus est; existimavit enim, hunc juvenem eumdem esse cum illo Pharisoeo tentatore, de quo Mare. XIV. nam hunc locum Marci allegat, cum tamen Marcus distinguat unum ab altero, ut patet ex cap. X et XIV. Quare Hieronymus quEest. 1. ad Hedibiam, et libro contra Vigilantium, hunc locum expendens, longe aliter exponit. Similiter memoria lapsus estErasmus, qui in annotatione ad hunc locum scribit, a Chrysostomo hunc adolescentem tanquam tentatorem accusari, cum e contrario potius Chrysostomus eum defendat. Beda quoque in commentario ad cap. X. Marci, aperte mutat sententiam, ac docet falli eos, qui putant hunc adolescentem animo tentantis accessisse.
Altera expositio est Joannis Calvini lib. IV Instit. cap. 13, §. 13. qui primo demonstrat, Dominum non potuisse constituere perfectionem in vendendis omnibus rebus, cum Apostolus I. Corinth. XIII. dicat: Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Et ad Coloss. III. dicat, charitatem esse vinculum perfectionis. Deinde explicat ipse locum hunc, ac dicit, adolescentem illum, qui dixerat: Omnia heee servavi a juventute mea, mentitum fuisse, et ideo Christum ei dixisse:Vade, vende omnia quee habes, non ut eum ad hoc faciendum hortaretur, sed ut proposito illi mandato, quod implere non posset, disceret, se esse mentitum; quomodo si jactanti se scire omnia, diceremus: explica igitur nobis, quot sint stellae in coelo, vel grana arenae in littore maris; Quod autem ille juvenis non servaverit omnia mandata,
probat Calvinus, quia unum ex mandatis est, diligere Deum ex toto- corde: qui autem diligit ex toto corde, paratus est omnia dimittere propter Deum; Nec efficitur tristis, si ei dicatur a Deo, ut dimittat omnia, iste autem juvenis, audito Christi verbo, tristis effectus est.
Eadem est expositio Petri Martyris in libro de coelibatu et votis, ubi addit etiam hoc argumentum: Dominus ait: Si vis esse perfectus, vende omnia etc. at perfectio omnibus imperatur Matth. V: Estote perfecti’, igitur non consilium, sed praeceptum fuit huic adolescenti, vendere omnia.
At errare Petrum Martyrem et Calvinum, probatur Primo ex cap. X. Mare, ubi legimus: Dominus autem intuitus eum, dilexit eum. Dominus autem non diligit mendaces, igitur credibile est, eum vera dixisse. Neque argumentum Calvini concludit, nam qui diligit ex toto corde, non tenetur facere omnia, quae Deus consulit, sed solum quae praecipit. Hic autem Dominum non praecipere, sed consulere, jam probatum est: et rursus probari potest; nam Dominus non absolute dixit: Vende omnia, sed sub conditione: Si vis perfectus esse.
At, inquiunt, tenebatur esse perfectus, cum sit praeceptum: Perfecti estote, Matth. V. igitur tenebatur etiam vendere omnia. Sed contra, nam in primis jam supra ostendimus, perfectionem hoc loco positam, non esse praecepti, cum distinguatur ab observatione legis, de qua dictum est: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata.
Neque obstat illud Matth. V: Estote perfecti; nam varia sunt genera perfectionis, ut diximus supra capit. 2. Quaedam enim est perfectio necessaria ad salutem, quae consistit in plena observatione mandatorum; quaedam est perfectio major, quee necessaria est non ad salutem simpliciter, sed ad excellentiorem gradum gloriae in regno coelorum, et haec consistit in observatione consiliorum. De priore igitur perfectione loquitur Dominus Mat. V. de posteriore hoc loco. Id quod rursus hoc modo probatur, nam si haec perfectio esset praecepti, certe tenerentur omnes Christiani vendere omnia sua, nam ad praecepta omnia omnes tenentur.
Respondet Martyr, hoc praeceptum vendendi omnia datum esse solum huic adolescenti, et proinde, illi fuisse necessarium ad perfectionem, non autem aliis; ille enim est perfectus, qui Deo jubenti obedit.
At contra, sicut cum Dominus ait: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata; indicavit, servare mandata esse medium ad vitam seternarn omnibus hominibus. Sic etiam cum ait: Si vis esse perfectus, vende omnia; indicavit, vendere omnia esse medium ad perfectionemomnibus hominibus, et non solum illi adolescenti. Praeterea, idem probamus ex testimoniis veterum sanctorum Patrum, qui docent, Dominum hoc loco non imperasse, sed tantum hortatum esse, et consuluisse, tanquam perfectionem, vendere omnia, et dare pauperibus.
Ambrosius lib. de viduis, ultra medium: « Ut intelligas, inquit, distantiam praecepti, atque consilii, illum recorderis, cui inEvangelio ante praescribitur, ne homicidium faciat, ne adulterium admittat, ne falsum testimonium dicat; praeceptum enim ibi est, ubi est poena peccati. At vero cum se praecepta legis memorasset implesse, consilium ei datur, ut vendat omnia, et sequatur Dominum; haec enim non pro praecepto dantur, sed pro con- - filio deferuntur. »
Hieronymus lib. contraVigilantium: «Quod autem asseris eos melius facere, qui utuntur rebus suis et paulatim fructus possessionum suarum pauperibus dividunt, quam eos qui possessionibus venumdatis semel omnia largiuntur, non a me, sed a Domino respondebitur: si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus. Ad eum loquitur, qui vult esse perfectus, qui cum Apostolis patrem, et naviculam, et rete dimittit. Iste quem tu laudas, secundus et tertius gradus est, quem et nos recipimus, dummodo sciamus prima secundis et tertiis praeferenda. »
Augustinus epistol. 89. quaestion.4: «Viderit, inquit, ille juvenis quemadmodum ille legis mandata servaverit, verumtamen magister bonus mandata legis ab ista excellentiore perfectione distinxit; ibi enim dixit, si vis venire ad vitam, serva mandata; hic autem, si vis perfectus esse, vade, vende omnia etc. » Chrysostomus in hunc locum: « Ut alliciatur, inquit, ingentem ei mercedem futuram ostendit, etvoluntati ejus omnia relinquit. »
Idem probatur ex verbis sequentibus; nam cum Petrus vidisset adolescentem audito
hoc consilio abiisse tristem, dixit Domino: E cce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te, quid ergo erit nobis? quasi diceret, ecce nos fecimus quod iste juvenis facere noluit, quid ergo nobis dabis? Cui interrogationi, si vera est Martyris et Calvini sententia, Dominus respondere debuit, nihil vobis dabo, nam soli illi juveni, et illi non serio locutus sum, sed solum ea dixi, ut juvenis intelligeret se fuisse mentitum. At non ita respondit, sed ait: Arnen dico vobis, quod vos qui secuti estis me in regeneratione etc. Et ne putemus solis Apostolis haec promitti, audiamus Augustinum epistola 89, quaest. 4. hunc locum exponentem: « Qui, inquit, illius perfectionis de vendendis rebus suis consilium tam grande, tamque praeclarum non receperunt, et tamen a damnabilibus immunes criminibus esurientem Christum paverunt, non sedebunt quidem cum Christo sublimiter judicaturi, sed ad ipsius dexteram stabunt misericorditer judicandi. »
Ad argumentum Calvini ex Apostolo, respondeo, desertionem omnium rerum posse dupliciter considerari; uno modo secundum se, altero modo ut est actus imperatus dilectionis. Primo modo, desertio omnium rerum non est perfectio, sed tamen est instrumentum ad perfectionem, et sic possumus exponere verba Domini: Si uis perfectus esse, vende omnia, id est, sume hoc instrumentum et acquires perfectionem; quia tamen haec desertio rerum, si absque charitate sit, non salvat hominem, ideo dicitur non prodesse, ab Apostolo, I. Corinth. XIII. Secundo modo desertio ipsa potest dici perfectio, sive opus perfectionis, quia includit gradum quemdam eximium charitatis, et de hac etiam potest intelligi verbum Domini, ut sensus sit, si vis esse perfectus, vende omnia; nam hinc apparebit te habere perfectam charitatem.
Tertia expositio est Pelagianorum; qui illud: Si vis esse perfectus, explicabant, si vis ut tibi nihil desit ad consequendam salutem; ille enim est perfectus, cui nihil deest, et hoc probabant ex illis verbis Domini, Mare. X: Unum tibi deest; et ex verbis adolescentis, Matth. XIX: Quid adhuc mihi deestl quasi diceret, servavi ista prtecepta Decalogi a Mose tradita; num aliquid aliud faciendum est? cui respondit Dominus, Mare. X: Unum tibi deest, vade, vende omnia etc. »
At falsam esse hanc expositionem, docet'
Augustinus epist. 89, qusest. 4. ex illis verbis I. Tim. VI: Divitibus hujus saeculi prcecipe, non superbe sapere, nec sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo. Bene faciant divites; sint in operibus bonis, facile tribuant etc. [}) «Puto, inquit.Augustin. quod ista praecipiens, divites instruebat, non fallebat Apostolus, qui non ait, praecipe divitibus hujus Mundi, ut vendant omnia quae habent, dent pauperibus, et sequantur Dominum, sed non superbe sapere etc. »
Cum ergo Dominus ait: Si vis perfectus esse, non loquitur de perfectione necessaria ad salutem, sed de alia quadam majore. Et cum ait: « Unum tibi deest, o non vult dicere ad salutem consequendam, sed ad perfectionem istam majorem. Et similiter ille juvenis dicens: Quid adhuc mihi deest? non intelligit ad salutem simpliciter assequendam; jam enim audierat responsum: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata; sed intelligit ad salutem facilius, et perfectius assequendam, q. d, quid possem adhuc facere utile ad vitam aeternam? Quod si quis admittere velit juvenem petivisse, an aliquid sibi deesset simpliciter ad salutem, dicere poterit a Domino fuisse responsum, nihil ei deesse ad salutem; non enim Dominus ait:
■ Unum tibi deest, vende omnia; sed; Si vis perfectus esse, unum tibi deest, ut patet ex verbis Matthaei, et Marci simul junctis, q. d. nihil tibi deest ad salutem simpliciter assequendam, sed, si vis perfectus esse, unum tibi deest etc.
Quarta expositio est Gulielmi de sancto Amore, contra quem scribitB.Thomas opusc. XIX. qui dicebat verba ista Domini debere intelligi secundum animi praeparationem, et verum praeceptum continere, sicut illa Matth. V: Si quis te percusserit in unam maxillam, praebe illi et alteram; quod praeceptum est, sed intelligit in animi praeparatione, ut Augustinus exponit in epist. 5.adMarcellinum. Eodem modo videtur intelligere hunc locum Melanchthon in locis communibus, cap. de paupertate.
At haec quoque falsa expositio est, nam exempla Domini, et Sanctorum sunt optima commentaria Scripturarum. Videmus autem Dominum, cum fuit in maxilla percussus, Joan. XVIII. non vertisse alteram, sed dixisse: Cur me caedis? Et similiter Apostolum,
cum esset in maxilla percussus, Act. XXIII. non vertisse alteram, sed dixisse: Percutiat te Deus, partes dealbate. Ex quibus exemplis evidenter colligit Augustinus in epist. 5. illud esse praeceptum, sed intelligi in praeparatione animi. At vero consilium de relinquendis omnibus rebus, Dominus, et Apostoli, et Sancti plurimi non in praeparatione animi retinuerunt, sed re ipsa et factis impleverunt. Luc. IX. de se Dominus ait: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos, filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. Et Matthaei XIX. Apostoli dicunt: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te. Et de S. Anton. scribit Athanasius, quod cum audisset in Ecclesia legi hoc Evangelium: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia, eum mox a Deo edoctum de vero sensu eorum verborum, omnia vendidisse et dedisse pauperibus. Ex quo apparet de reali desertione omnium facultatum hunc locum esse intelligendum.
Praeterea illud praeceptum de maxilla praebenda percussori, non potest impleri re ipsa sine damno proximi, et offensione Dei, et ideo intelligimus praecipi solum patientiam, non autem ut re ipsa offeramus alteram maxillam. At vendere omnia, et dare pauperibus, sine ullius damno fieri potest; nemini enim facit injuriam, qui res suas donat pauperibus: idcirco intelligimus hoc consilium re ipsa implendum.
Quinta expositio falsa, est Osiandri, qui, ut refert Alphonsus Virvesius Philippica 20. admisit hoc esse vere consilium Evangelicum, sed non esse datum nisi juveni illi, cum quo Christus loquebatur.
At Contra; Nam in primis non dixit Christus illa verba adolescenti quomodocumque, sed cum conditione, si vellet esse perfectus, ergo consilium illi datum, omnibus fidelibus qui volunt esse perfecti, datur, juxta illud Mare. XIII: Quod vobis dico, omnibus dico, vigilate. Praeterea quae Christus dixit alicui ut Principi, accipiuntur dicta omnibus Principibus, ut: Pasce oves meas, Joan. XXI, ergo etiam quae dixit uni ut privatae personae, intelliguntur dicta omnibus privatis personis. Praeterea quod Christus haec dixerit omnibus, patet ex intelligentia Apostolorum, qui haec sibi etiam dicta crediderunt, dicentes: Ecce nos reliquimus omnia. Et ex approbatione Domini dicentis: Arnen dico vobis, quod vos qui secuti estis etc. Ad haec, ut supra diximus, simillimae sententiae sunt, et ab podem, atque eidem dictae: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Et: Si vis perfectus esse, vende omnia etc. At •prior dicta est omnibus, cur non etiam posterior? Denique S. Antonius teste B. Athanasio, et S. Franciscus teste B. Bonaventura, sibi dictum putaverunt: Si vis perfectus esse, vende omnia. Quod idem pluribus aliis testibus probare possemus: Non igitur soli illi juveni datum est consilium hoc.
Sextum testimonium est ibidem de obedientia, ubi Dominus ait: Et sequere me; nam quod haec sequela sit consilium, patet, quia dicitur ei soli; Qui vult esse perfectus, et cui dictum est: Vende omnia quae habes. Quod autem illo: Sequere me, significetur obedientia, probatur dupliciter. Primo, quia sequi Christum est imitari Christum; Christus autem factus est obediens usque ad mortem, Philipp. II. Secundo, quia Matth. XVI explicat ipse Christus quid sit sequi se dicens: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, tollat crucem suam, et sequatur me. Quod ultimum, est explicatio superiorum, ut sensus sit: Qui vult post me venire, id est, me sequi, abneget se, et tollat crucem suam, et sic sequetur me. Porro abnegare se, nihil est, aliud quam valedicere suo judicio, et suis affectibus et accommodare se alterius judicio, et voluntati.
Dicet aliquis: Abnegare se, est quidem obedire, sed hoc loco agitur de obedientia quae necessario debetur Deo, non quae sponte exhibetur homini, sequitur enim: Qui amat animam suam, perdet eam.
Respondeo, hoc loco agi de obedientia, quae necessario debetur Deo: tamen hinc deduci etiam consilium religiosae obedientiae. Nam hinc habemus, sequi Christum, esse abnegare seipsum,id est, alterius voluntati seipsum subjicere. Habemus, autem ex aliis locis duplicem esse Christi sequelam: unam communem, et necessariam omnibus fidelibus, de qua hic agitur, id est, Matth. XYI et Luc. IX et rursum aliam quae solis iis consulitur, qui volunt esse perfecti, de qua agitur Matth. XIX et Lucae XVIII. Ergo necesse est duplicem esse abnega tionem sui, id est, obedientiam, unam communem et
necessariam omnibus, quae consistit in obediendo in iis rebus tantum, quae sunt necessariae ad salutem: alteram majorem et universaliorem, quae consistit in obediendo in omnibus rebus, etiam non necessariis, modo peccata non sint: qualis obedientia laudatur in Rechabitis Hierem. XXXV, qui obedierunt patri suo in iis, in quibus non tenebantur.
Septimum testimonium est I.Corinth. VII, ubi multis modis proponitur consilium continentiae. Bonum est, inquit Paulus, mulierem non tangere. Item: Bonum est homini sic esse. Item: Solutus es ab uxore, noli quaerere uxorem. Item: Dico autem innuptis, et viduis, bonum est si sic permanserint, sicut et ego. Item: Volo omnes vos esse sicut me ipsum, id est, continentes, sic enim omnes veteres exponunt. Item: De virginibus praeceptum Dei non habeo: consilium autem do, tanquam misericordiam consecutus a Domino ut sim fidelis. Ubi indicat Apostolus consilium hoc non esse humanum, sed divinum: dicit enim se consilium dare, non ut hominem politicum, sed ut fidelem ministrum Dei. Item: Qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit, et qui non jungit, melius facit. Denique de vidua: Cui vult nubat, tantum in Domino; beatior autem erit si sic permanserit secundummeum consilium; puto autem, quod et ego spiritum Dei habeam: ubi rursum vides tribui consilium hoc Spiritui sancto.
Ad haec loca respondent adversarii tripliciter. Prima solutio est Lutheri in epithalamio, ubi dicit, Apostolum hoc loco non consulere, sed dissuadere continentiam; Et probat ex eo quod Apostolus in hoc capite laudationi continentiae admiscet necessitatem matrimonii; nam postquam dixit: Bonum est homini mulierem non tangere, statim subjungit: Propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat; quasi velit dicere, ego quidem vellem hortari ad continentiam, quae sane praeclarum quiddam est, tamen non sinit me hoc facere periculum fornicandi. Idem fere docet Calvinus in commentario hujus loci; ait enim similem esse Pauli sententiam: Bonum est homini mulierem non tangere: huic sententiae, bonum esset homini non comedere, neque bibere, si fieri posset; sed quia non potest fieri sine miraculo, ideo, unusquisque comedat, et bibat.
At Contra; nam in primis verba Pauli apertissima sunt; Non enim dicit bonum esset, sed: Bonum est; non ait consilium dare vellem, sed: Consilium do etc. Deinde Patres omnes sic exponunt. Vide Chrysostomum et alios in hunc locum. Ambrosium libro de viduis prope finem. Hieronymum lib. I in Jovinianum, et Augustinum libro de sancta virginitate, cap. 13. et sequentibus. Ex quibus Augustinus, quasi praevidisset, unum ex suis Augustinianis apostatis dicturum, Apostolum hoc loco hortari ad nuptias, et deterrere a continentia, diserte scripsit contrarium, sic enim ait, cap. 16. « Hoc modo, inquit, exhortatur ad virginitatem, continentiamque perpetuam, ut aliquantulum a nuptiis etiam deterreret. »
Praeterea, si ita est difficile continere, ut isti dicunt, et exemplo ostendunt, cum nulli apud eos contineant: certe Paulus ineptissimus fuit, qui rem impossibilem tantopere laudavit. Et patebit absurditas hujus rei, si quis applicet omnia verba Pauli ad exemplum Calvini. Nonne enim ridiculus fuisset Apostolus, si dixisset, bonum est non comedere? Item, cares cibo, noli quaerere cibum? Item, de non comedendo praeceptum Domini non habeo, consilium autem do, ut nemo comedat? Item qui comedit, bene facit,- qui non comedit, melius facit? Item, non peccat qui comedit, quod vult facit, beatior erit si non comederit? Non igitur de re impossibili loquitur Paulus.
Per illud autem: Propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, non monet Apostolus, ut unusquisque, cui inest aliquid periculum fornicandi, uxorem ducat: nam tunc omnes omnino deberent uxorem ducere, nullo excepto, cum tamen Lutherus ipse excipiat eos, qui habent donum continentiae. Nam etiam illis inest periculum fornicandi, cum possint donumillud amittere, et vinci aliquando a tentatione, sed monet, ut qui uxorem duxerunt, illam retineant, et quicumque est fornicaturus, uxorem potius ducat, sicut infra dicit: Qui non se continet, nubat.
Altera expositio est Petri Martyris in hunc locum, ubi opponit his verbis Pauli: Bonum est homini mulierem non tangere, id est, sine uxore esse, illa verba Dei Genes. II: Non est bonum hominem esse solum, id est, non est bonum hominem sine uxore esse. Et quia
non debet pugnare Paulus cum Deo, dicit Paulum loqui solum de illis, qui certi sunt se habere continentiae donum, Deum autem, de* omnibus illis qui hoc dono carent. Et quoniam rarissimi, aut nulli sunt, qui certo sciant se habere hoc donum, inde vult inferre, bonum esse, ut omnes ducant uxores.
At utrinque errat; Nam quod Deus non loquatur de iis, qui hoc dono carent, patet; nam ea verba locutus est Deus ante peccatum Adae, quo tempore Adam sine ullo dubio carebat mala concupiscentia, et habebat cum casteris virtutibus etiam donum continentiae, ita ut posset continere, si opus esset.
Quod autem Paulus non loquatur de iis solum, qui habent donum continentias, sed absolute pronuntiet, bonum esse viro mulierem non tangere, patet etiam; nam etsi non omnes habent hoc donum, tamen omnes possunt habere, si a Deo illud petant, et proinde omnibus potest convenire Pauli consilium. Nam si ita hoc donum esset a Deo, ut nullo modo esset in nostra potestate continere, et non continere, sicut non est in nostra potestate prophetare, quod exemplum affert Calvinus in commentario hujus capitis, absurde Paulus diceret: Consilium autem do. Et: Quod vult, faciat; non enim ulla est consultatio, aut electio de eo, quod non est in nostra potestate. Quis enim, nisi stultus, consultaret, an vellet prophetare, vel non prophetare?
Item, idem B. Paulus ibidem dicit, etiam continentiam conjugalem esse donum Dei, et non dari omnibus: Unusquisque, inquit, donum suum habet ex Deo, unus quidem sic, alius autem sic. Peto igitur, qui non habet donum continentias conjugalis, quid aget? Num licebit ei fornicari? Respondebunt, non licere fornicari, quia etsi non habet donum continentiae, tamen habebit, si a Deo petat. Idem ego dicam de continentia virginali. Verba igitur Dei et Pauli aliter concordanda sunt. Deus loquitur de bono speciei, Paulus de bono individui. Item, Deus loquitur pro eo tempore, quo mundus erat vacuus, Paulus pro eo, quo mundus est plenus. Denique, Deus loquitur de bono, quod refertur ad vitam temporalem, Paulus autem de bono, quod refertur ad vitam aeternam, ut jam probabimus.
Est ergo Tertia solutio, quod Paulus sive suadeat continentiam, sive non, solum illam laudet tanquam utilem ad aliud, non autem ut per se Deo gratam et meritoriam: Hanc autem utilitatem non eodem modo exponunt; Nam Lutherus in Epithalamio non agnoscit aliam utilitatem quam temporalem, quia nimirum liberat a curis, et afflictionibus multis, quae necessario sunt annexse matrimonio: «Vult, inquit, S. Paulus hoc verbum spiritualiter intelligi, ubi ait, bonum est homini, mulierem non tangere, ut hoc bonum non sit dictum de merito coram Deo, sicut hactenus textus ille etiam a S. Hieronymo est expositus, sed dictum est, de ten^r porali bono, commodo, et quiete in hac vita, quibus homo castus antecellit conjugatos; siquidem is, qui sine conjugio caste vivit, ab his molestiis, et tribulationibus, quae in matrimoniali statu sunt, liber est. » AtMelanchthon in locis, cap.#De castitate, Martyr in hunc locum Apostoli, et alii, non solum hanc utilitatem temporalem agnoscunt, sed etiam aliquam spiritualem, quod nimirum qui uxore carent, expeditiores sunt ad orandum, praedicandum etc. Nos autem praeter has duas agnoscimus tertiam, nimirum ad placendum Deo, et praemia maixima promerenda. Et quidem ad refellendum Lutherum sufficere deberet, quod idem omnino senserat Jovinianus, quem his verbis refellit Augustinus, libro de sancta virginitate, cap. 13. « Unde, inquit, mirabiliter desipiunt, qui putant hujus continentiae bonum non esse necessarium propter regnum coelorum, sed propter praesens saeculum, quod scilicet conjugia terrenis curis pluribus, atque arctioribus distenduntur, qua molestia virgines, et continentes carent etc. »
At, inquiunt, Apostolus dicit: Arbitror hoc bonum esse propter proesentem necessitatem. Et infra: Tribulationes tamen carnis habebunt hujusmodi.
Respondeo, illud Propter praesentem, vel, ut nos legimus: Instantem necessitatem, non significare propter praesentes molestias fugiendas, sed propter temporis brevitatem, quia Dominus prope est, et dies illi propinquant, de quibus dicitur: V ce praegnantibus, et nutrientibus in illis diebus: ut exponit Hieronymus, libro contra Helvidium, libr. I contra Jovinianum, et in epist. ad Eustochium de virginitate, et patet ex Apostolo
hoc loco, qui quasi explicans quid sit praesens necessitas, ait: Tempus breve est, et rursum: Praeterit enim figura hujus mundi. Illud autem: Tribulationes tamen carnis habebunt hujusmodi, intelligitur quidem de afflictione temporali, quam patiuntur conjugati, sed non ad eam solam fugiendam, docet B. Paulus bonam esse continentiam: imo, ut pulchre exponit Hieronymus, lib. I contra Jovinianum, ne quis putaret, conjugatos esse quidem inferiores virginibus quantum ad spiritualia, sed tamen esse feliciores quantum ad darnalia, ideo addit eos etiam miseros esse quoad carnalia, et propterea nullam esse causam ambigendi, sitne melius continere an nubere.
Jam vero contra Philippum, et Martyrem, sunt in hoc ipso capite duo vel tria loca. Primus est: Mulier innupta, et virgo cogitat quae Domini sunt, quomodo placeat Deo, ut sit sancta, et corpore, et spiritu. Ubi Apostolus dicit, virginitatem esse sanctitatem corporis, et spiritus, et per eam nos placere Deo; sensus enim est, sicut mulier conjugata cogitat, quomodo se pulchram consei^vet, ut sic placeat viro suo, sic virgo cogitat, quomodo servet corporis integritatem, et sanctitatem, ut per eam placeat Deo. Hieronymus lib. I contra Jovin. hoc exponens: « Illa, inquit, virginitas hostia Christi est, cujus nec mentem cogitatio, nec carnem libido maculavit»: ubi vides virginitatem, hostiam Dei nominari; proinde rem esse, qua colitur Deus, et quae placet Deo.
Secundus est: Non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id quod honestum est, et quod facultatem praebeat sine impedimento Dominum obsecrandi: ubi Apostolus dicit, continentiam et per se honestam, ac decoram esse, et proinde Deo caram, et simul utilem ad aliud, id est, ad orandum sine intermissione.
Tertius est: Beatior autem erit si sic permanserit, id est, ut exponit Ambrosius, dignior in futuro saeculo.
Accedat Ultimo Augustinus libro de sancta virginitate, cap. 14. ubi sic ait: « Quoniam adeunda est vita aeterna, in qua est quaedam egregia gloria, non omnibus in aeternum victuris, sed quibusdam ibi tribuenda, cui consequendae non satis est liberatam esse a peccato, nisi ipsi liberatori voveatur aliquid quod non sit criminis non vovisse, sed vo-
visse ac reddidisse sit laudis, ideo ait Apostolus: Consilium autem do. »
Octavum testimonium est, I. Cor. IX, quo toto capite Paulus conatur ostendere, se plus fecisse quam sibi esset praeceptum, et propterea singularem gloriam apud Deum meruisse. Nam cum Dominus ordinasset iis, qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere, Paulus maluit gratis Evangelium praedicare, et sic facere opus supererogationis: Melius, inquit, est mihi, mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. Nam etsi evangelizavero, non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit: Vce enim mihi est, si non evangelizavero. Quce est ergo merces mea? ut Evangelium 'praedicans, sine sumptu ponam Evangelium.
Respondet Petrus Martyr in commentario hujus loci, Paulum non loqui de opere supererogationis, sed de opere debito coram Deo, licet non debito secundum judicium hominum, et ideo etiam nomine gloriae vult intelligi gloriationem coram hominibus, non coram Dei tribunali. Et probat tripliciter. Primo, quia Paulus ait: Melius est mihi mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. At pro opere non necessario, quale est supererogationis, nemo debet mortem subire, sed solum pro necessario, ergo loquitur de opej-e necessario coram Deo; ex quo tamen sequitur gloriatio coram b ominibus, qui illud opus judicare possunt non necessarium.
Secundo, quia Paulus desperat de mercede, nisi hoc opus faciat, ait enim: Et si evangelizavero non est mihi gloria, id est, si praedicavero accipiendo sumptus a populo, nihil lucrabor: Unde sequitur? Quce est ergo merces mea? Ut Evangelium praedicans sine sumptu ponam Evangelium; ergo loquitur de opere debito, quod nisi fiat, perditur tota merces.
Tertio, quia dicit, ut non abutar potestate mea; et ne quod offendiculum ponam Evangelio Christi; At abuti potestate, et offendiculum ponere Evangelio, peccatum est. Ita concludit Martyr, Apostolum Paulum graviter peccaturum fuisse si accepisset sumptus a populo, quia hoc modo impedivisset cursum Evangelii.
In hac explicatione duo sunt errores Martyris. Primus, quod per gloriam, quam sibi tribuit Paulus, intelligit gloriationem coram hominibus, non coram Deo. Nam in primis
B. August. lib. de opere Monachorum, cap. 10. contrarium scribit his verbis: « Bonum est magis mihi mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. Quam gloriam? nisi quam habere voluit apud Deum in Christo »: haec August. Ubi vide quam aperte Martyri contradicat. Deinde verba Pauli aperte ostendunt, eum loqui de gloria apud Deum, id est de merito cujusdam excellentis gloriae, quam exspectabat opere isto supererogationis; nam infra, id quod vocavit gloriam, vocat mercedem. Quce est ergo merces mea etc. At certe non exspectabat Paulus mercedem ab hominibus, sed a Deo. Denique si Paulus gloriaretur coram hominibus, quasi de opere indebito, quod tamen revera coram Deo debitum esset, falso gloriaretur, quod quis dicat, nisi forte aliquis Petrus Pseudomartyr?
Secundus error est, quod dicat Paulum peccaturum ‘fuisse, si accepisset sumptus a populo, et proinde opus ejus fuisse debitum, non supererogationis. Nam in primis Paulus in toto isto capite nihil aliud agit, quam ut probet sibi licuisse vivere ex populi sumptibus; id enim probat, Primo, exemplo aliorum Apostolorum. Secundo, exemplis militum, Pastorum, Agricolarum. Tertio, ex lege Moysi. Quarto, ex Christi ordinatione. Quinto, ex ipsa natura.
Praeterea ita exposuerunt omnes Patres. Chrysostomus in hunc locum: « Quae, inquit. supra praeceptum fiunt multa, secundum hoc dictum, mercedem consequuntur; quae autem sub praecepto continentur, non itidem. » Ambrosius bis repetit Paulum sibi licita illicita fecisse. Augustinus libro de opere Monachorum, cap. 5.; « Audiverat, inquit, stabularius, ad quem vulneratus ille perductus est, si quid amplius erogaveris, in redeundo reddam tibi: amplius ergo erogabat Paulus, qui suis, ut ipse testatur, sumptibus militabat. » Denique Apostoli caeteri sumptus a populis accipiebant, ut hic Paulus dicit, nec est verisimile eos peccasse, ergo nec Paulus peccasset accipiendo.
Respondet Martyr, non esse eamdem rationem Pauli, et aliorum; nam alii non habuerunt Pseudoapostolos aemulos, ut habuit Paulus. At hoc nihil valet; nam alioqui non recte probaret exemplo aliorum Apostolorum B. Paulus se potuisse ali a populo. Responderi enim potuisset, non esse eamdem rationem eorum Apostolorum, et suam. Deinde Paulus non abstinuit ab accipiendis sumptibus propter Pseudoapostolos, sed ne gra%ret populos, ut ipse dicit, I. Thessal.II, et II. Thessal. III. Imo propter Pseudoapostolos debuisset potius accipere sumptus. Illi enim de hoc Paulum accusabant, ut Cajetanus bene animadvertit, quod Paulus non videretur verus Apostolus, cum non viveret more aliorum Apostolorum. Quocirca ille in toto isto capite probat se esse verum Apostolum, et se posse accipere sumptus si velit.
Ad Primum argumentum dico, falsum esse, non licere mori pro opere supererogationis; quot enim sacree virgines occisae sunt, quia nuptias recusaverunt.
Ad Secundum respondet Anselmus in hunc locum, Paulum desperare de gloria, si solum evangelizet propter alimenta temporalia. Possumus secundo et melius dicere, Paulum cun» ait: Si evangelizavero non est mihi gloria etc. non desperare de gloria simpliciter, sed de gloria quadam singulari, quae.debetur operi supererogationis, ut exponit Ghrysostomus.
Ad Tertium dico cum Ghrysostomo hom. 8. de poenitentia, et cumQEcumenio et Theophylacto in hunc locum, Paulum accepisse nomen abusus pro vehementi usu; voluit enim dicere, ne quantum possum utar potestate mea. Neque est hoc novum; nam alii etiam auctores tum sacri, tum profani utuntur hac voce in Ponam partem. Tria enim significat vox xarapqoawpai, et Latine, abutor. Primo, uti re aliqua contra ejus institutionem, et hoc malum est. Secundo, uti praeter institutionem, et hoc non est malum; unde est figura v-a-ri/pm?. S. Paulinus epist. 11. ad Severum: <t Itaque, inquit, prompto filii Imperatoris assensu mater Augusta patefactis ad opera sancta thesauris toto abusa fisco est. » Tertio, uti simpliciter, ut apud Platonem epist. 8. et alios auctores.
Quod autem ait: Ne quod offendiculum ponam, dico ibi offendiculum non significare scandalum, sed interruptionem, est enim Graece eyxoriw. Metuebat enim Paulus, ut aliqui avariores, ne deberent alere concionatores, ab Evangelio retardarentur; hic autem metus poterat communis esse Paulo cum caeteris Apostolis, qui tamen hoc non obstante,? sumptus a populo capiebant. Ex quo intelligimus non fuisse peccatum accipere
sumptus a populo, etiamsi inde sequeretur aliqua retardatio cursus Evangelii; nam illa retardatio non orieOatur culpa Apostolorum, qui utebanturjure suo, sed culpa auditorum. Tamen B. Paulus maluit pati famem, et laborem, quam ullo modo Evangelii cursus retardaretur.
Adde postremo, quod si illa verba: Ut non abutar potestate mea; et illa: Ne offendiculum ponam, significarent Paulum peccaturum fuisse, si a populo sumptus accepisset, sequeretur eum non potuisse apud homines gloriari tamquam de opere indebito. Nam si ipse dicit se debuisse illud facere, idque hominibus dicit, quomodo gloriatur se fecisse opus indebitum? Ergo Petrus Martyr secum ipse pugnat, dum docet, Paulum gloriari apud homines de opere indebito; et tamen inducit eumdem Paulum dicentem, se debuisse illud opus facere, et peccaturum nisi fecisset.
Nonum testimonium est Apoc. XIV, ubi legimus: Nemo poterat dicere canticum nisi illa centum quadraginta quatuor millia; hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim sunt, et sequuntur A gnum quocumque ierit { 1). Ex quo testimonio apparet, singulare praemium habere virgines, quandoquidem canunt canticum, quod nulli alii Beatorum canere possunt.
Respondent Magdeburgens. Cent.I, lib.II, cap. 4. coi. 454. hunc locum debere intelligi mystice de iis, qui non sunt maculati idololatria, quae vocatur fornicatio Babylonis, meretricis magnae.
At contra. Nam in primis Joannes indicat paucos quosdam fuisse istos virgines, qui soli canticum illud dicere poterant; pauci enim sunt centum quadraginta quatuor millia, si cum illa turba magna Sanctorum comparentur, quae prae multitudine numerari non poterat, quam idem Joannes vidit Apocal, cap. VII. At major pars Sanctorum immunis fuit ab idololatria, ut notum est.'Pra> terea Joannes non diceret, cum mulieribus non sunt coinquinati, sed cum muliere, si intelligeret de fornicatione Babylonis.
Denique Patres de veris virginibus exponunt, Primasius, Beda, OEcumenius, et Anselmus in hunc locum, Hier, libro contra Helvidium in fine, Greg. III parte pastoralis, cap. 29. et Augustinus de S. Virginitate, cap. 27 et sequentibus, qui inter csetera sic ait cap. 29.: « Videbit vos caetera multitudo fidelium, quse Agnum ad hoc sequi non valet: videbit nec invidebit, et collaetando vobis quod in se non habet, habebit in vobis. Nam et illud canticum novum, proprium vestrum, dicere non poterit, audire autem poterit, et delectari vestro tam excellenti bono. Sed vos qui et dicetis, et audietis, quia et hoc quod dicetis, a vobis audietis, felicius exultabitis, jucundiusque regnabitis. » Haec de Scripturis.
Chapter 9 of 32