Caput VII
Sacramenta percipiebant. Id manifeste indicat Augustinus tum lib. I de moribus Ecclesiae cap. 31 et 33. tum in epist. 81. ad Eudoxium Presbyterum, et Abbatem in insula Capraria; item Epiphanius in epist. ad Joannem Hierosolymitanum, ubi dicit, se ordinasse Paulinianum Presbyterum monasterii Bethleemilici, quia S. Hieronymus ejus monasterii Praepositus, prae nimia humilitate non audebat Sacramenta fratribus ministrare. Idem apparet ex collationibus Cassiani fere omnibus, ac praecipue XVIII. cap. 15.
Deinde, falsum est Monachos nostros discessionem fecisse ab Ecclesia,- cum videamus, eos eumdem Pontificem agnoscere, quem reliqua Ecclesia; ab iisdem Episcopis ordinari, a quibus caeteri Clerici; denique eidem populo communicare, cui caeteri Christiani. Si autem, quia habent Ecclesias, et altaria, schismatici essent, essent etiam schismatici omnes Parochi; nulla enim est paroecia, quae non habeat Ecclesiam, et altaria distincta ab Ecclesia, et altaribus aliarum paroeciarum.
Ultimo falsum est, eodem sensu, Monachos dicere: Ego sum Augustini, ego sum Benedicti, quo Corinthii dicebant: Ego sum Pauli, ego Apollo; isti enim in duobus errabant, dicendo: Ego sum Pauli, ego Apollo. Primo, quia putabant, vim Sacramenti Baptismi pendere a probitate baptizantis, et ideo gloriabantur, se filios esse spirituales excellentium virorum, ut exponit Augustinus tract. 5. in Joann. et alibi. Et patet primo ex verbis sequentibus: Num Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? Secundo ex eo, quod toto illo capite, et tribus sequentibus, ad hunc errorem tollendum, Paulus docet, Apostolcs solum esse ministros Christi, Christum autem esse, qui vere, et ex potestate omnia facit, et ideo Deum elegisse indoctos et viles, per quos mundum converteret, ne salus ab hominibus pendere videretur. Tertio ex- eo, quod hinc intelligimus, quomodo vere schismata facerent, qui dicebant: Ego sum Pauli, ego Apollo; nam tot Baptismata faciebant, quot erant baptizatores, et proinde tot fides et Ecclesias.
Secundo errabant, quod temere judicabant de praedicatoribus suis, et alios aliis praeferebant, ut patet ex illis verbis cap. IV: Nolite ante tempus judicare etc. Mihi autem
pro minimo est, ut a vobis judicer etc. At Monachi cum dicunt: Ego sum Augustini, ego Benedicti, solum hoc dicunt ad distinctionem ordinum indicandam. Quod si aliqui ex simplicioribus religiosis interdum contendunt pro gloria suorum Ducum, et B. Franciscum propter stigmata B. Dominico anteponunt, vel e contrario, male faciunt, et incidunt in posteriorem reprehensionem Apostoli, sed nec isti propterea schismatici sunt, nec oportet propter paucos idiotas, universos ordines religiosorum infamare.
Decimo dicit, §. 19. olim nefas fuisse, mulierem admittere ad votum continentiae ante annum 60. Sed aliud indicat summa illa sollicitudo veterum, Cypriani, Chrysostomi, Ambrosii, Hieronymi, in sacris virginibus custodiendis; si enim Sanctimoniales omnes excederent annum 60, non magna custodia indigeret earum pudicitia.
Quid sit Consilium perfectionis.
Sequitur nunc quaestio de consiliis perfectionis, quam secundo loco tractandam proposuimus. Ac primum explicandum erit, quid sit consilium perfectionis, et in quo differat a praecepto. Secundo, quid sentiant haeretici, et quid Catholici. Tertio, probanda veritas. Quarto, solvenda argumenta.
Quantum ad primum, consilium perfectionis vocamus opus bonum, a Christo nobis non imperatum, sed demonstratum; non mandatum, sed commendatum. Differt autem a praecepto ex parte materiae, ex parte subjecti, ex parte formae, ex parte finis. Ex parte materiae dupliciter. Primo, quia materia praecepti est facilior, consilii difficilior; illa enim sumpta est ex principiis naturae, haec superat quodammodo naturam: Nam ad servandam conjugi fidem natura inclinat, at non ita ad abstinendum a conjugio. Ambrosius lib. I de virgin.: « Quis, inquit, humano eam possit ingenio comprehendere, quam nec natura suis inclusit legibus? Aut quis naturali voce complecti, quod supra usum naturae sit? E coelo accersivit, quod imitaretur in terris. » Et Hieronymus, sive quicumque fuit auctor, sermone de assumptione: « Profecto, inquit, in carne praeter carnem vivere non terrena vita est, sed coelestis. »
Secundo, quia materia praecepti bona est, consilii melior et perfectior, loquendo de praeceptis, quae circa eamdem materiam versantur, circa quam versantur consilia; consilium enim includit praeceptum, et aliquid supra praeceptum addit. Augustinus ser. 18. de verbis Apostoli: <c Illae autem, inquit, amantes, quibus terrenae nuptiae viluerunt, quae terrenos amplexus non desideraverunt, usque adeo acceptarunt praeceptum, ut non recusarent consilium; ut plus plaeerent, plus se ornaverunt. »
Ex parte subjecti differunt consilia et praecepta, quod praeceptum commune sit omnibus, consilium non item. Augustinus ser. 61. de tempore: « De virginitate dicitur: Qui potest capere, capiat; de justitia non dicitur: Qui potest facere, faciat, sed: Omnis arbor, quae non facit fructum bonum exscindetur, et in ignem mi.ttetur. »
Ex parte formae, quod praeceptum vi sua obliget, consilium in arbitrio hominis positum sit. Hieronymus in epist. ad Eustochium de servanda virginitate: « Ubi consilium, ibi offerentis arbitrium, ubi praeceptum datur, ibi necessitas est servientis.» Et Augustinus de sancta virginitate cap. 30.: « Neque enim, inquit, sicut non moechaberis, non occides, ita dici potest, non nubes; illa exiguntur, ista offeruntur: si fiunt ista, laudantur; nisi fiant illa, damnantur. »
Ex parte finis, sive effectus, quod praeceptum observatum habet praemium, non observatum habet poenam: Consilium autem, si non servetur, nullam habet poenam, et si servetur, majus habet praemium. Augustinus de sancta virginitate, cap. 14.: « Praecepto quisquis non obtemperat reus est debitor poenae. » Et infra: « Sed quoniam devitatis remissisque peccatis, adeunda est vita aeterna, in qua est quaedam egregia gloria, non omnibus in aeternum victuris, sed quibusdam ibi tribuenda; cui consequendae, parum est, liberatum esse a peccatis, nisi aliquid ipsi liberatori voveatur, quod non sit criminis non vovisse, sed vovisse ac reddidisse sit laudis: Consilium, inquit Apostolus, do etc. »
Chapter 8 of 32