Skip to the text

Caput XVI. Omne quod fit ex voto, esse cultum Dei

Ut igitur ad disputationes veniamus, statuo hanc propositionem: « Omne quod fit ex voto, etiamsi alioqui non sit a Deo praeceptum, vere et proprie est cultus Dei. » Haec propositio est contra Lutherum et Calvinum, qui vota de rebus non praeceptis, docent non posse fieri ad colendum Deum; quasi aliqua esse possint vera vota, quae non sint cultus Dei. Probo igitur positam assertionem.

Primo, vovere est actus religionis, ergo et reddere sive implere votum est actus religionis, sive fiat de re praecepta, sive non praecepta. Probatur antecedens ex illo Isaiae XIX: In illo die cognoscent sEgyptii Dominum, et colent eum in hostiis et muneribus, et vota vovebunt, et solvent. Ubi posteriora sunt explicationes priorum; vota enim munera sunt. Praeterea haec est natura voti, ut rem alioqui non ordinatam ad Dei cultum, ordinet ad cultum Dei, juxta illud Deuter. XII: Quidquid sanctificareris et voveris etc. Denique, fatetur Calvinus lib. IY, cap. 13, § 2. vovere esse officium religionis. Probatur jam consequentia; nam promittere et solvere, ad eamdem virtutem pertinent; sed per id, quod fit ex voto, etiamsi non praeceptum, impletur votum: ergo per id colitur Deus.

Secundo, omne votum est promissio Deo facta, ut etiam Calvinus docet initio cap. 13, lib. IY Instit. ergo votum quodcumque implere, est fidem Deo servare; at servare Deo fidem, est Deum immediate colere et honorare; sicut e contrario fidem ei non servare, est injuriam illi facere: ergo cujuslibet voti impletio cultus Dei est.

Tertio, omne juramentum est cultus Dei, etiamsi fiat de re non praecepta; ut, si quis juret, se non bibiturum vinum, ut Calvinus ipse affirmat lib. II, cap. 8, § 23. Institutionum: ergo et votum de re eadem erit cultus Dei. Probatur consequentia: nam adeo similia sunt juramenta et vota, ut in Scripturis ssepe juramentum pro voto accipiatur, ut patet Numer. XXX: Si mulier, inquit Scriptura, habens virum voverit aliquid, et verbum de ore egrediens, animam ejus obligaverit juramento, voti rea erit, reddet quod promisit etc. Praeterea, sicut per juramentum de re non praecepta facienda, honoramus Deum, quia protestamur, eum esse immutabilem veritatem, et veritatis assertorem; ita per votum de re non praecepta, sed tamen bona, Deum honoramus, quia protestamur ei, ut summo bono, placere actus virtutum.

Quarto, solvere ex voto aliquid non praeceptum, sed tamen bonum, falsis Diis, est peccatum, et non aliud, quam idololatriae: ergo solvere Deo vero ex voto rem eamdem, erit actus latriae.

Quinto, si quis voveat abstinere per triduum a vino, et non faciat, sine dubio peccat: at non peccat peccato intemperantiae; non enim e^t actus necessarius temperantiae abstinere a vino: ergo peccat, quia Deum afficit injuria, non servando illi fidem: ergo si abstineat, Deum honorat.

Sexto, omni actu virtutis etiam non praecepto, nec ex voto facto, sed facto tamen propter Deum, colitur Deus: ergo multo magis, si is actus fiat ex voto, eo Deus coletur. Probatur antecedens. Primo, Scripturae testimonio: nam Lucae II. dicitur Anna serviisse Deo jejuniis et orationibus, et est verbum IxTpzvovatx, quod proprie cultum significat, Philippen. IY: Repletus sum acceptis ab Epaphrodito, quce misistis in odorem suavitatis, hostiam placentem et acceptabilem Deo. Hebr. ult.'.Beneficentiae et communicationis nolite oblivisci talibus enim hostiis promeretur Deus. Jacobi I.: Religio munda apud Deum est visitare pupillos et viduas etc. Quae omnia intelliguntur etiam de Eleemosyna non praecepta.

Secundo, ex Patribus. Nam Tertullianus lib. de Resurrecti carnis, ait: « Nam sacrificia Deo grata, conflictationes dico animae,

jejunia, et seras, et aridas escas, et appendices hujus officii sordes. Garo de proprio suo incommodo instauratur, virginitas quoque, et viduitas, et modesta in occulto matrimonii dissimulatio, et una notitia ejus, de bonis carnis Deo adolentur. » Epiphanius haeres. 48. virginitatem, et abdicationem rerum vocat approbatum Dei cultum. Hieronymus lib. I. in Jovinianium: « Illa, inquit, virginitas hostia est Christo, cujus nec animum cogitatio, nec carnem libido maculavit. » Augustinus lib. de bono viduitatis, cap. 9. de continentia loquens: « Nulla, inquit, Christo subtrahatur oblatio etc. » Et lib. X. de Civit. Dei, cap. 6. sacrificium vocat omne opus bonum propter Deum faptum; certum autem est, sacrificium proprie cultum esse Dei.

Septimo, votum de re prsecepta non est verum et proprium votum, nisi quatenus res illa concipitur ut non praecepta, ut paulo post ostendemus; igitur vel votum de re non praecepta cultus Dei est, vel nullum votum est cultus Dei, sed hoc est falsum, ergo illud verum.

Octavo, si votum de re non praecepta, non est cultus Dei: ergo nec ipsum vovere absolute est cultus Dei; nam ipsum vovere nusquam est praeceptum. At hoc est contra ipsum Calvinum, qui docet, vovere esse actum religionis.

Nono, probatur exemplis Scripturarum. Nam primum votum legitur, Genes. XXVIII: Votum vovit Jacob, si fuerit Dominus mecum etc. erit mihi Dominus in Deum, et lapis iste, quem erexi, vocabitur dorrius Dei, cunctorumque quce dederit mihi, decimas offeram tibi. Quod hoc sit votum de re non praecepta, patet, quia alioqui peccasset Jacob faciendo votum conditionatum de re praecepta. Quod autem hoc votum fuerit factum ad colendum Deum, patet, nam habere lapidem pro domo Dei, id est pro ara, et offerre decimas, sunt actus religionis. Aliud votum fuitDavidis de exstruendo templo, de quo Psalm. CXXXI: Votum vovit Deo Jacob etc. quod hoc votum fuerit de re non praecepta, patet ex lib. II Regum, cap. VII, ubi Deus audito hoc voto Davidis, et laudata ejus voluntate, dicit se non praecepisse, ut sibi fieret templum, nec velle fieri a Davide. Quod autem David hoc loco voluerit colere Deum, patet, quia exstruere templum est actus religionis.

Denique omnia vota, quae leguntur in Scripturis, Levitic. XXVII, Num. VI et XXX, Deuteron. XII et XXIII, vota erant de rebus non praeceptis, ut ex ipsis locis patet, et tamen quod placerent Deo, patet, quia severissime illorum solutionem exigebat: Si votum voveris, inquit Deuter. XXIII, non tardabis reddere, quia requiret illud Dominus; et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum: si nolueris polliceri, absque peccato eris. Ubi clare vides, votum libere factum, a Deo severe exigi.

Sed solvamus argumentum illorum. Sic igitur argumentantur: Omnis cultus voluntarius, id est, quem Deus non praecepit, Deo placere non potest; ergo non debet fieri votum de re non praecepta ad colendum Deum. Probatur antecedens; nam Coloss. II, Apostolus reprehendit omnem I0e>o0/jvj<rxei'av, sic enim est in Graeco, quod noster interpres vertit, superstitionem, et Rom. XIV. ait: Quod non est. ex fide, peccatum est. Quibus verbis indicat, peccatum esse id aggredi, quod fides ex verbo Dei concepta non ostendit, qualiter a Deo aestimetur; tales autem sunt omnes cultus voluntarii.

Ad illud, ad Colossens. II de sQeloQpYimeix, quidam respondent, Paulum eo loco non accipere in malam partem cultum voluntarium, sed in bonam; tamen quia vulgata editio vertit, superstitionem, et Hieronymus in epist. ad Algasiam, quaest. 10. Augustinus in epist. 59. ad Paulinum, quaest. 7. Ambrosius, Theodoretus, QEcumenius, et alii omnes in hunc locum, accipiunt eam vocem pro simulata religione, dicendum est, Apostolum hoc loco voluntarium cultum appellare non eas actiones, quae non sunt a Deo praeceptae, id enim repugnaret plurimis Scripturarum testimoniis, ut jam probavimus, sed eas, quae nec a Deo probatae, vel commendatae sunt, nec revera ex natura sua sunt materia cultus, sed sunt res inanes, et tamen ab aliquibus usurpantur quasi essent cultus; quales sunt qui dicuntur superstitiosi cultus, ut cum aliqui ponunt religionem in numero lotionum, ut Judaei olim faciebant, et Tureae hoc tempore faciunt, qui putant valde se colere Deum, si toto corpore saepius toto ad orandum accedant; loquitur enim Apostolus de iis, qui se abstinebant a cibis quibusdam, tamquam natura sua immundis,

et in eo ponebant religionem, si tales cibos numquam attingerent.

Ad illud ex Rom. XIV. dico, cum communi expositione veterum, fidem accipi pro conscientia, ut sensus sit, peccatum esse id omne, quod sit contra conscientiam. Sed admissa etiam Calvini expositione, non video, qua ratione inde colligatur, non placere Deo cultus, quos ipse non praecepit; nam fides ex verbo Dei concepta, non ostendit solum placere Deo, quae ipse praecepit, sed etiam quae ipse consuluit; et quae neque praecepit, neque consuluit, sed tamen ex se bona sunt: ut patet ex infinitis locis, ubi jubet sibi reddi vota sponte facta.

Chapter 14 of 32